- 1 -
INDEX GENERALIS

RERUM OCCURRENTIUM

IN DECRETIS SACR. RITUUM CONGREGATIONIS

PER TRIA PRIORA AUTHENTICAE COLLECTIONIS VOLUMINA DIGESTIS

CUM ENUNCIATIONE SUFFRAGIORUM ATQUE ADNOTATIONUM QUAE IN QUARTO VOLUMINE EXHIBENTUR

Vol. V.
ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA S. C. DE PROPAGANDA FIDE MCMI.

- 2 -
LECTORI BENEVOLO

MONITUM

Tui tandem in conspectum prodit peroptatum Opus, quod titulo Index Generalis rerum occurrentium inscribitur; quotquot per quamplurima S. Rituum Congregationis Decreta, in Nova ipsorum Collectione passim dispositae, ad Sacrae Liturgiae disciplinam tuendam regendamque constitutae exhibentur.
Alterius quippe e Commissionis Liturgicae gremio delecti, peritia in primis atque diligentia spectabilis, singulari studio ac industria adornari illud oportuit; prouti ipsius rei propositique unitas postulabat. Neque vero nisi Sodalium simul recognitione probatum, prelo denique commissum est; ne ab integrae Collectionis indole ac ratione vel minimum abludere videretur.
Quantum autem Auctori laboris atque sollicitudinis impendium, ad susceptum munus fideliter explendum, impositum sit, cum ex ipsa Operis mole, tum ex observata iugiter illius ordinandi methodo, multifaria item atque concisa, satis superque datur conficere. Prostat enim haud arida et coacervata vocabulorum series, at specialis et completa liturgicae disciplinae veluti Synopsis sive Summarium; unde nedum studiosus quisque ductum refert ac opem, sed etiam plus quam satis addiscit Liturgiae leges in syntheticam quasi formam contractas.
Iamvero ad rectam totius Operis intelligentiam ipsiusque aequam aestimationem assequendam, de nonnullis te, Lector bone, mature monitum fieri excupit Auctor. Primo equidem id animo attendas decet quod Decreta quaedam, non in universum et pro qualibet rerum conditione edidit S. Rituum Congregatio, sed habita peculiarium locorum adiunctorumque ratione; eaque proinde perperam quis ad omnes ecclesias vel ad communem Sacrorum opportunitatem extendi decerneret. Quocirca ne legens opinione falleretur, cavit Auctor, verba in casu aut id genus alia subiungens.
Uti potiorem insuper adnotationem aggrediar, advertas velim in hac Nova Collectione plus quam semel Decreta reperiri, quae prima saltem specie haud sibi bene constare, imo et inter se aliquando confligere videantur. Hoc autem parce concedere non detrectabimus. Ast aliquas certe, unde res contigit, caussas novisse refert atque perpendere. Olim namque, praesertim in ipsis laboris exordiis, invaluit hoc Peritorum consilium, quo ducebatur consultius Decreta aliqua, iam obsoleta quidem, sed notabilia, a Collectione non ablegari; ne Sacrae Liturgiae cultorem lateret historicus alicuius quaestionis progressus, dum ipsa, per vices alternas ab initio ad nostram usque diem exagitata, supremo tandem stabilique iudicio affirmaretur. Praeterea responsiones quaedam per S. Rituum Congregationem novissime prodivere, quae antiquioribus aliis plus minus derogare inveniuntur. Recentiores idcirco istas inserere necessum fuit; nec tamen amplius priores illas, prelo iam traditas et impressas, fas erat expungere.
Hisce vero haud pluribus mendis, antitbeseos speciem prae se ferentibus, nunquam non consuluit satisque fecit Indicis Auctor, opportunas afferens adnotationes et explicationes; quas, recognitas a Liturgicae Commissionis Sodalibus, Sacra ipsa Rituum Congregatio probavit atque vulgari concessit.
Iam nunc satis de Operis substantia, quam dicimus, animadversum est; modo autem quoad illius usum idest quoad aptiorem utilioremque illo utendi rationem, paucae Auctoris explanationes, ad instar normae, adhuc exhibendae supersunt.
Videlicet: I. Analyticus hic atque absolutus rerum omnium Index, quas Collectio Nova Decretorum S. Rituum Congregationis complectitur, secundum litterarum ordinem digestus est; non ita tamen ut sub uno eodemque vocabulo, ex. gr. Episcopus, quaecumque ad Episcopum attinent recensita habeantur; sed potius materia tota de eodem subiecto per partes sive articulos diversos, litterarum et ipsos distributos ordine, dispertita sit: puta Episcopus administrator, Episcopus aegrotus aut defunctus etc. — Sic legenti citius expeditiusque, quin integrum aliquem prolixioremque articulum relegere teneatur, id tantum quod sui interest, seorsus et confestim ante oculos obversatur.
II. Quo autem amplius istae subiecti cuiuspiam partitiones vel, si dicere liceat, subdivisiones, ad studiosorum opportunitatem proficere valeant, maior ipsi Indici curatum est subnecti Indiculum alterum, veluti synopticam articulorum omnium praegressorum tabulam. Iuvabit namque quam plurimum sub uno ferme oculorum adspectu titulos simul omnes, ordine subsequente, intueri.

III. Quemvis prope articulum excipit enunciatio aliorum, qui natura et obiecto affines illi quodammodo et cognatos se habent. Quare, si quid alicubi fortasse desideratum est, poterit heic nullo negotio inveniri.
IV. Peculiaria Domini, B. Mariae Virginis singulorumve Sanctorum Festa sub aliquo generali titulo, ex. gr. Festum, Officium, Missa etc., permixte neutiquam inserta sunt; verum, quo magis fieri potuit, ad peculiares titulos sibimet proprios redacta: utpote Nativitas Domini, Assumptio B. Mariae, S. Ioannes Baptista, S. Antonius etc.
V. Denique noveris, Lector, operam te frustra conterere, si sub aliquo communi vocabulo Antiphonas, Responsoria, Versiculos etc. perquiras. Haec vero tibi praesto esse conspicies sub illorum initio, hoc est prioribus verbis; puta Exultabunt Domino, Libera me Domine, Et Verbum caro etc. Haec tibi satis, ni fallor, benigne Lector. — Etiam atque etiam vale.

- 3 -
INDEX GENERALIS

RERUM OCCURRENTIUM IN DECRETIS SACRAE RITUUM CONGREGATIONIS PER TRIA PRIORA HUIUSCE AUTHENTICAE COLLECTIONIS VOLUMINA DIGESTIS, CUM INDICATIONE SUFFRAGIORUM ATQUE ADNOTATIONUM QUAE IN QUARTO VOLUMINE EXHIBENTUR.

In prioribus Voluminibus Decreta prostant hoc ordine:
in Iº. ab anno 1588 usque ad annum 1705, a num. 1 ad n. 2162;
in IIº. ab anno 1706 usque ad annum 1870 a num. 2163 ad n. 3232;
In IIIº. ab anno 1871 usque ad annum 1899 a num. 3233 ad n. 4051.
In IVo. vero Volumine continentur

Commentaria ad Instructionem Clementis XI pro Oratione XL Horarum; nec non Suffragia atque Adnotationes Patrum Consultorum ad diversorum S. R. C. Decretorum explanationem.

- A -

Abacus.

Abacum non alium praeter parvam mensam in cornu Epistolae Abbates et Praelati Episcopo inferiores parare faciant; in qua duo candelabra cum candelis, necnon mitra, calix, Missale, thuribulum, navicula et reliqua ad celebrationem Missae pontificalis necessaria collocentur. 1131 ad 4.

Abbates Regulares.

Abbas Regularis potest facere Processiones cum suis Monachis sine Episcopi licentia, sed non extra proprios limites. 168 ad 1; Pontificalia peragens in propria Ecclesia potest populo benedicere, dummodo non adsit Episcopus. Ibidem ad 2; extra propriam Ecclesiam nequit uti baculo et mitra. Ibidem ad 3. 768 873. 1131 ad 8.

Abbas Regularis incedere debet cum suo Clero in publicis Processionibus ante Abbatem saecularem cum huius Clero. 298.

Abbates Regulares, si plures simul conveniant, in Processionibus singuli incedere debent cum suo Clero et sub Cruce propriae Ecclesiae et loco unicuique debito. 307.

Abbas Regularis nequit in suae iurisdictionis locis privatim sibi subditis benedicere; quod tantum potest inter Divinorum solemnia. 274.

Abbates Regulares non comprehendit Caeremoniale Episcoporum associationem iubens; et Canonici regulares seu Monachi non sunt associandi a domo ad Chorum, ubi id non est in more positum. 315.

Abbati Regulari adstanti in Ecclesia monialium suae iurisdictionis simul cum Episcopo loci, quae sedes conveniat, dicitur347.

Abbatibus Regularibus quae permissa sint, quando solemniter celebrant, declaratur348.

Abbas Regularis non benedictus frui nequitprivilegiis concessis Abbatibus benedictis, sub praetextu, quod Monasterium ad alterum ex his pertinuerit; nec Episcopus potest privilegia ampliare. 351.

Abbas Regularis in Processionibus nequit deferri ante se facere intortitium per conversum. 789 ad 2; neque erigere Crucem cum vexillo bifurcato. Ibidem ad 3.

Abbates Regulares petere debent benedictionem ab Ordinario, non autem ab aliis Abbatibus proprii Ordinis. 648.

Abbas Regularis, et in eius defectu dignior monasterii porrigere debet aspersorium Episcopo accedenti ad Ecclesiam monasterii. 1707. 1710.

Abbates Regulares in functionibus, quae fiunt in ambitu monasterii Dominica Palmarum, in coemeteriis die Commemorationis omnium fidelium Defunctorum etc. nequeunt uti mitra. 2060.

Abbati Regulari usum Pontificalium habenti licet tres Missas pontificaliter et tres Vesperas infra octiduum celebrare, et interea sedem cum baldachino in Ecclesia retinere. 2080 ad 1 et 2.

Abbas Regularis potest permittere alteri Abbati sui Ordinis, ut in sua Ecclesia peragat Pontificalia. 2080 ad 3; praesente Ordinario polosi induero rochettum (si sit Canonicus regularis) et mozzettam, ac idipsum Abbatibus externis permittere. Ibidem ad 4; potest tam ipse, quam alii Abbates sic induti processionaliter incedere extra Ecclesiam. Ibidem ad 5.

Abbas Regularis nequit extra Pontificalia triplicem benedictionem impertiri. 2080 ad 6; nec etiam cum SSm̃o Sacramento. 1897.

Abbati Regulari, suppressa Congregatione, cui praeerat et in statu saeculari cuidam Parochiae praefecto, denegantur usus Pontificalium et pontificalia Insignia. 2580.

Abbates Regulares coercendi sunt ad observantiam Decretorum circa usum Pontificalium. Et si quis Abbas indultum obtinuit celebrandi Pontificalia extra propriam Ecclesiam, id non fiat sine licentia Ordinarii. 2923.

Abbatis Benedictio convenientius fieri debet die Dominica vel festiva. 3162 ad 8.

Abbatibus Regularibus celebrantibus genuflexiones debentur in suae iurisdictionis Ecclesiis tantum. 3059 ad 20.

Abbates quoad usum Pontificalium observare debent Decretum generale Alexandri VII. 1131. Vide Praelatus.

Abbates Regulares (item ac saeculares) in exercendis Pontificalibus se conformare debent Decreto generali rel. sub num. 1131, et compellendi sunt ad observationem Decretorum Alexandri VII ab Episcopo, etiam sub censuris. 2000; atque ita servari debent dicta Decreta, ut si quae his adversantur, amovenda sint et reformanda. 2183. 2376.

Abbates et Praelati inferiores Episcopo mitra pretiosa non utantur, nisi iis expresse a S. Sede sit indulta. Sub mitra pileolum nigri tantum coloris induant. 1131 ad 8. 1753 ad 3.

Abbati Mitrato vigore privilegii obtenti ante Concilium Tridentinum non licet conferre Ordines minores, consecrare Calices, benedicere campanas et similia agere, in quibus unctio adbibetur. 409 ad 3. 1486. 2377 ad 1.

Abbates usum Mitrae et baculi habentes nequeunt uti paramentis pontificalibus extra proprias Ecclesias sine indulto Apostolico; nec Ordinarii locorum possunt impertiri hanc facultatem. 577 803. 1815 ad 2. 1131 ad 19.

Abbates ad Ecclesiam accedentes, licet pontificaliter celebraturi, Divinisque absolutis ab Altari recessuri, a suis Monachis ne associari se sinant. 1131 ad 6.

Abbatibus praeter Diaconum Euangelii et Sub diaconum Epistolae, duo alii tantum Diaconi cum Dalmaticis et unicus Presbyter cum pluviali assistant. Duo insuper Cappellani de mitra et baculo, ac totidem Acolythi pro candelabris inserviant. Praeterea sex alii Monachi, duo scilicet pluvialibus, duo planetis, totidem tuniceris induti, Divinis interesse possunt, qui tamen in scamnis absque posturalibus consedeant. 1131 ad 7.

Abbates in Missis privatis quoad indumenta, caeremonias, ministros, Altaris ornatum et benedictionis largitionem a simplici Sacerdote non discrepant. 1111 ad 5. 1131 ad 21. Vide Abbates saeculares.

Abbates Regulares diversorum Ordinum.

Abbatibus Ordinis S. Benedicti non competit usus Rochetti. 409 ad 2.

Abbatibus Benedictinis pontificaliter celebrantibus licet paramenta de Altari sumere et uti ministerio famulorum pro lotione manuum, sed in propriis Ecclesiis tantum. 553.

Abbates Benedictini convenientes cum Capitulo Cathedralis sedere debent in loco decenti, non autem supra vel inter Canonicos. 1753. ad 1; nequeunt uti ministro ad imponendam et deponendam mitram. Ibidem ad 2; nequeunt uti mitris pretiosis, baculo et pulvinari. Ibidem ad 3; neque licet, ut iisdem thuris honor deferatur ab aliquo Monacho, dum Canonici a Diacono thurificantur. Ibidem ad 4.

Abbates Benedictini Status Ragusini, convenientes simul cum Episcopis Suffraganeis, induti pontificalibus ornamentis ad funeralia Archiepiscopi et Rectorum Reipublicae Ragusinae habent praecedentiam supra Canonicos, 2280. 2300 ad 1. Assistentes primis Vesperis, Processioni et Missae in festivitate S. Blasii sedere debent in Choro loco decenti ab Episcopo designando. 2300 ad 2. Habere debent pulvinar, dum Pontificalibus induti genuflectunt in actu receptionis et repositionis Sacrarum Reliquiarum. Ibidem ad 3. Possunt secum ducere duos clericos seu Monachos cotta indutos pro servitio et usu mitrae et baculi. Ibidem ad 4.

Abbas Fuldensis Ordinis S. Benedicti vi communicationis privilegiorum habet facultatem benedicendi et consecrandi in locis suae iurisdictionis. 2119 ad 1; sed ad haec nequit delegare suum Vicarium. Ibidem ad 2.

Abbas et Monachi Monasterii Abdingoffensis Ordinis S. Benedicti nequeunt praecedere in Processionibus Capitulo Cathedralis et Clero saeculari Paderbonen.; et tenentur interesse Processionibus publicis tam ordinariis quam extraordinariis. 2490 ad 1. 2. et 3.

Abbates Ordinis S. Benedicti vel aliarum Congregationum, quamvis benedictionem Abbatialem receperint, nequeunt Pontificalia exercere extra propriam Ecclesiam sine indulto Apostolico, et in hoc casu habita licentia Ordinarii. 2907 ad 3.

Abbas parochus Ordinis S. Benedicti in ecclesia Monasterii illegitime suppressi potest Pontificalia exercere, quia per illegitimam suppressionem Monasterii nihil quoad ius peragendi functiones abbatiales in Ecclesia eidem adnexa fuit immutatum. 3382.

Abbatibus Camaldulensibus quae sint permissa, dum celebrant pontificaliter in anno, declaratur594.

Abbas seu Prior Monachorum Cassinensium Terrae S. Victoriae, si in publicis Processionibus SS. Sacramentum ac solitas Reliquias deferre aut noluerit aut non potuerit, nequit arbitrio suo alteri monacho id munus demandare; quod in casu spectat ad unum ex Presbyteris saecularibus. 364.

Abbates Cassinenses quibusdam gaudent honorificentiis in Pontificalibus peragendis praeter concessas Decreto generali diei 27 Septembris. 1659, quae enumerantur et explicantur in altero Decreto diei 20 Iulii. 1660 relato sub num. 1163, ut sequitur: Usus Pontificalium sine baldachino ultra tres dies permissos, praesertim in Exsequiis nobilium virorum, suffragatur uni tantum Monasterio Cavensi, nec extenditur ad alia. Ibidem ad 5. Abbatibus Cassinensibus conceditur associatio more Episcoporum, sed intra Monasterii septa. Ibidem ad 6; eisdem conceduntur alii quatuor Ministri cotta induti praeter expressos in Decreto. Ibidem ad 7; eisdem conceditur usus Mitrae et Insignium pontificalium in Ordinationibus et Benedictionibus cum sacro Oleo. Ibidem ad 17.

Abbas Montis Cassini in Canone Missae nominari potest verbis: Antistite nostro a Sacerdotibus utriusque Cleri, qui sub eiusdem iurisdictione sunt. 3991.

Abbati Monasterii Stambsensis Ordinis Cisterciensis non licet supellectilia sacra benedicere, nec altaria consecrare et alia vasa sacra, in quibus adhibetur sacrum Chrisma, tam pro propria Ecclesia quam pro aliis. 2333.

Abbati et Archidiacono Monasterii Litticensis Ordinis Cisterciensis in Dioecesi Goritiae plura conceduntur privilegia, praeter contenta in Decretis Alexandri VII, circa usum Pontificalium, concessum Praelatis Episcopo inferioribus. 2488.

Abbas S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis in sua Ecclesia nequit habere cathedram fixam et permanentem cum tribus gradibus, neque uti mitra pretiosa et baculo pastorali absque velo etc.; sed omnino servare debet Decreta Alexandri VII. 2183.

Abbates Coelestinorum benedicti, celebrantes privatim, distingui nequeunt a simplicibus sacerdotibus. 1493 ad 1; nisi doceant de privilegio. 1533; nec dare possunt benedictionem concionatoribus, sive sint in Pontificalibus sive non. 1493 ad 2.

Abbas Generalis Ordinis S. Hieronymi Congregationis Lusitanae recipere potest benedictionem a quolibet ex Episcopis Lusitanis, servata in omnibus Bulla Benedicti XIII. 2435 ad 1; nequit tamen benedicere alios Abbates. Ibidem ad 2.

Abbates Canonicorum Regularium Lateranensium possunt deferre mozzettam, etiam praesente Episcopo. 358. 384; pontificaliter celebrantes uti possunt cathedra cum duobus gradibus. 384 Quoad eorum praecedentiam in concursu cum Abbate alicuius Ordinis Monastici. 809; nequeunt consecrare lapides et benedicere campanas ac sacra supellectilia sine Indulto Apostolico. 1383; nec possunt assistere sub baldachino et in habitu Abbatiali extra propriam Ecclesiam. 1451.

Abbatibus Olivetanis quae sint permissa, dum celebrant pontificaliter ter in anno, dicitur499.

Abbates saeculares.

Abbates cedere debent Canonicis processionaliter et capitulariter incedentibus. 102.

Abbas, Episcopo absente, in propria Ecclesia exempta celebrans, suos Canonicos assumere, et eamdem in Canonicos Collegiatae iurisdictionem exercere potest, quam Episcopus in suos. 156 ad 2.

Abbatis sedes ponenda est in sinistro cornu, uno gradu humilior quam sedes Episcopi, absque ornatu; et aliquatenus inferiori loco, ita ut non sit opposita sedi Episcopali. 156 ad 3.

Abbas thurificandus est, praesente Episcopo, immediate post Canonicos duplici ductu. 156 ad 4.

Abbas benedictus cum bireto, translatus ad Abbatiam habentem usum mitrae, non indiget alia benedictione. 201.

Abbati mitrato vigore privilegii obtenti ante Concilium Tridentinum non licet conferre Ordines minores, consecrare Calices, benedicere Campanas et similia agere, in quibus unctio adhibetur. 409 ad 3. 1486. 2377 ad 1.

Abbates Ordinario subiecti nequeunt dare licentiam alteri Abbati exempto vel forensi celebrandi pontificaliter in suis Ecclesiis sine licentia Ordinarii. 409 ad 1. 414.

Abbates aliique similes habentes facultatem benedicendi sacra paramenta nequeunt ea benedicere pro exteris Ecclesiis, non obstante consuetudine contraria. 513. 2377 ad 2.

Abbates habentes usum mitrae et baculi nequeunt uti paramentis pontificalibus extra proprias Ecclesias sine indulto Apostolico; et Ordinarii locorum nequeunt hanc eis facultatem impertiri. 577 803. 1815 ad 2.

Abbas habens usum Pontificalium nequit extra suam Ecclesiam uti baculo et mitra. 768 873.

Abbates extra Ecclesias Abbatiales baldachino uti nequeunt. 873.

Abbates extra Pontificalia, quae ter in anno possunt celebrare, paramenta de altari sumere et benedictionem solemniter impertiri nequeunt; nam in Missa privata a simplicibus sacerdotibus distingui non debent. 1111. ad 5. 1131 ad 21.

Abbates saeculares (item ac regulares) in exercendis Pontificalibus se conformare debent Decreto generali diei 27 Sept. 1659 relato sub num. 1131. Vid. Praelati Episcopo inferiores; et compellendi sunt ad observantiam Decretorum Alexandri VII ab Episcopo, etiam sub censuris. 2000; atque ita servare debent dicta Decreta, ut si quae his adversantur, amovenda sint et reformanda. 2183. 2376.

Abbates prohiberi possunt per Ordinarios, ne Pontificalia exerceant, nisi doceant de legitimo et valido privilegio. 1304.

Abbate saeculari defuncto vel absente, functiones solemniores spectant ad Canonicum Hebdomadarium, non autem ad Canonicum antiquiorem et Decanum Capituli. 1313.

Abbati mitrato non licet habere stallum ceteris eminentius prope sedem Episcopalem. 1351.

Abbas, interveniente Capitulo Cathedralis in sua Ecclesia, recurrente die festo principali, potest erigere et retinere Baldachinum, dummodo non intersit Episcopus. 1381.

Abbati concessum privilegium benedicendi non extenditur ad consecrationes. 1453.

Abbas seu Praelatus, assistens in suo habitu ordinario Missis solemnibus Confraternitatum, praetendere nequit sedem cameralem cum suggestu ante se, velo violaceo seu purpureo cooperto, et cum pulvinaribus eiusdem coloris. 1776.

Abbates in Synodo quoad mitram simplicem servare debent Caeremoniale. 1783 ad 2.

Abbates mitrati in Synodo praeeminenliam non habent supra Dignitates et Canonicos Cathedralis. 1783 ad 1.

Abbati, qui est Dignitas alicuius Collegiatae, solemniter celebranti, Canonici debent inservire in Officio Diaconi et Subdiaconi. 1819 ad 1.

Abbates nequeunt impertiri populo triplicem benedictionem 2080 ad 6; nec etiam cum SSm̃o Sacramento, nisi exercentes Pontificalia. 1897.

Abbas Curatus in Processione SS. Corporis Christi incedere debet Pluviali indutus cum alio Presbytero antiquiore similiter Pluviali induto. 1998.

Abbas pontificaliter assistens Matutino in diebus ei permissis sedere potest ad Benedictiones Lectionum. 2157.

Abbas Titularis non habet usum altaris portatilis, nec potest Sacerdotibus facultatem concedere, ut in sua praesentia celebrent in cubiculis Principum sine indulto Apostolico, nec ipse potest celebrare absente Indultarlo. 1557 ad 1-3.

Abbati Collegiatae S. Spiritus in civitate Beneventana praescribitur quid ei sit servandum quoad usum Pontificalium. 2030.

Abbati Archidiacono Cathedralis Albensis licet gestare annulum cum gemma in Missa solemni ceterisque sacris functionibus. 3061.

Abbatis Benedictio convenientius fieri debet die Dominica vel Festiva. 3162 ad 8.

Abbas parochus plura intra annum pontificalia peragere potest in sua Ecclesia parochiali et abbatiali, et in Ecclesiis minoribus et Oratoriis publicis intra limites suae parochiae 3172 ad 1; potest in Missa pontificali dare trinam benedictionem. Ibidem ad 2; sed tres mitras, uti Episcopi, adhibere nequit. Ibidem ad 3.

Abbas et Ordinarius Nullius S. Martini ad Montem Ciminum servare potest consuetudinem Feria V in Coena Domini Missam privatam primo mane celebrandi; dum Parochus Missam solemnem et Communionem Cleri et populi peragit. 3414.

Abbati praesenti in Choro minime tradendum est aspersorium in Dominicis ad aspersionem aquae benedictae, ut seipsum aspergat, sed et ipse cum ceteris in Choro adstantibus aspergendus est a Celebrante. 3055.

Abbas Ecclesiae Collegiatae S, Erasmi Verulanae intervenire debet cum suo Capitulo in Processionibus aliisque actibus publicis absque praeiudicio iurium suorum. 12.

Abbati Ecclesiae Collegiatae S. Petri Terrae Laureti Pennen. non licet uti sede cum fulcro in assistendo concionibus aliisque functionibus in Ecclesia, praesente Capitulo. 2201 ad 1; nec genuflexorio cum stratu et pulvinari. Ibidem ad 2: nec celebrare Missam privatam cum quatuor candelis accensis. Ibidem ad 3; nec quaestuare vel quaestuari facere sine licentia Vicarii Foranei. Ibidem ad 4.

Abbates Ecclesiarum SS. Audoeni, Matthaei et Nicolai Civitatis Veglen. in thurificatione, in pace et in praeintonandis Antiphonis non sunt praeferendi Canonicis Cathedralis. 2394 ad 2; et dicti Abbates et Canonici, non mittentes vel non invenientes duodecim Presbyteros pro praestando servitio benedictioni sacrorum Oleorum Feria V in Coena Domini, tenentur interesse et inservire per se ipsos. 2398.

Abbas S. Vitalis Ravennae quoad usura Baldachini. 2279.

Abbati S. Mauritii Agaunensis Nullius Dioecesis non conceditur, quamvis habeat iurisdictionem quasi episcopalem et titulum Episcopi Bethleem., ut eiusdem nomen in Canone et Praeconio Paschali dicatur, et diebus anniversariis electionis et consecrationis commemoratio flat; et indultum pro praefatis petitionibus denegatur. 3711; idem valet pro Abbate S. Alexandri Miriditarum in Albania. 3720.

Abbatialis benedictio in Pontificali existens non immutetur, sed quoad Praelatos saeculares S. R. C. in singulis casibus respondeat, formulam accommodando casibus ipsis, demptis quae praefatis saecularibus minime convenire noscuntur. 3905.

Abbatiae Nonantulae Sacerdotes nominare possunt in Canone Archiepiscopum Mutinensem. 3992.

Vide Abbates regulares. Praelatus.

Abbatissa.

Abbatissae Coadiutrix in omnibus praeferenda est Priorissae. 141.

Abbatissa si sit praesens, cessat praeeminentia Coadiutricis, et praesente Abbatissa, Priorissa Coadiutrici praeferenda est. 172.

Abbatissae nequeunt adhibere in Choro baculum Episcopalem, qui neque aptandus est manibus defunctae, neque depingendus in imaginibus S. Clarae. 1000. 1016.

Pro Abbatissa eligenda Episcopus celebrans in festo duplici vel Dominica nequit legere Missam votivam de Spiritu Sancto. 2184: ad 5.

Abbreviator.

Abbreviator, qui in Collegium primo admissus est, alteri, qui prius habitum Praelatitium actu susceperit, praefertur, tum in Cappella Pontificia, cum in ceteris quibuscumque actibus, praeterquam in Parco. 1160.

Abbreviator maioris praesidentiae Episcopus, quamvis posterior, extra tamen Parcum, anterioribus praecedit. 1836.

Ablutio digitorum.

Post Ablutionem digitorum infusio aquae in calicem intra Missam, ut postea fidelibus distribuatur in usum aegrotantium, non permittitur. 3501.

Pro Ablutione digitorum in prima et secunda Missa Nativitatis Domini potest vasculum cum aqua iam prius parari, ut Celebrans abluat digitos, ceu fit post distributionem Communionis; hic modus est magis expeditus et conformis praxi universali. 3764 ad 15.

Ad Ablutionem digitorum et purificationem calicis post sumptionem SSm̃i Sanguinis quibusdam Sacerdotibus abstemiis ex speciali gratia aqua tantum conceditur. 2926. 2947.

Infra Ablutionem et extersionem digitorum preces post Communionem distributam dicendae sunt. 3975 ad 3 qu. 1.

Post Ablutionem digitorum, quoad plicandum purificatorium in Missa, servanda est Rubrica. 3368 ad 2.

Absentia.

Absentiam Canonicorum Episcopus ad Concilii Tridentini praescriptum reducere potest, non obstante contrario usu. 113 ad 1.

Absentia a Tridentino concessa Canonici non omnes simul frui debent; sed alii post alios, ordine servato, ita ut Ecclesia servitio non defraudetur. 113 ad 2. 152 ad 7.

Absolutio.

Absolutionis quaedam formula, adhibita a Cappellanis Monialium Civitatis Bahiensis in Brasilia in administranda eis Communione, non est licita. 2442.

In Absolutionis forma Sacramenti Poenitentiae quoad verbum Deinde nihil est innovandum, quatenus imprimatur rubro charactere; ideoque hoc verbum dici debet. 2764. Vid. 2745 ad 5.

In Absolutione impertienda indulgentiae plenariae Papalis, ad contagium evitandum formula brevissima in Rituali contenta adhiberi potest. 3483.

Absolutionis formula tum generalis tum in articulo mortis adhibenda pro Regularibus cuiuscumque Ordinis hoc privilegio fruentibus. 3550.

Vide Benedictio.

Absolutio super Tumulum.

Absolutio mortuorum, quae fieri solet qualibet feria II non impedita, spectat ad Digniorem Capituli, non ad antiquiorem. 1299 ad 5.

Absolutio in funeribus concludi debet in singulari pro uno Defuncto, in plurali pro pluribus; in Missa vero semper dicendum est: Requiescant in pace. 1611.

Absolutio, quae fit super cadaver vel super tumulum, concludi debet, prout praescribit Rituale Romanum, ideoque addendum est: Anima eius et animae omnium fidelium Defunctorum requiescant in pace; sed in Commemoratione omnium fidelium Defunctorum nihil superaddendum est. 1743 ad 7.

Absolutio in Anniversario mortuorum non est ex obligatione, sed ad arbitrium facienda. 1322 ad 6.

Absolutio pro Defunctis in fine Missae facienda est ad libitum Celebrantis, nisi accedat mandatum illius, qui eleemosynam obtulit. 3369 ad 2.

Absolutio circa castrum doloris nequit fieri expleta Missa de Sancto currenti, canente Choro Libera me Domine 2186 3014 ad 1.

Absolutio ad tumulum post Missam solemnem die Dominica fieri nequit. 3201 ad 8.

Absolutio post Missam Defunctorum facienda est per Celebrantem, et non per alium Sacerdotem, nisi illam peragat Episcopus. 3029 ad 10; Episcopus vero Titularis et nulla iurisdictione gaudens eamdem peragere nequit, quin Missam ipsemet decantet. 3798 ad 2.

In Absolutionibus quinque, quae fieri debent circa castrum doloris, thus ab Episcopo benedicendum est tantummodo in ultima, quae ad ipsum pertinet. 2089 ad 6.

Absolutiones circa castrum doloris in Exequiis Summorum Pontificum, Regum etc. in Cathedrali peragendis, fieri debent a solis Dignitatibus et Canonicis Cathedralis, non autem ab illis Collegiatarum, si intersint. 2306 ad 3. 4 et 5.

Absolutione super tumulum expleta, recitari, non vero cantari debent Antiphona Si iniquitates et Ps. De profundis, dum regreditur ad sacristiam. 2696 ad 2; sed omittuntur in die Commemorationis omnium fidelium defunctorum. 2694.

In Absolutione super tumulum Oratio in die Commemorationis omnium fidelium Defunctorum breviter concludenda est. 2002 ad 4.

In Absolutione ab Episcopo facienda, cadavere non praesente, faldistorium pro Episcopo absolvente statuatur ad caput tumuli. 2769 ad IX. qu. 2; et quidem in medio. 3213 ad 4.

In Absolutione post cantatam Missam de Requie, quando nec tumulus erectus invenitur, nec lectica portatur, nec pannus extenditur ante Altaris gradus, Celebrans nequit sistere in cornu Epistolae in plano et ibidem aspergere et Orationem cantare, 3535 ad 5.

In Absolutione ad tumulum Responsorium Libera me Domine non est canendum, nisi finita Missa; et illud Cantores incipiant cum Sacerdos fuerit indutus pluviali, et Subdiaconus ad pedes tumuli pervenerit, etiamsi castrum doloris adsit in medio Chori. 3108 ad 4. 3110 ad 17; et spectat ad Caeremoniarum Magistrum dare signum Cantoribus, ut Responsorium inpipiant. 3110 ad 17; Celebrans autem debet se exuere planeta el manipulo atque assumere pluviale in plano ad cornu Epistolae. 3108 ad 5.

Absolutiones tot perfici nequeunt ad tumulum in Exsequiis alicuius Canonici Cathedralis, quot sunt adstantes ipsi Canonici, ita ut a singulis Absolutio fiat. 3744.

Absolutio aliaeque preces a Rituali praescriptae non sunt omittendae post Missam solemnem in die obitus; quamvis die praecedenti de sero eaedem iam decantatae fuerint super defuncti cadavere in associatione. 3748 ad 1.

Absolutio pro Defunctis fieri vel Responsorium super sepultura quotidie cantari potest, exceptis tamen duplicibus’ 1 classis, in quibus Absolutio et Responsorium neque locum habere poterunt privatim post absolutas vespere Horas canonicas. Quod si diebus permissis de mane fiant, nunquam post Missam de die, nisi omnino independenter ab eadem. 3780 ad 8.

Absolutionis ritu in peragendis adultorum exequiis persoluto, exhortationes ad adstantes lingua vernacula fieri possunt, vel ad summum interiici inter Officium et Absolutionem, ut fit pro funebri Oratione post Missam solemnem et ante Absolutionem ad castrum doloris. 3790.

Absolutione -ad tumulum expleta, in Officiis et Missis cum cantu pro uno vel pluribus Defunctis die 7, 30. et anniversario, aut etiam extra hos dies celebratis, dici debet: Anima eius (vel animae eorum) et animae omnium Fidelium etc. et Antiphona Si iniquitates cum Ps. De profundis et Oratione: Fidelium Deus 4014.

In Absolutione ad tumulum, absente cadavere, Celebrans et Diaconus collocare se debent semper inter tumulum et Altare, et Subdiaconus inter Ecclesiae ianuam et tumulum, sive Absolutio fiat pro laico, sive pro Sacerdote, excepto casu, quo cadaver sit moraliter praesens. 4034 ad 3.

In Absolutione ad tumulum sine Ministris sacris Officium agens, absente corpore, tumulum circumire debet pro aspersione et incensatione. 4034 ad 4. Vide Tumulus.

In Absolutione ad tumulum ad canendum Libera me Domine Archidiaconus, uti dignior, praecedere debet in casu Archipresbyterum in funeribus Episcopi vel alicuius magni Principis; in aliis funeribus id spectat ad Archipresbyterum. 1394. 1433.

In Absolutione ad tumulum Canonici quatuor assistentes Episcopo debent esse Sacerdotes. 2194 ad 5.

Vide Exequiae. Funus.

Abusus.

Abusus tollendi sunt, qui in Consecrationibus Praelatorum in Romana Curia irrepserunt. 5.

Abusus contra Caeremoniale introducti, omnino sunt ab Episcopo corrigendi. 971. 1194; et omnino tollendi, et servandum Caeremoniale. 1293. 1806. 2050.

Abusus, qui irrepserant in quadam Ecclesia Collegiata Canonissarum et Canonicorum in persolvendis divinis Officiis, reprobati et prohibiti sunt. 1757.

Abusus circa ritus et caeremonias ecclesiasticas introducti, ab Episcopo pro sua prudentia corrigi debent iuxta Caeremonialis praescriptum. 3333 ad 2. 3337.

Abusus alii omnino tollendi, et servandae Rubricae ac Regulae Caeremonialis Episcoporum. 1194. 1253. 1405. 1588. 1806. 2613. Decret. gen.

Acatholici.

Acatholicorum cadavera et ossa in Ecclesiis condita, si adhuc dignosci possunt, removenda sunt, et Ecclesiae ipsae reconcilientur: eo quia ex tumulatione cadaverum Acatholicorum pollutae fuerint. 3344.

Acolythus.

Acolythis non licet caput operire pileolo, dum assistunt cum candelabris tempore, quo cantatur Evangelium, non obstante contraria consuetudine. 1467.

Acolythus Beneficiatus seu Clericus Beneficiatus Basilicae Vaticanae, sustinens librum Cardinali Archipresbytero, dum hic sedens legit aliquid vel cantat, debet genuflectere ad placitum eiusdem Cardinalis, vel etiam Episcopi Pontificalia peragentis, dum ante eum librum sustinet. 2467 ad 1. 2 et 3.

Acolythi in Missa solemni, quando Celebrans et Ministri sacri sedent, possunt sedere in gradibus Presbyterii, et etiam Thuriferarius, quando non gerit vicem Caeremoniarii. 2515 ad 5.

Acolythi in Missis et Vesperis solemnibus nequeunt manibus iunctis e Sacrario ad Altare accedere, et recedere, ac loco candelabrorum sustinere ad Evangelium et ad Orationem in Vesperis intorticia. 3333 ad 1 qu. 2.

Acolythorum Ordinis materia nequit esse Bugia seu Palmatoria loco candelabri. 2194 ad 4.

Acolythi duo assistere nequeunt cum cereis accensis Lectori Lectionis VII Evangelii Homiliae durante Lectione Evangelii, si non adsit legitima consuetudo. 3975 ad 6. qu. 2.

Acolythum thurificaturum magistratum saecularem Magister Caeremoniarum, etiamsi sit Canonicus, comitari tenetur in Missa solemni seu in Vesperis. 1290 ad 2.

Acolythus non debet recipere biretum a primo assistente Canonico celebrante in Vesperis, tempore quo ab ipso Celebrante thurificatur Altare, sed Magister Caeremoniarum 2018.

Acta de Musica Sacra.

Acta ex collectione authentica Sacr. Rituum Congr. de Musica sacra. 3830.

A cunctis. (Oratio).

A cunctis: in hac Oratione nomen Titularis Ecclesiae, sicut in Postcommunione Mundet et muniat ad signum N., in unaquaque Ecclesia addendum est. 1332 ad 5. 1609 ad 8. 2769 ad 7. qu. 1. 2822 ad 3. qu. 2.

A cunctis: in hac Oratione nomen S. Michaelis seu Ioannis Baptistae quatenus Patroni seu Titularis Ecclesiae ponitur ante Apostolos. 1333 ad 6.

A cunctis debet esse secunda Oratio in Missis votivis omnium SS. Apostolorum. 3612 ad 2; et tertia Oratio in Missa Festi semiduplicis occurrentis in Vigilia alicuius Apostoli. 2326 ad 5.

A cunctis Oratio varianda est in aliam Concede ad poscenda Suffragia Sanctorum, si celebretur Missa de Titulari; vel omittendum est nomen Titularis in Oratione A cunctis. 2597 ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 189

A cunctis: in hac Oratione in Oratorio publico vel privato, quod non habet Sanctum Titularem, debet nominari Patronus Civitatis vel loci. 2814 ad 1. 2822 ad 3. qu. 3.

A cunctis: in hac Oratione semper adiiciatur post invocationem B. Μ. V. et ante quosculnque alios Sanctos Patronos, exceptis Ss. Angelis et S. loanne Baptista, Commemoratio S. loseph per haec verba: cum Beato Joseph 3249 ad 3. 3502; et post dictam Orationem in Missali addatur sequens Rubrica: In hac Oratione nomina Ss. Angelorum et S. Ioannis Baptistae praeponuntur Sancto loseph. 3249 ad 3.

A cunctis: in hac Oratione omittendum est nomen S. loseph in Missis votivis de S. loseph, tempore quo haec Oratio tertio loco praescribitur. 3400 ad 3.

A cunctis: in hac Oratione addendus est Titularis Ecclesiae, etiamsi haec sit tantum solemniter benedicta. 3752 ad 1.

A cunctis: in hac Oratione possunt Regulares nominare ad litteram N. proprium S. Fundatorem, dummodo Titularem (si nominari queat) non omittant. 3758.

A cunctis: quando haec Oratio dicenda est 2 loco in Missa, 3 loco eligi nequit Oratio Defende pro Congregatione et Familia 3767 ad 24.

A cunctis: in hac Oratione exprimendum est nomen Sancti Titularis Ecclesiae Seminarii in Oratorio privato eiusdem Seminarii. 3804 ad 8.

A cunctis: haec Oratio in Missis votivis omnium SS. Apostolorum secundo loco dicenda est. 3612 ad 2.

A cunctis Oratio, non vero de Spiritu Sancto, dicenda est in Missa Vigiliae Omnium Sanctorum, si in ea fiat Officium semiduplex. 2205 ad 1.

Additiones ad Missale.

Additiones variae in Missalis editionibus faciendae. 3103. vid. Missale.

Adiutorium nostrum.

Adiutorium nostrum etc.: ad hunc versiculum crucis signum ab omnibus in Choro initio Horarum faciendi consuetudo servanda est. 3156.

Adoratio perpetua Sanctissimi Sacramenti.

Adoratio perpetua SSm̃i Sacramenti non est ratio Missam votivam de eodem SSm̃o Sacramento celebrandi. 2814 ad 3.

In Adoratione perpetua coram SSm̃o Sacramento publice exposito, continuo ardere debent saltem duodecim candelae, etiam in Ecclesiis pauperibus. 3480.

In Adoratione perpetua coram SSm̃o Sacramento in Altari maiori exposito, requiritur in altero Altari laterali tabernaculum, in quo extet SSma Eucharistia pro Communione distribuenda. 3449 ad 3. Vide Expositio SSm̃i Sacramenti.

Adoratio Crucis feria VI in Parasceve.

Adoratio Crucis feria VI in Parasceve; vide Feria VI in Parasceve.

Adoremus in aeternum.

Adoremus in aeternum Sanctissimum Sacramentum: usus dicta verba coram SSm̃o Sacramento cantandi retineri potest. 3426 ad 2.

Advocati Consistoriales.

Advocatis Consistorialibus, qui in publicis Consistoriis Orationes habere solent, regulae praescribuntur. 556. 2568.

S. Aegidius.

S. Aegidii, Titularis et Patroni Ecclesiae Cathedralis Seccoviensis, Officium de speciali gratia conceditur Dioecesi Labacensi, durante Administratione, ad uniformitatem assequendam. 2831 ad 2.

S. Agapitus Martyr.

S. Agapiti Mart, die 18 Aug. Secreta et Postcommunio sumenda est ex Missa Laetabitur, si hac die agitur festum alicuius S. Virginis et Martyris cum Missa Loquebar aut Dilexisti. 3919 ad 14.

S. Agapitus Conf.

S. Agapiti Bp. Conf. die 20 Sept. Missa Statuit, si facienda sit commemoratio Vigiliae S. Matthaei Apost., mutetur in aliam Sacerdotes, ex qua proinde sumatur pro Officio Oratio Exaudi; et sic in aliis similibus casibus. 3844 ad 6. 3928.

S. Agnes Virg. et Martyr.

In S. Agnetis Virg. et Mart. Officio nihil innovetur, vel immutetur, licet fiat pro maiori claritate. 2929 ad 1.

S. Agnetis Virg. et Mart., ubi est Titularis, die 28 lanuarii fit officium de die octava, quod ex indulto poterit esse Officium Basilicae Lateranensis; translato in perpetuum festo S. Iuliani Ep. Conf. ad primam diem liberam. 3872 ad 3.

Agnus Dei.

Agnus Dei in Missa solemni, interessente Episcopo parato vel cum cappa, tam in circulis quam in Altari, ab omnibus simul, non vero alternatim, dici debet. 3507 ad 1.qu. 3.

Ad Agnus Dei tantum tenentur percutere pectus Ministri sacri simul cum Celebrante. 3535 ad 3.

Ad Agnus Dei recitandum simul cum Pontifice Subdiaconus in Missa Pontificali ascendere nequit ad dexteram Diaconi in cornu Epistolae. 3769 ad 4.

In Agrorum.

In Agrorum Benedictione subdeleganda Ordinarii deputare possunt Sacerdotem ad libitum, et non tenentur ad eligendum digniorem. 806.

Alba.

Alba adhibenda non est a Celebrante non Episcopo, dum Officium facit in Matutino, Laudibus et Vesperis. 1077 ad 3.

Albae, Amictus, Tobaleae Altarium necnon Pallae et Corporalia confici nequeunt ex tela composita ex lino et gossipio. 1287. 2600. Decret. Gener. 3455 ad 1; sed ex gratia conceditur Archidioecesi Goanae usus telae ex lino et gossipio quoad Amictum, Albas et Tobaleas Altarium, sub conditione tamen intra biennium ea consumendi: non vero quoad corporalia, purificatoria et pallas. 3455 ad 2.

Alba non debet adhiberi in Processionibus, sed Superpelliceum sub planetis, dalmaticis et tunicellis. 1619 ad 9.

Albas, Casulas et respective Dalmaticas et Tunicellas possunt induere Sacerdotes, Diaconi et Subdiaconi in Processione SSm̃i Corporis Christi. 2362 ad 1.

In Albis, in Tobaleis Altarium et in superpelliceis permitti possunt vela transparentia, quae repraesentant Cruces, Ostensoria, figuras Angelorum etc. 3191 ad 5.

Albae, Amictus, Tobaleae Altaris, Mappulae ex gossipio confectae prohibentur; in posterum vero debent esse ex lino vel cannabe ; et si quae sint ex gossipio, adhiberi permittuntur usque ad consumptionem. 2600. Decret. Gener. Vide Suffragium in IV volumine pagin. 192.

In Albarum manicis et fimbriis tolerari potest, ut fundus coloratus supponatur textili denticulato vel operi phrygio. 3780 ad 5. 4048 ad 7.

Albam deferre debent tam Ministri sacri, quam Sacerdos celebrans in solemni Benedictione cum SS. Sacramento post Completorium facienda. 3799 ad 1.

Alba ornata fimbriis seu reticulo a cingulo deorsum uti licet Canonicis solemnioribus diebus Missam celebrantibus. 3804. ad 12.

Albae, Amictus et Mappae ex tela sive panno, vulgo Nipis, confici nequeunt; et interim iisdem uti tantum licet, donec consumentur. 3868 ad 1 et 2; sed dispensatur ex speciali gratia a lege et usu telae lineae adhibendae pro Vicariatu Apostolico Se-Ciuensis, permittendo in posterum alteram telam Hiapou ex planta a peritis historiae naturalis Urtica nivea appellata. 3995.

S. Albertus Conf.

S. Alberti Confessoris, Archipresbyteri Collensis, festum celebrari potest ob consuetudinem et rationem specialem in Cathedrali Collensi sub ritu duplici I classis sine octava; in Civitate et districtu ex gratia sub ritu duplici II classis sine octava, et ex gratia quoque in tota Dioecesi Collensi sub ritu duplici minori a Clero saeculari. 3289 ad 2.

S. Alexander Martyr.

S. Alexandri M. unius ex septem Fratribus, de quibus in Martyrologio Bomano sexto Idus Iulii, Officium seiungi posse declaratur, eo quod in casu agitur de Festo I vel II classis. 3037.

S. Alexius Conf.

In S. Alexii Conf. festo Lectiones I Nocturni apud Benedictinos dicantur de Communi, cum Officium Monasticum plerumque careat in I Nocturno Lectionibus sacrae Scripturae. 2319 Reliq. Dub. ad 17.

S. Alfonsus M. de Ligorio.

In S. Alfonsi M. de Ligorio festo in Hymno Iste Confessor tertius versus non mutatur. 3892 ad 1.

S. Alfonsi M. festum, usque ad praesens in Dioecesi Senensi assignatum diei 13 Augusti, reponi debet die prima libera post Assumptionem B. Μ. V., cum diei 13 et 14 Aug. ex concessione Pii VII dictae Dioecesi facta nequeat affigi aliquod festum IX Lectionum. 3938 ad 3.

Alleluia.

Alleluia tempore Paschali non additur Antiphonis extra Officium de praecepto nec ad Officium parvum B. Μ. V. 1334 ad 6.

Alleluia post Epistolam in Sabbato Sancto cantandum est ad formam Caeremonialis. 1629.

Alleluia omitti debet in Officiis, quae transferuntur extra tempus Paschale. 2319. ad Tit. XXL Dub. 2.

Alleluia in Introitu Missae de Sacro Corde Iesu in Missis votivis extra Adventum et Quadragesimam omitti debet. 3137. ad 5. 3764 ad 10 (Pone in posteriore Resp. Affirmative pro Negative).

Alleluia vel suo tempore Laus tibi Domine etc. in Completorio post y. Deus in adiutorium addi debet, sicut in ceteris Horis canonicis. 3213 ad 3.

Alleluia addi debet Antiphonae O sacrum convivium et v. Panem de coelo etc. tempore Paschali post administratam Communionem. 3576 ad 11; ante vero vel post Missam deRequie, Oratio dici debet de tempore Paschali, sed in Antiphona et v. ac R. Alleluia omittendum est. 3465.

Alleluia addi debet ad v. Panem de coeto tempore Processionis, quae fit Dominica post Octavam Corporis Christi. 3448 ad 10 qu. 1.

Alleluia in Officio Sacri Cordis Iesu, quod invenitur in Breviariis inter festa pro aliquibus locis, non est addendum in Responsoriis brevibus Horarum. 3488 ad 4.

Alleluia non est addendum tempore Paschali, in exercitiis extra Officium canonicum, ad Versiculum Ora pro nobis etc. in fine Litaniarum Lauretanarum nec ad v. Benedicamus Patrem etc. nec duplex Alleluia diebus Paschalis et infra Octavam Paschae ad Benedicamus Domino. 3764 ad 18.

Alleluia semper recitari debet ad Antiphonas, quae habent in fine Alleluia, excepto tempore a Septuagesima ad Sabbatum Sanctum. 3780 ad 7.

Alleluia ad Panem de coelo in qualibet benedictione SSm̃i Sacramenti tempore paschali addendum est. 3983.

Alleluia duplex in Antiphonaad Magnificat in 11 Vesperis festi S. Raphaelis Archangeli (24 Oct.) non est addendum. 3297 ad 2.

Alma Domus Lauretana.

Alma Domus Lauretana; vide Laurctana alma Domus.

Alma Redemptoris.

Alma Redemptoris. Vide Antiphona.

Almutia.

Almutias Episcopus Rectoribus Ecclesiarum parochialium concedere nequit. 296.

Almutias sine licentia Sedis Apostolicae sumere non licet. 795 ad 2.

Almutias adhiberi nequit Parochus uti Protonotarius. 1034 ad 2.

Almutias super Altari retineri Canonico celebranti non licet, nec eis uti debet Hebdomadarius, nec denique Diaconus et Subdiaconus eas deferre possunt super brachio. 1104. 1275 ad 10; imponi tamen possunt Defuncto supra brachium. 1275 ad 10.

Almutias deferri a Canonicis sacris indumentis indutis non licet. 1352; licet tamen in associandis funeribus, si Canonici capitulariter incedant, non vero si intersint ut singuli. 1390.

Almutiis uti nequeunt Canonici, etiamsi habeant usum Cappae magnae et rochetti. 1543 ad 1.

Almutias super brachiis deferre nequeunt Cappellani Ecclesiae Cathedralis in publicis supplicationibus sive defunctorum associationibus, si procedunt sine interventu Capituli; indecens enim est, quod ipsi Cappellani, qui cum Capitulo dumtaxat unum corpus faciunt, ab eodem corpore disiuncti iis utantur insignibus, quae non membris, sed toti corpori conveniunt. 2478.

S. Aloisius Gonzaga.

In S. Aloisii Gonzagae Conf. Solemnitatis die ab Ordinariis designata omnes Missae propriae de S. Aloisio celebrari possunt, dummodo non occurrat duplex I classis aut Dominica privilegiata I classis quoad Missam solemnem; aut etiam duplex II classis, necnon Dominicae, Feriae, Vigiliae, Octavaeque privilegiatae quoad Missas lectas; neque omittatur Missa conventualis vel parochialis Officio diei respondens, ubi eam celebrandi adsit onus. 3918.

Altare (in genere).

Altaris lapis, si sit profanatus, vendi, et ab emptore teneri potest in loco decenti et honesto. 212.

Altarium lapides sacri, qui Reliquiis carent, nequeunt servari. 3684 ad 1; retineri possunt qui e schisto sunt efformati. Ibidem ad 2; non vero illi, qui constant ex gypso, Reliquiis Sanctorum instructi. Ibidem ad 3.

Altare, cuius lapis sepulcri firmus non invenitur, et certe amotus non fuit, non est censendus profanatus; Episcopus vero per se ipsum firmet eumdem, nisi obtineatur Apostolica facultas subdelegandi. 3575 ad 10; sed si dubitatur num lapis amotus fuerit, Altare denuo consecretur forma consueta, vel breviori, si haec a S. Sede impetrata fuerit. 3575 ad 11.

In Altaribus operculum sepulcri confici potest ex quocumque lapide, dummodo sit vere lapis naturalis, nec esse debet marmoreum. 3567 ad 1.

Altare ligneum cum ara lapidea permittitur. 303. 1219.

Altare ligneum cum ara lapidea conceditur, ut collocari possit in medio Ecclesiae ad effectum exponendi quamdam sacram Imaginem; arbitrio tamen Ordinarii pro diebus et occasionibus ab eo indicatis, dummodo perpensis omnibus, absit periculum cuiuscumque scandali aut irreverentiae. 2510.

In Altari ligneo SSm̃um Sacramentum exponi potest, dummodo eiusdem Expositio rite perficiatur, et agatur de Altari rite exstructo. 3599 ad 1.

Ad Altare, quod non habet planitiem, sed plures gradus, debet apponi predella, quae dividat Altare a planitie, et Sacerdos pro Missa incipienda non debet necessario descendere in planum, sed satis est, ut descendat ab ipsa predella. 1265 ad 4.

In Altari, sub quo vel sub cuius predella corpora Defunctorum humata sunt, non debet celebrari Missa, donec alio transferantur. 508. 1030. 1333 ad 5. 2479. 3339.

Altare, quod prope habet lapidem scalae, per quam descensus fit in sepulcrum, quod tamen distat ab Altari, non comprehenditur Decreto prohibente celebrari Missas in Altari, sub quo reconduntur cadavera. 2207.

Altare exstrui in coemeterio subterraneo, ubi Defunctorum cadavera et ossa reperiuntur, Missam celebrandi causa, non conceditur. 3283. 3294.

In Altari, in quo publice expositum est SSm̃um Sacramentum, Missas privatas celebrare non licet. 1406. 2765; nec sine necessitate vel gravi causa vel sine speciali indulto, in Ecclesiis, ubi non desunt alia Altaria, Communionem distribuere in iisdem Missis et extra in eodem Altari. 3448 ad 1. et 3. 3482. 3505 ad 1; neque cantari potest Missa solemnis in dicto Altari, nisi pro SSm̃o Sacramento reponendo aut si necessitas urgeat. 1421 ad 5; quod etiam obligat Ecclesias parochiales rurales, et in hisce Altari laterali apponatur parvum Ciborium amovibile, et si opus sit, loco transennae, vulgo Balaustra, scamna circumponantur pro Communione distribuenda. 3525 ad 4.

In Altari, in quo publice exponitur SSm̃um Sacramentum, sive in Pyxide sive in Ostensorio, Missae de Requie, tempore quo Expositio perdurat, omnino prohibentur. 3302 ad 2.

In Altari Expositionis SSm̃i Sacramenti praeter Missam Expositionis, alia solemnius celebranda toleratur, attenta consuetudine immemorabili. 3124 ad 2: item alia Capitularis. Ibidem ad 3; item Conventualis, etiam lecta, de Vigilia vel de Feria. Ibidem ad 4. 3558 ad 1.

Altari, in quo expositum est SSm̃um Sacramentum, thurificato in Vesperis ad Magnificat, alia Altaria thurificari nequeunt. 2390 ad 6. Vid. Expositio SSm̃i. Sacramenti.

Altaris thurificatio, in quo SSm̃um Sacramentum asservatur, est praeceptiva in Vesperis solemnibus et cantatis, praeter Altaris choralis, ubi SSm̃um Sacramentum non exsistit, thurificationem, quando Episcopus Officium non persolvit. 915 ad 3. 1322 ad 1. 3110 ad 6. 3410 ad 1; quando autem Episcopus Vesperas peragit, Altare SSm̃i Sacramenti non est thurificandum. 3410 ad 2; Altare vero ad Benedictus non thurificatur, nisi Laudes solemniter peragantur. 3410 ad 4.

Altaris thurificationis specialis praxis ad Introitum Missae, ad Magnificat et Benedictus in Metropolitana Granatensi retineri potest. 3413. Vid. Thurificatio.

Super Altaribus omnibus erigi debet Baldachinum. 1966. 2912.

Altaria dicata in honorem Ss. Prophetarum Veteris Testamenti, si antiqua revera sunt, tolerari possunt. 1978.

Ante et intra Altare SSm̃i Sacramenti lampas retinenda est, ut continuo ardeat; mos vero eamdem longe ab Altari retinendi reprobatur. 2033.

Altarium et Processionum Cruces non sunt benedicendae de praecepto; sed simplex Sacerdos eas privatim benedicere potest. 2143 ad 1 et 2.

Altaris Crux nequit collocari super throno, et praecise in loco, super quo publicae adorationi in Ostensorio exponitur SSm̃um Sacramentum nec super Corporale, quod expositioni inservit. 3576 ad 3. Vid. Crux.

Altaria, quae occurrunt per viam, si ibi pausatio fiat in Processione Corporis Christi, decenter ornata sint, et a Caeremoniarum Magistro ab Episcopo deputato prius visitatata. 2609. Vide Suffragium in IV volumine pag. 199. 3448 ad 10.

Altaria Feria V in Coena Domini denudanda sunt post Vesperas, non autem post Mandatum. 2684 ad 7; consuetudo ea denudandi a Sacerdote cotta et stola induto servari potest. 2959 ad 3.

Ab Altari sine speciali Induito removeri nequit Imago Sancti, cuius nomini dedicatum fuit. 2752 ad 5. 2762.

Super Altaria, in quibus non adsunt Reliquiae vel ablatae fuerunt, poterit cum Induito celebrari, quousque Episcopus novas Reliquias obtineat in eis includendas. 2941.

Altare super tribuna prominente in publica cappella gentilitia erectum, ab Episcopo interdici debet; nisi forte legitimum privilegium exsistat. 3376 ad 1.

In Altari maiori Ecclesiae non debet necessario collocari tabernaculum, in quo asservatur SSm̃um Sacramentum. 3449 ad 1.

In Altaris constructione pro asservando SS. Sacramento regulae prudenti arbitrio Ordinarii determinandae sunt. 3449 ad 2. Vid. SS. Sacramenti asservatio.

In Altari maiori si adest expositio perpetua SSm̃i Sacramenti, requiritur in alio Altari laterali tabernaculum, in quo exstet SSma Eucharistia pro distribuenda Communione. 3449 ad 3.

In Altaris maioris formae orientalis Basilicae S. Laurentii in Damaso parte anteriore Missa privata celebrari, Communio distribui, SSm̃um Sacramentum exponi et cum Eodem populus benedici potest; in expositione tamen XL Horarum in parte occidentali celebretur, si fieri potest, Choro in eadem parte adstante. 3657.

In Altaribus esse suppedanea lignea, et ipsorum gradus diebus saltem solemnioribus coopertos haberi Episcopus iubere potest. 3576 ad 1.

Super Altare tempore Missae, et quidem in eius posteriore parte, mos relinquendi circumvolutum ligneo bacillo stragulum, quod inservit tobaleis Altaris extra Missam operiendis, ne pulvere sordeant, est improbandus. 3576 ad 2.

Ante Altare, in quo fit Communio populi, transiens Sacerdos Missam celebraturus, non debet permanere genuflexus quoadusque terminetur Communio. 2002 ad 14.

Altaris maioris tabula repraesentans Immaculatam Conceptionem B. M. V. et simulacrum Deiparae de Lourdes in minori Altari debent haberi distincta, tamquam diversum subiectum ab unaquaque repraesentatum; dummodo B. Μ. V. de Lourdes repraesentetur cum omnibus Apparitionis adiunctis. 3791 ad 1-6.

In Altari Chorali Missae privatae celebrandae abusus, dum Horae Canonicae persolvuntur, omnino eliminetur; si autem ad aliquod Altare e conspectu Chori positum Missa celebretur, campanula nec ad Sanctus nec ad elevationem Sacramenti pulsetur. 3814 ad 1 qu. 1 et 2.

In Altari, in quo Feria Y et VI maioris Hebdomadae publicae adorationi exponitur et asservatur SS. Eucharistiae Sacramentum, repraesentatur tam sepultura Domini, quam institutio Augustissimi Sacramenti. 3939 ad 1; ad praedictum Altare exornandum non licet adhibere statuas aut picturas, nempe B. Μ. V., S. loannis Evangelistae, S. Mariae Magdalenae et militum custodum; poterunt tamen Episcopi, ubi antiqua consuetudo vigeat, huiusmodi repraesentationes tolerare; caveant autem ne novae consuetudines hac in re introducantur. 3939 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 419

Ab Altari distare debent cadavera, in Coemeteriis vel Ecclesiis sepulta, tribus cubitis: idest uno fere metro longitudinis; atque haec distantia sepulcrorum ab Altari sufficit. 3944 ad 2.

In Altaris maioris parte posteriori, sub gradu candelabrorum, non tamen sub mensa, in quodam armario custodiri libros chorales, tolerari potest. 3978 ad 1; item permitti potest, ut sub sacrario Ecclesiae, in quo exstat Altare portatile, habeantur cubicula pro habitatione aeditui laici suaeque familiae. Ibidem ad 2.

Super Altari, quando praeter Crucem etiam Reliquia S. Crucis exposita exstat, Celebrans in Missa et Vesperis solemnibus utramque simul thurificare debet. 4026 ad 1.

Altaris tobalea superior usque ad terram pertingere debet, et consuetudo contraria servari nequit; sed servetur Rubrica generalis Missalis Romani Tit. XX. 4029 ad 1.

Altaris consecratio.

Altaris consecratio Vid. Consecratio Altaris.

Altare fixum.

Altaria fixa non sunt de novo consecranda, si Imagines et Tituli amoti, et ad alium locum translati fuerint, non amota tamen mensa iam consecrata, quia Altaria non San ctis, sed Deo in honorem Sanctorum consecrantur. 2450.

Altare fixum iterum consecrandum est, si amotus sit lapis seu mensa a suo stipite. 2599. Vide Suffragium in IV volumine pag. 191

Altaria fixa, si lapis enormiter frangatur, iterum consecranda sunt, renovata mensa; si vero levis sit fractura in uno vel altero cornu, licet adhuc super iis celebrare. 2612. Vide Suffragium in IV volumine p. 201.

Altare fixum exsecratum nova indiget consecratione, pro qua dispensatum non fuit pro Ecclesia S. Iustinae Civitatis Patavinae. 2661; in casu necessitatis suppleri potest per modum provisionis ope Altarium portatilium, quae superponantur. Ibidem. Vide Suffragium in IV volumine pag. 298

Altare fixum pluribus lapidibus constans debet denuo consecrari, apposito novo lapide integro. 2862 ad 1.

Altare fixum nova indiget consecratione, si lapis pro sigillo sepulcri ob defectum calcis sepulcro non haerens manu amotus et sublevatus ac postea repositus est. 3106.

Altaria fixa, quae in medio spatio aliquid vacuum habent, sub quo recondantur capsae sacrarum Reliquiarum ita commode dispositae, ut oculis fidelium diebus saltem solemnioribus appareant, consecrari possunt, dummodo omni ex parte stipitibus adhaereant. 3126.

Altare fixum saltem unum in Ecclesia solummodo benedicta esse debet; reliqua Altaria, maiore non excluso, possunt esse ex ligno cum ara portatili. Si vero nullum Altare ex muro confectum reperitur, convenit, ut unum saltem hoc modo erigatur, ipsumque etiam convenit ut sit Altare principale. 3162 ad 1.

Altaria fixa, de quorum consecratione non constat documentum, si ab antiquo tamen tempore in iisdem Missa semper celebrata fuit, haberi possunt pro consecratis. 3162. ad 4.

Altaria fixa, quorum sepulcra aperta, et post repertas Reliquias iterum clausa sunt, pro exsecratis haberi debent. 3162 ad 5.

Altare fixum consecratum, a cuius stipitibus mensa avulsa est, quamvis permanserit omnino integra et Reliquiarum sepulcrum plane inviolatum, indiget nova consecratione; et sine dispensatione et sanatione Summi Pontificis in eodem celebrari nequit. 3198.

Ad Altare fixum consecrandum sufficit, ut mensa Altaris innitatur super quatuor lateribus ita clausis, ut post consecrationem nihil intra Altare immitti possit; nec necessarium est, ut tabula Altaris ita innitatur substrato lateritio operi, ut nihil omnino vacui subtus Altare ipsum habeatur. 3282.

Altare fixum, quod ab antiquo loco amotum est, etiamsi paucis pedibus, nova consecratione indiget. 3326 ad 1.

Altare fixum, cuius mensa lapidea scissa est in duas partes fere aequales, ita tamen ut eiusmodi scissura maxime afficiat sepulcrum Reliquiarum, exsecratum haberi debet. 3497 ad 1.

Altare fixum consecratum, cuius tota mensa e suis stipitibus est sublevata, quamvis non omnino dimota fuerit, exsecratum considerandum est; nec sufficit, ut novo coemento ipsis stipitibus firmetur et coniungatur. 3605 ad 7.

Altare fixum, quod, habens tabulam lapideam integram, translatum est ab una Ecclesia ad aliam, exsecratum est. 3504 ad 1.

In plurium Altarium fixorum simultanea consecratione Episcopus, si post unctionem et clausum sepulcrum primi Altaris processerit ad secundum Altare, in consecratione huius Altaris iterum debet incipere ab Oratione Deus, qui in omni loco etc. et hanc Orationem iterare, quotquot Altaria consecrantur. 3613 ad 2 qu. 1; Antiphonae Sub Altare Dei et Sub Altare Dei audivi toties intonandae sunt ab Episcopo et a cantoribus cantandae, quotquot Altaria consecranda sunt. Ibidem qu. 2; itemque toties iterari debet Oratio Deus, qui ex omnium habitatione. Ibidem qu. 3.

Altaria fixa quatuor insimul consecrari possunt, dummodo preces et actiones praescriptae, ceteraeque unctiones rite fiant. 3686 ad 1; Episcopus consecrator pro recitandis VII Psalmis et dicendo v. Deus in adiutorium, se collocare debet in loco congruo, unde quatuor Altaria consecranda, quantum fieri potest, videri valeant. Ibidem ad 2; pro Vigiliis celebrandis ante Reliquias sufficit canere Matutinum cum Laudibus. Ibidem ad 3.

Altaria fixa si plura a singulis Pontificibus consecrantur, satis est ut celebretur Missa solemnis in Altari principali. 3687 ad 4.

Altaria fixa polluta sola violatione sepulcri Reliquiarum, ex urgenti causa S. R. C., Sanctissimo approbante, indulsit, ut reconciliari possent sola repositione Reliquiarum. 1955; et hoc Decretum eadem S. C. respondit dandum esse pro diverso casu, in quo destructis Altarium basibus intactae remanebant mensae cum Reliquiarum sepulcris. Ibidem.

Altaris fixi consecrandi stipes debet esse lapideus: ita quidem uti communiter putari et facile probari possit totus lapideus. 3698 ad 1.

Altare fixum, cuius nucleus, quamvis lapideus, undique tamen tectus sit lateribus, quibus superinducta est crusta marmorizata, consecrari nequit. 3698 ad 2.

Altaria fixa, quorum mensa non constat ex unico et integro lapide, iterum consecrari debent; et quidem saltem Altare maius in Ecclesia consecrata, mensa eius ex integro lapide constituta; quoad cetera vero Altaria, ubi commode ipsorum consecratio iterari nequit, parvus lapis rite consecratus in medio mensae collocetur ad instar Altaris portatilis. 3725.

Altaria plura quando in Dedicatione Ecclesiae consecrantur, in Litaniis bis sunt invocandi respectivo ordine Sancti illi, quorum nomini dedicantur Altaria; et sancti Martyres, quorum Reliquiae in ipsis Altaribus reponuntur, si eorum nomina innotescant. 3729 ad 6.

Altaria plura quando in Dedicatione Ecclesiae consecrantur, post inunctas duodecim Cruces eadem omnia thurificanda sunt. 3729 ad 7.

In Altarium plurium fixorum consecratione sufficit unicus Sacerdos continuo incensans singula Altaria, dum Episcopus in singulis actiones peragit. 3729 ad 10.

Altare, quod undequaque per se stat (isolato), cuius mensa sustentatur solum marmoreis columellis positis in fronte et in lateribus, subtus vero et a parte posteriori vacuum et apertum est ad recipiendam arcam ligneam, quae inservit paramentis asservandis, tamquam fixum consecrari nequit. 3741.

Altare fixum cum mensa non ex uno sed ex tribus lapidibus ad formam unius coniunctis, non est legitime consecratum; et consecratio iteranda est, atque eius mensa ex uno integro lapide, iuxta canonicas praescriptiones, constitui debet. 3750.

In Altaris consecratione tum fixi tum portatilis unctio in medio tabulae nunquam omitti debet, quamvis Crux ibidem sculpta non sit. 3771.

Altare fixum consecratum, cuius mensae lapideae in suis extremitatibus adnexa quaquaversus et coniuncta fuit corona ex marmore, uti consecratum haberi debet, sanato quovis defectu. 3797.

Altaria fixa, quorum mensa nulla ex parte coniungitur structurae lateritiae inferiori, sunt valide consecrata: indulget vero S.R.C. de speciali gratia, ut Altari iam consecrato, addantur stipites lapidei, atque unctiones praescriptae in angulis private iterentur, ut mensa cum iisdem stipitibus coniungatur. 3829 ad 1.

Altare fixum, cuius mensa ex lapide adeo fragili erat, ut in actu consecrationis quarta eius pars sit abrupta et divisa, non est consecratum valide. 3829 ad 2.

Ut Altare fixum, cuius mensa lapidea in medio, ubi recondendum est vasculum Reliquiarum, est perforata ex utraque parte, consecrari possit, collocari debet in cavitate inferiori sepulcri iam effossi altera basis lapidea, ut super ea reponatur capsula Reliquiarum. 3884.

Altare sive fixum sive portatile, enormiter fractum, sed firmiter coementatum, aut ex pluribus lapidibus efformatum, nequit valide ac licite consecrari. 3907 ad 3; dispensatum tamen est ab hoc decreto ex speciali gratia pro Dioecesi Valven. et Sulmonen. 3947.

Pro Altari fixo consecrato, cuius mensa lapidea ex tribus partibus fractis constabat, etsi adeo coementatis, ut nulla divisio appareret, defectus consecrationis sanatus est de Apostolica venia. 3954.

Quoad Altaria cum lapidibus quadris in medio consecrata ad modum fixorum, quorum mensa unico lapide constat, stipiti lapideo ex utraque parte adhaerens, Episcopo conceditur tam sanatio quam dispensatio, quatenus opus sit, ad effectum de quo agitur. Curet tamen Episcopus, ut Altaribus portatilibus fixa substituantur. 3962 ad 3.

Altare fixum, praesertim Altare maius, quamprimum consecretur in forma consueta iuxta Pontificale Romanum in Ecclesiis consecratis, ubi nullum exstat Altare fixum consecratum. Si vero Altare fixum consecratum fuit, sed per aliquem defectum substantialem amisit consecrationem; tunc, dummodo omnes adsint conditiones requisitae ad novam consecrationem Altaris, haec perfici poterit ex gratia per ritum ac formulam brevem. 3978 ad 6.

Altare portatile.

Altaris portatilis usum non habet Abbas Titularis. 1557 ad. 1.

Altaris portatilis usus conceditur Missionariis Provinciae Lithuanae. 2032.

In Altaris portatilis consecratione servanda est in omnibus forma a Pontificali Romano praescripta. 2826.

Altare portatile, simul cum Altari fixo consecratum, est valide sed illicite consecratum. 2862 ad 4.

Altare portatile erigere licet, quamvis super sepulcris sistat, in Processionibus intra Ecclesiam solitis, ut reponi tantisper valeat SSm̃um Sacramentum; sed cavendum est, ne Altare portatile sepulcro immineat. 2951 ad 6.

Altare portatile est denuo consecrandum, si fractum sit sepulcrum vel eius operculum, aut solummodo hoc amotum fuerit: non autem si fractum sit sigillum. 2991 ad 1. In hoc Altari, si sigillum non exsistit, non licet novas addere Reliquias veteribus authenticitate carentibus. Ibidem ad 2.

Anne Altaria portatilia, quae in Dioecesi Bituricensi ob perturbationes inventa sunt absque sigillo, et in quibus Archidiaconus vel novas Reliquias inclusit, ubi vacuum erat sepulcrum, vel alias addidit, ubi authenticilate carebant, iterum sint consecranda et quomodo, dicitur. 2991 ad 3.

In Altarium portatilium consecratione, aqua benedicta mixta cum sale, cinere et vino, quae superfuit in una consecratione, adhiberi nequit in insequenti. 3153.

Pro Altaribus portatilibus, in quorum sepulcro unius tantum S. Martyris Reliquiae sunt conditae, vel quae numero perpaucae sunt, supplicandum est Sanctissimo pro sanatione, ad cautelam tantum. 3155.

Altaria portatilia, ex duabus tabulis confecta, quarum altera lapidea, altera lignea est, admitti nequeunt; et Reliquiae recondendae sunt in sepulcro intra lapidem effosso et claudendae cum parvo operculo etiam ex lapide confecto. 3162 ad 2.

Altaria portatilia, quae habent lapidem cum tenui scissura ad instar fili, licet sepulcrum non fuerit violatum, exsecrata censenda sunt. 3162 ad 3.

Altaris portatilis privilegium singulis Equitibus militiae Velleris aurei concessum a Leone X non perdurat, nisi a Summo Pontifice confirmatum fuisse ostendatur. 3273.

Altare portatile est apponendum in Altaribus collocatis supra sepulcra Sanctorum Protectorum in crypta subterranea in Basilica Ambrosiana Mediolanensi. 3330.

Altaria portatilia, quorum sepulcra Reliquiarum non fuerunt aperta, sed tantummodo novo coemento firmata, non sunt exsecrata. 3379.

Altare portatile, cuius lapis sepulcri aliquas scissuras habet, quae vero sic inter se adhaerent, ut nullimode dubitari possit de Reliquiarum authenticitate, amisit suam consecrationem. 3497 ad 2.

Altare portatile, cuius sepulcrum Reliquiarum non fuit apertum, sed rimula quaedam cernitur inter sepulcrum ipsum et eiusdem operculum, non est exsecratum; et Episcopus cum maltha benedicta operculum firmet. 3504 ad 2.

Altaria portatilia, quorum sepulcrum non parvo lapide est obtectum et calce sigillatum, sed quadam subtili lamina confecta ex vulgo ottone aut latta, calce sigillata vel ad quatuor angulares extremitates stamno firmata, tolerari nequeunt. 3532 ad 1.

In Altarium portatilium consecratione, quorum sepulcrum gypso clausum fuerit, coementum parari debet iuxta dispositionem Pontificalis Romani. 3567 ad 2.

Quoad Altaria portatilia, hucusque consecrata, quorum tabula ex lapide quidem densissimo constat, at sepulcrum non in medio, sed in eius fronte effossum ét recte clausum est, Episcopus acquiescere potest; sed in posterum sepulcrum in medio tabulae lapideae effodiendum erit. 3671 ad 1 et 2.

In Altaris portatilis consecratione coementum pro firmando sepulchri lapide benedicendum est ritu pro Altaris fixi consecratione praescripto. 3726 ad 1; et ipse Episcopus idem sepulcrum coemento linire et lapide claudere debet, si agatur de unico Altari portatili consecrando; si vero agatur de pluribus Aris portatilibus, satis est, ut Episcopus liniat coemento labium sepulcri unius Arae, et dum ipse prosequitur in sacrarum Reliquiarum repositione, assistentes Sacerdotes lituram et cuiusque sepulcri clausuram peragant. Ibidem ad 2; sigillum autem episcopale non debet apponi. Ibidem ad 3.

Altaria portatilia, quorum operculum ex metallo confectum est, non amiserunt consecrationem. 3779 ad 4.

Altare portatile in Ecclesiis vel Oratoriis publicis erigendi, quibusdam occurrentibus solemnitatibus et confluente ingenti populi frequentia, antiqua consuetudo tolerari potest. 3978 ad 4.

In Altarium portatilium consecratione Episcopus aspergere debet super singulis tabulis tribus vicibus, sed incensare easdem potest in circuitu omnium tabularum simul consecrandarum tribus vicibus, tamquam simul iunctarum in unum et semel Orationes, Antiphonas et Psalmos dicere. 4031 ad 1.

Altaria portatilia, quae sunt ex lapide non quidem marmoreo, sed duro et tamen compacto, sunt idonea pro sacrificio. 4032 ad 1; Altaria vero portatilia, quae ex lapide puniceo, sive ex gypso constant tolerari nequeunt. Ibidem ad 2; lapides sacri, quorum sepulcrum non in medio, sed in eorum fronte effossum fuit, in posterum non sunt admittendi; quoad praeteritum vero, cum commode fieri possit, iterum breviori formula consecrentur. Ibidem ad 3.

Altari portatili utendi privilegium Archiconfraternitati S. Mariae de Campo Sancto et Confratribus eidem adscriptis concessum declaratur per Apostolicas Litteras ad Ordinarios locorum et ad viam iuris reducitur, adiunctis conditionibus et limitationibus, quibus tolluntur abusus et corruptelae ex mala Indulti interpretatione exortae. 2586. — Vide Suffragium in IV volumine pag. 172

Altare privilegiatum.

In Altari privilegiato in Festis duplicibus de praecepto dici nequit Missa de Requie. 1333 ad 1.

Altare perpetuo privilegiatum, in quo quotidie celebrandae sunt Missae de Requie, gaudet eodem privilegio per celebrationem Missarum de Festo currenti in duplicibus. 1343.

In Altaribus privilegiatis, sive in perpetuum sive ad tempus et pro quibusdam diebus, in quibus ex obligatione vel ex sola fidelium devotione etiam in duplicibus celebrandae sint Missae de Requie, satisfit dictis obligationibus per celebrationem Missarum de Festo occurrenti cum applicatione Sacrificii. 1714 ad 3 et 4. 2373 ad 2. Huiusmodi Indultum comprehendit dies omnes, in quibus iuxta Rubricas Missae de Requie celebrari nequeunt. 1793. 2041. 2962.

Altaris privilegiati Indulgentiae non lucrantur ab iis qui diebus liberis celebrant de Festo vel de Feria non privilegiata. 2743 ad 5. — Vide Suffragium in IV volumine p. 355.

In Altari privilegiato qualibet feria VI Missam cantatam de Requie aliquando S.R.C. permisit, etiam in duplici non de praecepto, conventuali tamen non omissa. 519.

Altaristae.

Altaristae et Sacerdotes inferioris Ordinis Cathedralis nequeunt convocari ad Congregationes negotia particularia eorum respicientes campana maiore, quae pulsatur pro vocando Capitulo Canonicorum. 2165 ad 2; nec possunt in associatione funerum, sine interventu Capituli, uti Cruce argentea, sed debent uti alia Cruce inferiore. Ibidem ad 3; nec possunt commodare aliis Ecclesiis vasa et paramenta ad Cathedralem spectantia absque licentia Episcopi. Ibidem ad 4.

Ambonis.

Ambonis ornatus, in quo fit concio, diversus esse debet ab ornatu scamni, in quo sedent Dignitates et Canonici celebrantes. 2621 ad 4.

Amen.

Amen a Choro respondere absque benedictione, quando Dignior de Choro Lectionem IX cantat, est abusus et corruptela omnino revocanda. 1108·

Amen Ordinandus quilibet respondere debet iuxta consuetudinem in fine formularum in traditione vel materiae vel sacrorum indumentorum dicendarum. 2682 ad 6.

Amen non est dicendam in Baptismi forma recitanda; sed strictim servandum est Rituale Romanum. 3014 ad 2.

Amictus.

Amictus. Vid. Alba.

Amictu caput tegere debent Augustiniani, quando incedunt ad Missam celebrandam, non vero caputio. 693.

Ampulae.

Ampullae aureae vel argenteae in Missae sacrificio adhiberi possunt iuxta consuetudinem. 3149.

S. Anastasia Mart.

S. Anastasiae Mart., dies 30 Decembris assignari potest in Ecclesia propria, non omissa commemoratione eiusdem in secunda Missa Nativitatis, ratione Stationis. 3876 ad 2.

S. Anastasius Mart.

In S. Anastasii Mart. Festo, quando ob elevationem S. Vincentii M. alia die celebratur, Missa dicenda est In virtute cum Evangelio Si quis venit. 2748 ad 2.

Ss. Angeli.

In S. Angeli Custodis Festo Benedictio octava dicenda est: Quorum festum colimus. 1885 ad 2.

Ss. Angelorum Custodum dies octava, si coincidat cum festo SSm̃i Nominis B. Μ. V., celebranda est, et festum Nominis B. Μ. V. transferendum. 2059 ad 2.

In SS. Angelorum Custodum Festo et infra Octavam Hymni Horarum non sunt concludendi: Deo Patri sit gloria, Qui quos redemit Filius etc. 2059 ad 3.

In SS. Angelorum Custodum Festo die 2 Octobris facienda est Commemoratio Octavae S. Michaelis Archangeli, ubi hoc Festum fit sub ritu duplici I classis cum Octava. 3406.

De SS. Angelis Missa votiva in exsequiis parvulorum legatur vel cantetur diebus tantum a Rubrica permissis. 3481 ad 2.

SS. Angelorum Custodum Festum die 2 Octobris elevatur ad ritum duplicem maiorem pro universa Ecclesia. 3581 ad 2.

In SS. Angelorum Officio votivo tempore Paschali, in 11 Nocturno loco primae Antiphonae sumenda est altera Immittet Angelus. 3764 ad 16.

In Ss. Angelorum Custodum Missa die 2 Octobris non est facienda commemoratio S. Angeli Regni Hispani Custodis, cuius festum celebratur die praecedenti cum octava. 3767 Dub. addition, ad Dub. 2.

In S. Angeli Custodis Regni festi II Vesperis commemoratio Ss. Angelorum Custodum facienda est. 3856 ad 2. 4006 ad 6.

In S. Angeli Custodis Regni Hispaniae festo quomodo secunda stropha Hymni ad Vesperas et Matutinum mutanda sit, declarat S. R. C. 3856 ad 2.

In Ss. Angelorum Officio votivo inter Suffragia Commemoratio S. Michaelis Archangeli non est facienda in iis locis, ubi S. Archangelus est Titularis Ecclesiae. 4006 ad 7. 4043 ad 2; non vero omittuntur Commemorationes de S. Gabriele et de S. Raphaele, quae ab Antiphonis et Orationibus Officii votivi Ss. Angelorum diversae habentur. 4006 ad 8.

Angelus Domini.

Angelus Domini vide Salutatio angelica.

S. Anicetus, P. Martyr.

In S. Aniceti P. M. Festo, quando transfertur extra tempus Paschale, legendum est Evangelium: Si quis vult. 2843.

Anima eius.

Anima eius (vel animae eorum) et animae omnium fidelium Defunctorum etc. Hic versiculus dici debet iuxta praxim Romanam in Exsequiis, quae fiunt pro uno vel pro pluribus, excepta die Commemorationis omnium fidelium Defunctorum, dicto versiculo Requiescant etc. 1743 ad 7. 3267. 4014.

S. Anna.

S. Annae festo, quod in Ecclesia parochiali in Civitate Elda Dioecesis Oriolen. magna cum devotione et solemni pompa agi solet, concurrente cum festo S. Iacobi, pro gratia conceditur, ut primae Vesperae de S. Anna persolvi valeant. 3232.

In S. Annae honorem Litaniae reprobantur. 1723.

Anniversarium Beatificationis.

In Anniversario Beatificationis et Canonizationis nullatenus debet celebrari festum cum Officio; quod celebratur tantum die Canonizationis vel Beatificationis, et eo modo quo S. R. C. concesserit. 477 ad 5.

Anniversarium Nativitatis temporalis alicuius Sancti vel Beati, excepta illa Deiparae Virginis et S. Ioannis Bapt., celebrari nequit liturgico ritu vel alio sacrae solemnitatis modo, etiamsi celebratio fieret die obitus vel alio quocumque die memoriae eiusdem Sancti vel Beati assignato. 3816; item eodem modo prohibita est centenaria commemoratio diei Baptismatis alicuius Sancti vel Beati. 3832 ad 1.

Anniversarium Creationis et Coronationis etc. Summi Pontificis.

In Anniversario Creationis et Coronationis Summi Pontificis regnantis in omnibus Missis cantatis et lectis commemoratio pro Summo Pontifice est praeceptiva in toto Orbe catholico. 2740 ad 10. 3078 ad 7. 3575 ad 8. 3764 Dub. 2; et in duplicibus II classis dicitur sub unica conclusione. 2837 ad 8.

Anniversario Creationis seu Coronationis.

Anniversario Creationis seu Coronationis Summi Pontificis occurrente cum Anniversario Electionis seu Consecrationis Episcopi, de Anniversario Episcopi fit die sequenti. 3132.

In Anniversario alicuius Summi Pontificis defuncti supra castrum doloris apponi debet dumtaxat Triregnum. Perperam apponuntur casula, stola etc. rubei coloris. 2578 ad 12; in eodem servari potest consuetudo recitandi unum tantum Nocturnum, sed sine Invitatorio. Ibidem; et dicenda est prima Missa cum Oratione: Deus, qui inter Summos Sacerdotes. Ibidem. Vide Suffragium in IV volumine pag. 162

Anniversarium Dedicationis Ecclesiae.

Anniversarium Dedicationis Ecclesiae, si dies Consecrationis peractae sit incerta, celebrari debet cum Octava ea die, qua prohabiliter ex validis circumstantiis peracta censetur. 261.

Anniversaria dies Dedicationis Ecclesiae non est immutanda, etiamsi festum saepe sit transferendum ob occursum festorum mobilium. 704. 1498. Quod si ob incertitudinem alia fuerit assignata dies, et postea detegatur documentum, quod incertitudinem tollit, nequit suffragari facta assignatio; sed Anniversarium celebrandum erit ea ipsa die, in qua Ecclesiam consecratam fuisse repertum est. 920.

Anniversarii Dedicationis Ecclesiae diem Episcopus immutare potest solummodo in actu Consecrationis. 1321 ad 3. 2719 ad 1.Vide Suffragium in IV volumine pag. 340. 3881 ad 5. Decret. gener.

Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis ab Haereticis pollutae per Dioecesim peragi potest. 2218 ad 1.

Quoad Anniversarium Dedicationis Ecclesiarum in Gallicanae Reipublicae territorio Dominica post Octavam Omnium Sanctorum celebrandum, Decretum die 9 Aprilis. 1802 ab Em̃o Cardinali Caprara factum intelligi debet tam de Ecclesiis ante dictum annum consecratis, quam de iis, quae in posterum consecratae vel consecrandae sunt. 3275.

Anniversarii Dedicationis Ecclesiae Parochialis Officium non est recitandum a Clero Parochiae non adscripto. 1983. 2682 ad 33.

Anniversarium Dedicationis Ecclesiarum alicuius Ordinis faciendum est quoque in iis Ecclesiis, quae non sunt consecratae. 2774.

Anniversarium Dedicationis cuiusdam Ecclesiae occurrens cum Festo SS. Apost. Petri et Pauli transferri debet ad primam diem liberam iuxta Rubricas. 2988 ad 1 et 2.

Anniversarium Dedicationis Ecclesiarum, iuxta Indultum pro Gallia concessum, Dominica post Octavam Omnium Sanctorum celebrandum, respicit etiam Regulares; et Anniversarium Dedicationis Cathedralis apud ipsos omnino omitti debet 3157 ad II.

Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis, in simplicem parochiam erectae, translata Gathedralitate in aliam Ecclesiam, non est celebrandum in Dioecesi; sed solum Dedicationis Anniversarium novae istiusmodi Cathedralis 3338 ad 1 et 2.

Anniversarium Dedicationis SSm̃i Salvatoris, ubi die 9 Nov. sub ritu duplici I classis cum Octava celebratur, quando occurrat cum Anniversario Dedicationis Cathedralis, in Ecclesiis non consecratis Civitatis Episcopalis celebrandum est; et posterius Festum transferri debet. 3426 ad 3.

Anniversarium Dedicationis omnium Ecclesiarum celebrari debet sub ritu duplici I classis cum Octava etiam in Ecclesiis non consecratis. 3469 ad 3. 3522.

In Anniversario Dedicationis propriae Ecclesiae nullibi licet decantare Missam de Requie, ne praesente quidem cadavere. 3541.

Anniversarium Dedicationis cuiusvis Ecclesiae celebrari debet die assignata actu Consecrationis in parte Dioecesis Cracoviensis, a qua divulsa fuit, et postea eidem restituta; et celebrari quoque debet Anniversarium Ecclesiae Cathedralis sub ritu duplici I classis. 3552 ad 1.

Anniversarium Dedicationis propriae Ecclesiae celebrari nequit coniunctim et eadem die cum Anniversario Dedicationis Ecclesiae Cathedralis Cracoviensis. 3552 ad 2.

In Anniversario Dedicationis Ecclesiae Cruces parietum a Diacono in Missa solemni et a Celebrante in Vesperis possunt, ubi consuetudo viget; dummodo sive Diaconus sive Celebrans turificationem perficiat stando. 3621 ad 1.

Anniversarium Dedicationis omnium ruralium consecratarum Ecclesiarum in Dioecesi Tarvisina agitur Dominica IV Octobris; Anniversarium vero Cathedra lis fit Dominica prima post diem sextam Ilii; ceterarum demum Civitatum Ecclesiarum idem Festum recolitur respecti vis diebus propriis. In hoc casu Festum Dedicationis Cathedra lis supra dicta Dominica sub ritu dubl. I classis, etsi sine Octava, erit recolendum ab universa Dioecesi indistincte, scii, ab omnibus Ecclesiis sive consecratis sive non consecratis, itemque sive urbanis sive ruralibus. De consecratis vero urbanis idem Festum erit celebrandum respecti vis diebus solummodo a Clero eisdem Ecclesiis stricte addicto; quemadmodum a Clero, cui demandata est cura Ecclesiarum ruralium, sive consecratarum sive non consecratarum, Anniversarium Dedicationis Dominica IV Octobri. peragendum est. 3622 ad 4.

Anniversarii Dedicationis Ecclesiae diem Dominicam, in qua Ecclesiae consecratio fit, Episcopus consecrator assignare potest pro die mensis, in quam incidit Dominica peractae consecrationis. 3829 ad 3.

Anniversarium Dedicationis omnium Ecclesiarum tantummodo sui Ordinis Regulares, qui Calendarium proprium habent, celebrare debent die statuta; et Anniversarium Dedicationis Cathedralis, si degunt in civitate Episcopali, sub ritu duplici II classis sine octava; non vero Dedicationem omnium Ecclesiarum Regni. 3861 ad 1. 3925 ad V Iu. 1 et 2.

Anniversarium Dedicationis Ecclesiae sub ritu duplici I classis ab omni Clero recolendum est, qui ad eadem Ecclesiam, aut ratione beneficii aut ratione subjectionis, Butrote propriam pertinet. Quod si alicui Dioecesi vel Instituto concessum sit Anniversarium Dedicationis omnium Ecclesiarum uno eodemque die celebrare, omnes et singuli de relativo Clero, quibus indultum favet, dictum festum semel celebrabunt sub ritu duplici I classis cum octava; sive Ecclesia propria consecrata, sive benedicta tantum fuerit, cuiuscumque particularis alterius Ecclesiae Dedicationis festo omisso. 3863 ad 3. Decretum generale.

Anniversarium Dedicationis Cathedralis celebretur ab universo Clero saeculari Dioecesis sub ritu duplici I classis, in civitate Episcopali cum octava, extra vero sine octava; ii tantum ex Clero Regulari, qui in civitate degunt Episcopali, sub ritu duplici II classis sine octava idem festum recolant. 3863 ad 4. Decretum generale.

In Anniversario Dedicationis consecratae Ecclesiae duodecim cerei ardere debent per integrum et solum diem, incipiendo a primis Vesperis, 3876 ad 6; in die vero octava cerei possunt, sed non debent accendi. Ibidem ad 7.

Anniversarium Dedicationis Ecclesiae, et eo magis Dedicatio ipsa est festum Domini. 3881 ad 1. Decretum generale; Anniversarium Ecclesiae propriae, iuxta Rubricas solemnius et primarium, aliis quibuscumque locorum festis, etiam Patroni et Titularis, est per se praeferendum tam in occursu quam in concursu; permittitur tamen, ut Patroni festum, ratione feriationis, praedicto Anniversario praeferatur. Ibidem ad 2; Anniversarium Dedicationis Ecclesiae non propriae uti secundarium habendum est; et si cum aliis quibuscumque festis occurrat vel concurrat, servandae sunt Rubricae et Decretum generale super festis primariis et secundariis. Ibidem ad 3. Anniversario Dedicationis Ecclesiae sive propriae sive non propriae occurrente vel concurrente cum festis solemnioribus universalis Ecclesiae, haec semper illi praevalent, personali etiam dignitate posthabita. Ibidem ad 4. Vide Suffragium in IV volumine pag. 408

Anniversaria pro Defunctis (in genere).

Anniversaria Defunctorum certis diebus persolvenda nequeunt tuta conscientia transferri ad aliam diem; nec prodest aut consuetudo aut Episcopi permissio. 1040.

In Anniversario Defunctorum Absolutio non est ex obligatione, sed ad arbitrium facienda. 1322 ad 6.

Anniversaria et Missae cantatae de Requie relictae ex dispositione testatorum, quotannis in die ipsorum obitus, etiam in festis ritus duplicis maioris contingentes, celebrari possunt, nec comprehenduntur in Decreto generali diei 5 Aug. 1662. 1307. 1343. 1392. 1767.

Anniversarium, etsi Regis sit vel magni Principis, celebrari non licet diebus a Rubricis prohibitis. 1605.

In Anniversario a Testatore praescripto quoad Officium servandae sunt Rubricae Breviarii et Ritualis. 1615 ad 5.

In Anniversario, si anticipetur vel postponatur, dicenda est Missa ut in Anniversario. 2002 ad 11.

Anniversaria ex devotione petentium in ruralibus Ecclesiis celebrari possunt etiam in duplicibus, dummodo sermo sit de die vere anniversaria a die obitus. 2059 ad 6.

Anniversaria generalia, quae quater in anno fiunt a Fratribus trium Ordinum S. Francisci, celebrari nequeunt in occursu cuiuscumque duplicis, etiam ritus duplicis minoris; potest tamen illud, quod generalissimum dicitur, in quo ex peculiari Rubrica omittantur Psalmi Lauda anima et De profundis. 2587 ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 178

In Anniversario celebrando pro Defunctis alicuius Communitatis servandae sunt Rubricae. 2684 ad 15.

Anniversarium solemne ex testamento relictum nil aliud importat per hoc praecise nomen Anniversarii, nisi onus Missae solemnis Defunctorum; quod si per testamentum iniungatur etiam Officium, hoc restringitur ad unum Nocturnum conveniens diei cum Laudibus. 3032 ad 1 et 2.

Anniversaria pro Defunctis infra Octavam Nativitatis Domini celebrari nequeunt. 3605 ad VI.

In Anniversariis celebrandis pro Defunctis in Cathedralibus servanda est Rubrica Missalis Tit. XV De Hora celebrandi Missam num. 3. 3611 ad 8.

In Anniversario vel depositione simplicis Sacerdotis quaenam celebranda sit Missa de Requie, satis explicatur in Rubrica Missalis in fine quartae Missae pro Defunctis. 2040.

Pro Anniversario vel depositione Defuncti Missa celebranda de Requie non excusat in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis a Missa conventuali. 2002 ad 6.

In Anniversario pro defuncto Sacerdote, vel in eiusdem sepultura Missa de Requie celebranda sumi potest primo vel secundo loco posita, dummodo Oratio: Deus, qui inter Apostolicos omnino adhibeatur. 2417 ad 8.

Anniversarium regulariter celebrari nequit in Ecclesia, in qua expositum est SSm̃um Sacramentum occasione XL Horarum. 1743 ad 5.

Prout Anniversaria non sunt habendae Missae solemnes de Requie, pro quibus oblata est stipes a fidelibus in concione habita tempore Quadragesimae, et proinde non sunt celebrandae in duplicibus. 2733.

Ut in Anniversario cani possunt, etiam extra proprios dies, Missae de Requie solemnes quotannis a fundatione celebrandae. 3213 ad 5.

Anniversaria singula fundata a Capitulo Cathedralis ad amussim celebranda sunt, et quidem, in casu, aliis diebus ab iis, quibus Capitulum mensibus Ianuario ac Novembri, die Dominica vel Festo I vel II classis, etsi non praeceptivo, ad Ecclesiam Cathedralem convenire solet. 3669 ad 3.

In Anniversariis Defunctorum, quae ex devotione petuntur, Sacerdos satisfacit celebrando Missam de Sancto, quando iuxta Rubricas nequit celebrare Missam de Requie. 1238 Decr. gener. 3352 ad 4.

Anniversaria seu Missae cantatae pro Defunctis, sive fundata a testatoribus pro die obitus aut alia determinata die, sive privata ad petitionem viventium, dummodo pro die obitus, non comprehenduntur in Generali Decreto diei 5 Aug. 1662; et prohibentur tantum in duplicibus I et II classis, in Dominicis et Festis de praecepto, infra octavas Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschae, Pentecostes et Corporis Christi, necnon Feria IV Cinerum, maiori Hebdomada, in Vigiliis Nativitatis et Pentecostes et tempore Expositionis solemnis SS. Eucharistiae. 3753 ad 1. Decret. gener.; si in diem impeditam incidant, transferri possunt in proximam diem liberam, vel anticipari in proximiori antecedenti die libera. Ibidem ad 2.

Anniversarius dies pro Defunctis, nec non dies 3, 7 et 30 tam a die obitus, quam a die depositionis computari potest. 3753 ad 4.

Anniversaria, quae a religiosis Communitatibus, a Canonicorum Collegiis, a Confraternitatibus aut ab aliis quibuscumque piis Sodalidatibus, pro Confratribus defunctis semel in anno fieri solent, necnon illa quae pro fidelium pietate infra Octavam omnium fidelium Defunctorum locum habent, de speciali gratia permittuntur in duplicibus minoribus. 3753 ad 5.

De Anniversariis diebus pro Defunctis quod S. R. C. statuit, extendendum est quoque ad dies 3, 7 et 30 ab obitu, sive quoad Missam de Requie cum cantu, sive quoad translationem si impediatur. 3753 ad 3.

A Missis de Requie, sive solemnibus sive lectis, celebrandis in diebus Orationis XL Horarum iuxta Instructionem Clementinam abstinendum est; sed Missa solemnis pro Defuncto cani potest die 3, 7, 30 et Anniversario a die obitus vel depositionis Defuncti. 3357.

Anniversarium pro Defuncto Episcopo.

Anniversarium pro Episcopo praedefuncto celebrari debet. 524; et contravenientes mulctentur in poenam Constitutionis Synodalis. Ibidem.

Anniversarium ultimi Antecessoris Episcopi quotannis celebrari debet. 2631 ad 4. Vide Suffragium in IV volumine p. 244; et si proximus Praedecessor transatus sit ad aliam Ecclesiam, celebrare debet pro eo qui decessit Cathedram tenens. 2682 ad 18, pro quo celebrando servanda est dispositio Caeremonialis. 2684: ad 14. Vide Suffragium in IV volumine pag. 329

Anniversarium pro ultimo Episcopo defuncto celebrari debet, quamvis obierit, postquam nuntium remiserat Dioecesi quin titulum vel curam alterius recepisset. 3610 ad 2.

Anniversarium pro ultimo Episcopo celebrari debet ab Episcopo iuxta Caeremoniale Episcoporum, quamvis Episcopus defunctus duo alia Anniversaria fundaverit. 3669 ad 1; itemque celebrandum est Anniversarium pro defunctis Episcopis et Canonicis, quamvis alterum per modum fundationis perpetuae persolvatur. Ibidem ad 2.

In Anniversario pro defuncto Episcopo Missa sumenda est ut in die Commemorationis omnium fidelium Defunctorum. 3213 ad 5.

In Anniversario die pro Episcopo proxime defuncto Capitulum tenetur adesse Choro, quamvis ex dispensatione S. Sedis tantum Dominicis festisque ad Chori servitium obligetur. 3719 ad 1.

Anniversarium in Cathedralibus celebrandum est pro ultimo defuncto Episcopo, qui revera uti Episcopus Dioecesanus mortuus est; non pro defuncto Episcopo, qui Episcopatum abdicavit, et alteram Sedem seu Titulum alicuius Ecclesiae non accepit. 4038.

Anniversario Episcopi Praedecessoris immediati Canonici Cathedralis assistere tenentur, sine ulla retributione. 2151.

Vide Episcopus defunctus.

Anniversarium Electionis et Consecrationis Episcopi.

Anniversarium Consecrationis Episcopi incidens in Hebdomadam maiorem vel in dies privilegiatas omittendum est: potest tamen addi Collecta Orationi diei. 2152 ad 2.

Anniversarium Consecrationis Episcopi non est celebrandum cum Missa in tota Dioecesi. 2168. 3792 ad 3. 3824 ad 3.

In Anniversario de Episcopo translato celebranda est Missa in Ecclesia, cui fuit ultimo loco praepositus, recurrente die quo Papa eum tali Ecclesiae praefecit; et annuntiandum erit hoc festum cum termino Translationis. 2365 ad 6.

In Anniversario Episcopi translati Missa celebrari et Commemoratio respective fieri debet tum in die suae Translationis tum in die Consecrationis; quia per Anniversarium Translationis nihil detrahitur Anniversario Consecrationis. 3078 ad 6.

In Anniversario Consecrationis Episcopi, si occurrat cum Festo duplici, Missae privatae celebrandae sunt de huiusmodi Festo cum Commemoratione Consecrationis, et Collecta Deus omnium fidelium pastor etc. post alias Commemorationes, si quae faciendae sint. Post Nonam vero in Cathedralibus et Collegiatis celebranda est Missa solemnis de Consecratione Episcopi cum Gloria, Credo et Praefatione de Communi. 2528 ad 3.

Anniversarium Consecrationis Episcopi celebrandum est die et mense, quo accidit. 2815 ad 1; Missa debet esse de Anniversario Consecrationis. Ibidem ad 2; si vero incidat in Dominica I vel II classis, Missae Dominicae addatur Oratio pro Episcopo. Ibidem ad 3.

In Anniversario Consecrationis Episcopi dicitur Credo in Missa solemni tantum de eodem. 2823 ad 1; non sunt autem dicendae Missae privatae de Electione et Consecratione Episcopi. Ibidem ad 2; Commemoratio vero eiusdem Anniversarii facienda est in Dominicis privilegiatis I classis et in Duplicibus II classis sub unica conclusione; in Duplicibus I classis, Feria V in Coena et Sabbato Sancto omittenda est. Ibidem ad 3.

In Anniversario Electionis et Consecrationis Episcopi Missa solemnis est praeceptiva in Cathedralibus et Collegiatis Dioecesis, accedente mandato Episcopi, 3078 ad 1; et quidem in utroque Anniversario Electionis et Consecrationis. Ibidem ad 2. 3352 ad 3; in Missis privatis Sacerdotes Ecclesiae Cathedralis et Collegiatarum Commemorationem facere debent de praedictis Anniversariis. 3078 ad 3; et ad eamdem Commemorationem faciendam tenetur universus Clerus tum saecularis tum regularis Dioecesis in Missis tam lectis quam cantatis. Ibidem ad 4 et 5. 3340 ad 1. 3824 ad 5.

Anniversario Consecrationis Episcopi occurrente cum Anniversario Creationis seu Coronationis Summi Pontificis, de Annivervsario Episcopi fit die sequenti. 3132.

In Anniversario die Electionis et Consecrationis Episcopi Collecta pro Papa ab Ordinario praescripta omittitur. 3213 ad 1.

Anniversarii Consecrationis et Electionis Episcopi Missa non solum diebus Dominicis festivisque prohibita est, sed etiam omnibus Festis I et II classis. 3575 ad 4; et in Missa Conventuali in duplicibus I classis de Anniversario nihil fit: addi vero debet in duplicibus II classis Commemoratio Anniversarii sub unica conclusione. Ibidem ad 5; haec Missa prohibita est etiam diebus non festivis, sed duplicia excludentibus. Ibidem ad 6; et quando in Missa excluditur quaecumque Collecta, in Missis lectis etiam Commemoratio Anniversarii omitti debet. Ibidem ad 7. 3764 Dub. 2.

Anniversarium Consecrationis Episcopi, quando accidentaliter impeditur festo duplici I classis, omittendum est. 3762 ad 1; sin vero quotannis impeditur festo duplici I classis, reponi debet sequenti die. Ibidem ad 2. 3792 ad 2.

Anniversarium Electionis vel Consecrationis Episcopi, si occurrat die 24 Decembris, assignandum est diei proximiori, in qua non fiat de Duplici II classis, ante diem 24 Decembris. 3824: ad 1.

Anniversarium Episcopi die 19 Martii in festo S. Ioseph consecrati celebrandum est die sequenti 20 Martii; in Ecclesiis vero, ubi dies 20 Martii est impedita, nihil fit de Anniversario Consecrationis Episcopi. 3824: ad 2.

Anniversarii Electionis vel Consecrationis Episcopi Commemoratio, si Missa votiva in Cathedralibus vel Collegiatis celebranda per accidens sit impedita, coniungenda est sub una conclusione cum Oratione diei. 3824 ad 4.

Anniversarii diei Electionis vel Consecrationis Episcopi Collecta dici debet tantum in Missa, non in omnibus sacris functionibus. 3949 ad 5.

Anniversarium Consecrationis Episcopi Administratoris celebrari nequit. 2274 ad 5.

Vide Consecratio vel Electio Episcopi.

Annulus.

Annuli delatio in Missa omnibus Sacerdotibus est vetita, etiamsi sint Protonotarii titulares, Dignitates et Canonici Cathedralis. 483. 536 2907 ad 5. 3580 ad 7. 3821.

Annulos duos et arrhas benedicendi ritus in benedictione nuptiali servari potest. 3531 ad 4.

Annuli benedictionis partem non constituunt Orationes quae incipiunt Confirma hoc Deus et desinunt per Oremus: Respice. 3548 ad 1.

Annuli benedictio in administratione Sacramenti Matrimonii omitti nequit; et si sponsi ob paupertatem annulum non deferant, Episcopus Parochis praecipere potest, ut unum annulum secum semper teneant, qui Sponsis eo deficientibus pro tali benedictione rite explenda tradatur; vel eosdem Sponsos monendo, ut illum saltem ex metallo infimi valoris sibi provideant. 3548. ad 2.

Annulum pontificale Episcopus in solemni cantu Horae Tertiae gestare nequit; sed pro manuum lotione illo dimisso, non amplius ei est imponendus nisi expleta vestitione pro Missa, cum illum inducit Presbyter assistens. 3747 ad 1.

Annuli Benedictio in secundis Nuptiis non est omittenda 2743 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 349

Cum Annulo lapide pretioso ornato Canonicis non licet celebrare Missas. 2070 ad 8.

Annuli usus nullimode competit Canonicis. 2805.

Annulo et rochetto Canonici uti nequeunt sine speciali Induito. 3218.

Annulo cum gemma in Missa solemni ceterisque sacris functionibus gestare licet Archidiacono Abbati Cathedralis Albensis. 3061·

Annulo uti nequit Praepositus in Missa solemni, attenta consuetudine immemorabili, nisi constiterit sibi de speciali S. Sedis Induito. 1032.

Annuntiatio B. Μ. V.

Annuntiationis B. Μ. V. festum si transferatur, genuflectendum est in die translationis ad v. Et incarnatus a Sacerdote et Ministris. 1268.

Annuntiationis B. Μ. V. festum incidens Sabbato Sancto transferri debet una cum praecepto audiendi Missam ad feriam secundam post Dominicam in Albis, posthabito quocumque alio festo aequalis ritus; et proinde celebratio Missarum Sabbato Sancto omnino prohibita est, praeter unicam Missam conventualem. 1822. Decret. gener.

Annuntiationis B. M. V. festo cadente in Feriam V in Coena Domini, aliquae Missae privatae ob praeceptum feriationis permittuntur ante conventualem. 1890. ad 6. 2240. Decret. gener.

Annuntiationis B. Μ. V. festum quando incidat in Feria V in Coena Domini, Missa pro populo applicari debet hac Feria V, non vero Feria II post Dominicam in Albis, in quam quoad Chorum illud transferendum erit. 3189 ad 1. 3503 ad 3.

Annuntiationis B. Μ. V. festum si occurrat Feria V in Coena Domini, Missae privatae celebrari nequeunt, ubi dictum festum abrogatum fuit; nisi de speciali Induito. 3179. 3400 Dub. 1. 3503 ad 2.

Annuntiationis B. Μ. V. festum suppressum, incidens in Feria V in Coena Domini, celebrandum est eodem die quo antea, quando erat de praecepto. 3503 ad 1. Tunc in Cathedrali, Episcopo ad conficiendum Chrisma celebrante et Missam solemnem pro Dioecesanis ratione Festi applicante, Parochus unicam Missam conventualem diei celebrans eam applicare debet pro populo: secus, ad primam Sacri celebrationem. Ibidem ad 3; et hoc festum quoad sacras functiones, Missae applicationem pro populo etc. non est transferendum in feriam II post Dominicam in Albis. Ibidem ad 4.

Annuntiationis B. Μ. V. festum, quando incidit in Quadragesima, non est celebrandum cum Octava, licet sit Titularis Ecclesiae. 2818.

In Annuntiationis B. Μ. V. festo intra Quadragesimam occurrente licet, ubi non exsistit obligatio Chori, cantare immediate post Missam Vesperas Festivitatis; et Celebrans, deposita Casula, Stola et Manipulo, potest assumere ad scamnum Pluviale super Albam vel recedere ad sacristiam et redire cum Pluviali super cottam. 3574 Dub. 3.

Annuntiationis B. Μ. V. festum quoad translationem. 3807. 3838. 3850. 3025 Dub. VI qu. 1.

Annuntiationis B. Μ. V. festum ad ritum duplicis I classis evehitur. 3850.

Annuntiationis B. Μ. V. Solemnitati in perpetuum assignari nequit Dominica II post Pascha. 3876 ad 12.

Annuntiationis B. Μ. V. festum in Liturgia Ambrosiana etiam feriis VI in Quadragesima occurrentibus celebrari potest. 3948.

In Annuntiationis B. Μ. V. Missa in ultimo versu Tractus legendum est: adducentur in laetitia. 3421 ad 1.

In Annuntiationis B. Μ. V. festo, si occurrat in triduo Maioris Hebdomadae, Paschale et duobus diebus sequentibus, ne clausis quidem ianuis celebrari licet unica Missa de Annuntiatione in alma Domo Lauretana. 210 ad 2.

Annuntiationis B. Μ. V. festo concurrente cum Officio VII Dolorum eiusdem B. Μ. V., nulla in Vesperis fit Commemoratio VII Dolorum. 2365 ad 5.

De Annuntiatione B. Μ. V. Missa solemnis celebrari nullo modo potest, quando hoc festum occurrat in Dominica Palmarum. 1022.

Annuntiationem B. Μ. V. Titularem fuisse dum constat, licet progressu temporis fuerit celebratum pro Titulari festum Assumptionis vel Nativitatis B. Μ. V. etiam auctoritate Episcopi, Titularis primarius resumendus est, scilicet festum Annuntiationis. 3059 ad XIV.

In S. Anselmi Ep. Conf. et Doct. Officio, quocumque tempore recitetur, Lectiones I Nocturni semper erunt de Communi Doctorum, 2319 ad Tit. XXV. Dub. 2.

Antipendium.

Antipendii loco, quod totam anteriorem Altaris partem tegat, parvum Antipendium vulgo Palia circa dimidium metri habens ex quavis parte, quod suspenditur in medio Altaris, non permittitur. 4000 ad 2.

Antiphona.

Antiphonae praeintonandae sunt ad formam Caeremonialis Episcoporum. 190; nisi alia adsit immemorabilis et laudabilis consuetudo. 207 Praeintonandae sunt in Cathedralibus et Collegiatis absente Episcopo primum Celebranti, mox Dignitatibus et Canonicis ordine successivo. 216.

Antiphonae praeintonari debent ab uno eodemque, tam Episcopo quam Canonicis 2216 ad 3.

Antiphonae praeintonandae sunt a Beneficiatis seu Mansionariis Canonicis, qui in Matutinis, Laudibus et Vesperis decantandis intonant Antiphonas. 3801 ad 2.

Antiphonae Maiores Adventus praeintonandae sunt ab Hebdomadario iuxta Caeremoniale Episcoporum lib. II cap. 3 § 10. 6283 ad 3.

Antiphonae in Matutino Noctis Nativitatis Domini praeintonari debent. 3108 ad 7.

Antiphona quarta in Vesperis solemniter ab Episcopo celebratis intonari debet a digniore de Capitulo in Choro manente. 724 867. 3422 ad 2.

In Antiphonis intonandis quoad aperiendum caput et assurgendum a Clericis servanda est consuetudo Ecclesiae. 1628.

Antiphonae in Choro, nonnisi stando, sunt intonandae a quibuscumque seu Beneficiatis aut Mansionariis, seu Canonicis. 3781 ad 1.

Antiphonae si ab uno ex Canonicis intonantur, omnes in Choro praesentes surgere debent, excepto Hebdomadario, si sit paratus; vel ab una illius qui intonat parte, vel ab utraque, iuxta Ecclesiarum consuetudinem. 3781 ad 2.

Antiphona si ab uno ex Beneficiatis seu Mansionariis intonetur, omnes, Canonicis exceptis, surgere debent, vel ab una tantum parte, vel ab utraque, prout Ecclesiarum fert consuetudo. 3781 ad 3.

Antiphonas Sanctorum Titularium Cappellani cantores in Ecclesiis, per quas Processio transit, nequeunt intonare et cantare in libro sustentato per Acolythum. 3801 ad 1.

Antiphonas et Orationem de S. Titulari canere in propria Ecclesia occasione Processionis spectat ad Parochum, non vero ad Archipresbyterum pluviali indutum. 1524.

Quoad Antiphonas et Responsoria cantanda a Dignitatibus assistentibus in Choro, Caeremoniale Episcoporum servandum est. 670.

Antiphonarum et Lectionum distributio a quo facienda sit, dicitur730.

In Antiphonarum distributione servandus est ordo antianitatis, non habilitatis. 1091.

In Antiphonis distribuendis in Vesperis Pontificalibus servandum est Caeremoniale Episcoporum lib. II cap. i §2. 2049 ad 18.

Antiphona in Choro, postquam primo loco data fuit Celebranti a cornu Epistolae, danda est secundo loco primae Dignitati, sive a cornu Evangelii sive a cornu Epistolae adsistenti, et sive interveniat sive non Archipresbyter prima Dignitas, qui sedet a parte Evangelii. 1314.

Antiphonae Maiores O in Vesperis ante Nativitatem Domini cantari possunt in Officio feriali vel cantu feriali vel solemni iuxta consuetudinem. 3054 ad 2.

Antiphona finalis B. Μ. V., quae dicitur, dum est discedendum a Choro, non est dicenda in fine Laudum, si statim subsequatur Missa. 2148 ad 7; nec post Vesperas solemnes Pontificales. 3213 ad 9.

Antiphona finalis B. Μ. V. flexis genibus dicenda est tantum in Choro. 2682 ad 41; stando vero dicenda est in I Vesperis Sabbati, et in Dominica, etiamsi Officium Dominicae absolvatur post occasum solis. 2682 ad 42; idem valet in Vesperis, quae tempore Quadragesimae dicuntur ante meridiem. 3009 Dub. 8; item in fine Laudum, si recitentur die Dominica ante occasum solis pro feria secunda. 2572 ad 1; 2587 ad 7. Vide Suffragium in IV volumine pag. 181

Antiphona finalis B. Μ. V. in fine Vesperarum laudabiliter dicitur in Ecclesiis, in quibus non adest stricta obligatio Chori, etiam quando Vesperae celebrantur coram SSm̃o Sacramento. 3574 ad 1.

Antiphona Salve Regina etc., vel alia de tempore dicenda, omitti nequit ad Laudes, etiamsi statim subsequantur Litaniae, quae dicuntur pro principio orationis mentalis. 1926.

Antiphona Alma Redemptoris etc. dici nequit ultra diem 2 Februarii, etiamsi festum Purificationis transferatur vel habeat octavam; sed tunc iuxta Rubricam sumenda est Antiphona Ave Regina coelorum. 1658. 1890 ad 3. 2148 ad 1. 2152 ad 1.

Antiphona Alma Redemptoris etc. dicenda est in fine Vesperarum in festo Purificationis B. Μ. V. etiam in Ecclesiis parochialibus nullam habentibus Chori obligationem, et in quibus cantantur Vesperae absque Completorio. 3885 ad 4.

Antiphonae Ave Regina coelorum etc. Regina coeli etc. ante Benedictionem cum SSm̃o Sacramento cantari possunt immediate post Litanias Lauretanas cum Oratione B. M. V. congruente; si vero dictae Litaniae non cantentur, praefatae Antiphonae praemittantur Hymno Tantum ergo ante Benedictionem canendo. 3530 ad 1.

Antiphonis et aliis extra Officium de praecepto, v. gr. Antiphonae Tota pulchra, quae in Sabbato canitur post Litanias, tempore Paschali non additur Alleluia. 1334 ad 6.

Antiphonae si habeant in fine Alleluia, semper cum eodem Alleluia recitari debent, excepto tempore a Septuagesima usque ad Sabbatum Sanctum. 3780 ad 7.

In Antiphona ad Magnificat in II Vesperis festi S. Raphaelis Archangeli (24 Oct.) duplex Alleluia omittendum est. 3297 ad 2.

Antiphona ad Magnificat in II Vesperis Officii votivi Apparitionis B. M. Immaculatae (de Lourdes) sumenda est ex I Vesperis eiusdem festi. 3788 ad 1.

Antiphonae, quae variantur in Commemoratione Simplicis plurimorum Martyrum in festo pariter plurimorum Martyrum, non mutantur, quando festum transfertur. 2199.

Antiphonae I et II Nocturni in Feria VI et Sabbato post Octavam Ascensionis a Benedictinis recitari debent iuxta Breviarium Monasticum. 2319 Tit. XXI. Dub. 1.

Antiphona pro Commemoratione Octavae in Laudibus, occurrente festo Confessoris non Pontificis infra Octavam alterius festi pariter Confessoris non Pontificis, desumenda est ex I Vesperis. 2503 ad 2.

In Antiphona tertia I Nocturni de Communi Virginum legendum est: Sunamitis. 2839. ad 9.

Antiphona: Haec dies in Octava Paschatis intonanda est ab Hebdomadario. 2956 ad 4.

Antiphonae ad Matutinum, Laudes et Vesperas in Officio parvo B. M. V. duplicantur in Choro diebus, quibus celebrantur festa duplicia, si Officium recitetur integrum, i. e. cum tribus Nocturnis, non vero si unum Nocturnum tantum dicatur. 3572 ad 2.

Antiphonae: Sub Altare Dei etc. et Sub Altare Dei audivi etc. in consecratione plurium Altarium fixorum ab Episcopo toties intonandae et a cantoribus cantandae sunt, quot Altaria sunt consecranda; itemque iteranda est Oratio: Deus, qui ex omnium cohabitatione etc. 3613 Dub. II. qu. 2 et 3.

Antiphonae propriae, quae habentur de praecepto in aliquibus Officiis, omnino dici debent, nec sumi possunt de Communi Sanctorum. 2319 Rel. Dub. ad 19.

Antiphona, si pro Commemoratione facienda alicuius diei infra Octavam in Laudibus sumenda sit ex eodem Communi, unde sumpta est pro Officio, servari debet Rubrica Tit. IX. num. 8, ut scilicet sumatur ex I Vesperis. 2205 ad 2. Vide 2503 ad 2.

Antiphona: Si iniquitates et Ps. De profundis, Absolutione super tumulum expleta, recitari, non vero cantari debet, dum regreditur ad sacristiam 2696 ad 2; sed omittitur in die Commemorationis omnium fidelium Defunctorum. 2694.

Antiphonae: Ne reminiscaris et Trium puerorum, quae privatim recitantur ante et post Missam, duplicandae sunt ad libitum, iuxta ritum Officii et Missae. 4011 ad 2.

Antiphona: Si iniquitates cum Psalmo De profundis dici debet, Absolutione ad tumulum expleta, in Officiis et Missis cum cantu pro uno vel pluribus Defunctis, quae die 7, 30 et anniversario aut etiam extra hos dies celebrantur. 4014.

Vide Commemoratio.

Antiphonarium et Psalterium.

Antiphonarii et Psalterii universicum cantu editio Ratisbonensis Brevi Apostolico commendatur. 3830.

S. Antonius Abbas.

S. Antonii Abb. festum in Dioecesi Cadurcensi ex speciali gratia fieri potest die 19 Januarii tamquam assignata, etiam in Ecclesiis, ubi hic S. Abbas est Titularis vel Patronus loci. 3848 ad 1.

Pro S. Antonii Abb. Commemoratione, Dioecesis Minoricensis Patroni, in Suffragiis Antiphona propria de II Vesperis Festi dici potest, omisso verbo: Hodie. 4048 ad 3.

S. Antonius Patavinus.

In S. Antonii Patavini honorem Litaniae prohibentur; et Episcopo iniungitur, ut omnes formulas, tam impressas quam in Mss. contentas, colligat et ad S. R. C. transmittat. 995.

S. Antonii Patavini Vigilia, quae a Fratribus Minoribus servatur cum ieiunio, si incidat cum festo Corporis Christi, anticipanda est in feria IV. 1116.

In S. Antonii Patavini festi celebratione Conventuales S. Francisci in possessione manutenendi sunt Novenam et Processionem faciendi, etiam extra proprium recinctum et per Parochiam. 1353. ad 1. 2 et 3.

S. Antonii Patavini festum, quamvis in utriusque Siciliae Regnis gaudeat ritu duplici I classis, in sola Civitate Neapoli servandum est sub utroque praecepto; et ubi est Patronus principalis, transferri debet in Dominicam proximam, ad formam Brevium reductionis festorum in iisdem Regnis. Alibi vero celebrari debet propria die, sed sine praecepto feriationis. 2592 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 187

Cum S. Antonii Patavini Reliquia Franciscani possunt facere Processionem de consensu et licentia Episcopi; et gestatio dictae Reliquiae spectat ad ipsos Franciscanos. 1971 ad 1 et 2.

S. Antonii Patavini Processio incidens infra Octavam Corporis Christi fieri potest a Conventualibus, dummodo dies non sit impedita aliis Processionibus. 2191; haec Processio peragi potest a Fratribus Reformatis per oppidum arbitrio Episcopi. 2203 ad 6.

S. Antonii Patavini festum Canonici Collegiatae Casalis Novi celebrare nequeunt die, quo Patres Strictioris Observantiae S. Francisci idem celebrant, nec alio die in Cappella in Collegiata sita; eisdem tamen licet quotidie canere Responsorium de dicto Sancto; sed occasione festivitatis aut Responsorii aut aliarum functionum in honorem dicti Sancti quaestuare nequeunt per Oppidum 2203 ad 1-5.

S. Antonius M. Zaccaria Conf.

S. Antonii M. Zaccaria Conf. festum sub ritu duplici minori pro universa Ecclesia praescribitur, et quidem die 5 Iulii, translato in diem 7 Iulii festo Ss. Cyrilli et Methodii PP. CC. 3969.

Apostoli.

Apostoli et Evangelistae aequiparantur; ideo in eorum festorum translatione dignitas attendenda non est, sed de eo fieri debet, quod est in ordine anterius. 1341. 1756.

In Ss. Apostolorum Divisionis festo, ubi celebratur die 4 Iulii, Commemoratio octavae Ss. Apost. Petri et Pauli facienda et color albus adhibendus est. 3400 Dub. 2.

Ss. Apostolorum omnium Commemoratio die 29 Iunii facienda illa est, quae olim praescripta fuit pro Statu Romano, occasione reductionis festorum. 2591 ad 11; et ubi fuit concessa, in Missa facienda est sub distincta conclusione. 2914: ad 1; et non immediate post Orationem festi, sed suo loco. 3157 ad 12. Haec Commemoratio respicit etiam Regulares in territorio Reipublicae Gallicanae, quamvis utantur Calendario Urbis. 3157 ad 12.

In Apostoli alicuius Vigilia in Missa occurrentis festi semiduplicis Oratio tertia esse debet: A cunctis. 2326 ad 5.

In Ss. Apostolorum omnium Missis votivis Oratio secunda dicitur: A cunctis. 3612 ad 1.

In Ss. Apostolorum Officio votivo, si in II Vesperis Ss. Ap. Simonis et Iudae die 28 Octobris eiusdem Commemoratio fieri debet, sumatur Oratio ex festis pro aliquibus locis die 29 Iunii, scilicet: Deus, qui nos beatorum. 3597 Dub. 5.

In Ss. Apostolorum Officio votivo in Suffragiis Commemoratio de Ss. Ap. Petro et Paulo non est omittenda. 3507 Dub. 7.

Apparitiones.

Apparitio B. Μ. V. in Choro Coenobii Barcinonensis Ordinis B. Μ. V. de Mercede Redemptionis Captivorum a S. Sede approbata non est; attamen nec fuit ab eadem reprobata vel damnata, sed potius permissa tamquam pie credenda, fide tantum humana, iuxta piam traditionem etiam idoneis testimoniis ac monumentis confirmatam. Itaque nihil vetat, quominus libri, in quibus talis apparitio ut miraculum narratur, typis dari, et Orationes, quae de eodem prodigio mentionem faciunt, in publicis precibus recitari possint. 3336 ad 1; et Imagines hoc miraculum depictum repraesentantes tolerari possunt, dummodo non exponantur super Altare. Ibidem ad 2.

Apparitiones seu revelationes B. Μ. V. sub titulis de Lourdes et de la Salette nec non Immaculatae Conceptionis lucis radios e manibus emittentis neque approbatae neque damnatae fuerunt ab Apostolica Sede, sed tantum permissae tamquam pie credendae fide solum humana, iuxta traditionem quam ferunt, idoneis etiam testimoniis ac monumentis confirmatam. Nihil proinde obstat, quin Ordinarii pari ratione se gerant: facta desuper (si de opere typis vulgando agatur) in eodem sensu opportuna declaratione seu protestatione, ad tramitem Decretorum Urbani VIII. 3419 ad 2.

In Apparitionis B. M. V. de Lourdes Officio votivo Antiphona ad Magnificat in II Vesperis sumenda est ex I Vesperis eiusdem festi. 3788 ad 1.

Applicatio Missae pro populo.

Applicatio Missae pro populo; vide Missae applicatio.

Aqua.

Aquae infusio in calicem intra Missam post ablutionem digitorum, ut postea fidelibus distribuatur in usum aegrotantium, non permittitur. 3501.

Aquam benedicendo Episcopus Missae solemni assistens, pluviali vel cappa indutus, dicere tantum debet: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. 3569 ad 2.

Aqua, cum qua fit maltha seu caementum ad firmandam tabulam seu lapidem super sepulcrum Reliquiarum in consecratione Altarium, adhibendo breviorem ritum et formulam, benedici debet cum formula, quae habetur in ipso Pontificali Romano. 3976 ad 1; benedictio tam aquae quam caementi, necnon facultas consecrandi Altaria, in quibus lapis sepulcri ob omissum caementum movetur, Apostolicae Sedis nomine delegari potest simplici Sacerdoti. Ibidem ad 2.

Aquae benedictio ordinaria nequit substitui in Sabbato Sancto benedictioni solemni inter Exsultet et Missam peragendae in Ecclesia vel Oratorio, in quo fons baptismalis non exstat. 3271 ad 1; sed haec benedictio ordinaria fieri potest privatim in sacristia. Ibidem ad 2.

In Aquae benedictione in Vigilia vel Festo Epiphaniae aliquibus in locis cum aliqua solemnitate fieri solita, non permittitur alius ritus ac qui praescribitur in Rituali Romano ad faciendam aquam benedictam. 3730; hoc Decretum respicit omnes Dioeceses, et in Rituali adnotanda erit abrogatio antiquae formulae benedictionis. 3792 ad 15.

Aqua tantum, peracta sumptione SSm̃i Sanguinis, ad purificationem Calicis et ablutionem digitorum quibusdam Sacerdotibus abstemiis ex speciali gratia conceditur. 2926. 2937.

Aqua baptismalis.

Aqua baptismalis; vide Benedictio Fontis baptismalis.

Aqua benedicta.

Aqua benedicta dum conficitur, non est necesse sal simul exorcizetur; sed adhiberi potest sal iam exorcizatus et in hunc usum reservatus. 2218 ad 3.

Aquam benedictam accipere potest ad ianuam Sacristiae Sacerdos, eaque se signare, pergens ad celebrandum et calicem manu sinistra deferens, si commode fieri potest; sin minus, abstineat. 2514 ad 4.

Aqua benedicta ultimo triduo Hebdomadae sanctae removeri potest a vasis Ecclesiae iuxta consuetudinem. 2682 ad 54. Vide Suffragium in IV volumine pag. 317

Aqua benedicta, mixta cum sale, cinere et vino pro consecratione Altarium portatilium, quae superfuit in una consecratione, adhiberi nequit in sequenti. 3153. ad 1.

Aqua benedicta non est ministranda Baroni seu Domino loci propriis manibus a Parocho, superpelliceo vel pluviali induto, in solita aspersione facienda diebus Dominicis ac festivis. 2005. 2133 ad 4.

Vide. Aspersio Aquae benedictae.

Arae lapideae Altarium.

Arae lapideae Altarium. Vide Lapis. Altare.

Archiconfraternitas.

Archiconfraternitati S. Mariae de Campo Sancto et Confratribus, eidem adscriptis concessum Privilegium utendi Ara portatili declaratur per Apostolicas Litteras ad Ordinarios locorum et ad viam iuris reducitur, adiunctis conditionibus et limitationibus, quibus tolluntur abusus et corruptelae ex mala Indulti interpretatione exortae. 2586. Vide Suffragium in IV volumine pag. 172

Ab Archiconfraternitate Sacr. Stigmatum Urbis in mandato faciendo seu in lotione pedum servanda est Rubrica Missalis Romani, firma semper manente prohibitione peragendi lotionem pedum in Ecclesia. 2574. Vide Suffragium in IV volumine pag. 155

Vide Confraternitas. Sodalitas.

Archidiaconus.

Archidiaconus Ecclesiae Tirasonen. compelli potest ab Episcopo, ut sibi Pontificalia agenti assistat et serviat in scabello sive sella rasa. 50.

Archidiaconus, qui praeter Presbyterum assistentem et binos Diaconos assistit Episcopo baculum sustinens, thurificandus est post eosdem, etsi sit dignior. 231 243.

Archidiaconus dum assistit Episcopo solemniter celebranti, vel in Calhedrali vel extra. intelligitur praesens in Choro. 247 ad 1.

Archidiaconms, qui assistere debet Episcopo. si recuset. compelli potest etiam per censuras266. 915 ad 6.

Archidiconus recipiens pacem ab Archipresbytero solemniter celebrante, stare debet. fecta prins et post receptam pacem genuflexitne638.

Archidiaconus, etsi in Ordine Diaconali constitutus, praecedit Presbyteris. 849.

Archidiaconus prima Dignitas, quamvis sit Protonotarius Titularis, debet tamen diTinis Officiis interesse in habito chorali sub poena privationis distributionum. 903 ad 1. neque ei licet Episcopo assistere in habitu praelatitio. Ibidem ad 2.

Archidiaconus in edictis per eam fieri solitis nequit inscribere suam nomen: Dei et Apostolicae Sedis gratia Archidiaconus. 919.

Archidiaconus, licet etiam Vicarius, quando intervenit in Choro cum habitu Protonotarii. non gaude: distributionibus quotidianis. 1299 ad 3: nec potest abstinere se a Choro et gaudere distributionibus quotidianis. Ibidem ad S.

Archidiacono, qui est simul Vicarius Generalis, potest inservire Sub-Sacristanus cum veste talari et cotta linea, at nequii compelli. 1299 ad 7

Archidiaconus praecedere celet Archipresbyterum in casu, ad absolutionem super tumulum canendo Libera me Domine in funeribus Episcopi vel alicuius magni Principis: in aliis funeribus id spectat ad Archipresbyterum 1394. 1433.

Archidiaconus Beneventanus ex consuetudine Cathedralis tenetur assistere Archiepisropo intervenienti cum sola cappa 1412. 1417: debet ipse ei Vicarius Generalis uti pulvinari ex corio. 1418.

Archidiaconus assistens Episcopo in Ordinatione generali debet ministrare detecto capite. non cum bireto. 1416. Debet per semetipsum ducere Ostiarios ad Ecclesiae ianuam. 1583 ad 4.

Archidiaconus, qui obtinet aliam digni tatem extra Cathedralem in functionibus, quae ad hanc pertinent dignitatem, uti potest insignibus eiusdem propriis, non vero insignibus Arcbidiaconatus. 1574.

Archidiaconus, prima et sola Dignitas Cathedralis, debet dare signum pro inchoando Officio et intonare Orationem Dominicam 1906 ad 1: determinare horam celebrationis Officii. Ibidem ad 2; deferre Pluviale in Processione solemni Corporis Christi. Ibidem ad 3; peragere solemnes functiones, absente Episcopo. Ibidem ad 4: licentiam impertiri Canonicis exeundi a Choro. Ibidem ad 5. Haec decreta sunt in casu particulari. Cum autem iterum causa S. R. C. proposita fuisset, eadem respondit: Ad I. servandum esse Caeremoniale lib. II cap. 6 § 6. Ad 2. serventur Ordinationes Episcopi. Ad 3. Servetur Caeremoniale lib. Π cap. 33. § 5 et 6. 1924. Mox ad instantiam Canonicorum adversos Archidiaconum, S. Congr. respondit: Archidiaconum non deferentem SS. Sacramentum, associandum esse a duobus Canonicis planetis indutis; ipso vero deferente SS. Sacramentum, duo antiquiores Canonicos assumere debere pluvialia. 1942.

Archidiaconus, prima Dignitas, absente vel non celebrante Episcopo, debet peragere functiones ad normam cap. Alma Mater; sed ei debetur assistentia Canonicorum tantum pro Diacono et Subdiacono. 1933 ad 1 et 2: absente Episcopo, eius est impertiri licentiam exeundi a Choro. Ibidem ad 3. In alia causa proposita S. R. C. extendit hoc Decretum ad 1 et 2 ad festa expressa in Caeremoniali Episcoporum. 1940: quod iterum confirmavit, reiiciendo novas petitiones Archidiaconi. 1954.

Archidiaconi Cathedralis Ovetensis, sive habeant sive non habeant praebendas temporales adnexas, tenentur exercere Officium diaconale et subdiaconale in turno cum Canonicis et pro exercitio dictorum Officiorum assumere qualitates praescriptas sub poenis etc. 2458 ad 1. 2 et 3.

Archidiaconus Pontificalibus assistens nequit sumere et exuere paramenia in solio et loco proprii scamni. sed debet descendere ad immediatum gradum. 2491.

Archidiacono Metropolitanae Ravennaten. non licet secum ducere ad latus proprium Cappellanum in publicis supplicationibus, praesente aut absente Archiepiscopo; ac proinde ei denegatur manutentio. 2547.

Archidiacono Ecclesiae Collegiatae B.M.V. Annuntiationis Arcbidioecesis Syracusanae conceditur attenta consuetudine, ut in Processionibus tantum utatur stola, si absit Archipresbyter. 3463.

Archidiacono Abbati Cathedralis Albensis licet gestare annulum cum gemma in Missa solemni ceterisque sacris functionibus. 3061.

Archidiaconus, quoties praebendae non sunt distinctae, tenetur inservire Episcopo in omnibus functionibus Pontificalibus, excepta sacra Ordinatione, in qua aliud speciale munus obire debet. 3700 ad 1.

Archidiacono in Ordinatione Clericorum cum Missa lecta in habitu chorali assistere non licet: Officium enim ab Archidiacono indnto cotta super rochettum, pronti a duobus Canonicis Episcopo assistentibus, exercendam est ad tramitem Pontificalis Romani. 3700 ad 2.

Vide Ordinatio. Canonici. Dignitas prima.

Archiepiscopus.

Archiepiscopus cappam gestare debet, cum ad Ecclesiam iturus est. 24.

Archiepiscopus quoad honorificentias et iura, praesente et interessente Nuntio Apostolico. 27 ad l-5. 45.

Archiepiscopus quotiescumque incedit solemniter, debet Episcopus Provincialis illi processionaliter obviam ire. 63.

Archiepiscopus vel Episcopus, concionaturus singulis diebus Quadragesimae, debe: id facere rochetto et mozzetta indutus. 115.

Archiepiscopi Granatensis immemorabilis consuetudo deferendi in processionibus post se sellam, in qua sedeat, dum processio consistit, servanda est. 252: itemque eiusdem consuetudo habendi semper duos Canonicos assistentes, sive pontificaliter celebret, sive Divinis assistat, sive e domo ad Ecclesiam procedat. 253 276.

Archiepiscopus exigere debet primum suum ingressum ad suam Dioecesin vel Provinciam fieri secundum regulas libri Caeremonialis et consuetudinem. 308 Potest ante se crucem deferri facere per monasteria et loca exempta suae Provinciae. 312 et cum Cruce elevata ingredi Ecclesiis Regularium. 1550.

Archiepiscopus nequit in sna Ecclesia exercere Pontificalia, nisi Pallium receperit. 443.

Archiepiscopus degens in alterius Provincia nequit incedere com rochetto detecto, et benedicere populo per vias. 518.

Archiepiscopi et Episcopi nequeunt adhibere pileolum coloris rubri. 830.

Archiepiscopo Titulari Sufraganeo Archiepiscopi debetur praecedentia supra Episcopum. 999: eidem, aeque ac Episcopo de residentia, debentur praelatio et obsequia a Dignitatibus Episcopo inferioribus. 1045. 1046. 1075.

Archiepiscopi titulus non debet extendi ultra expressum in Pontificali et Caeremoniali. 1056 ad 1.

Archiepiscopus Divina peragens vel in Choro assistens nullum obsequium exigere debet a Praefecto cubiculi, cum id spectet ad Magistrum Caeremoniarum. 1145 ad 1.

Archiepiscopus in sua Provincia ubique potest ante se deferri facere Crucem, dummodo non sit in curru. 1342 ad 1. 2153.

Archiepiscopo Nazareno debetur in Ecclesiis Regularium in Dioecesi Tramen genuflexorium cum strato et pulvinari. 1442.

Archiepiscopus visitaticnis causa transiens per Dioeceses Suffraganeorum potest deferre mozzettam, erigere crucem et dare benedictionem praesente Episcopo Suffraganeo. 1459.

Archiepiscopus in prime accessu ad suam Ecclesiam Metropolitanam omnes Canonicos et Beneficiatos exripere debet ad ostulum manus. 1466.

Archiepiscopus nequit uti Pallto extra suam Dlcecesim et Provinciam, etiamsi cedat consensus Episcopi Ordinarii. 2730.

Archiepiscopi uti nequeunt chirothecis, quum ad Ecclesiam acredunt vel ab ea recedunt, ante et post Missam pontificalem. 3873 ad 1.

Archiepiscopus Missam celebraturus nequit supra planetam gestare Crucem pectoralem. 3873 ad 2.

Archiepiscopus Pallium deterre potest in festis Immaculatae Conteptionis B. M. V. et S. Ioseph. Sponsi. eiusdem Dei parae. 3595.

Archiepiscopus iis tantum diebus Pallium adbibere potest, qui a Caeremoniali Episcoporum afferuntur: sed Palm uti nequit Benedictionis Papalis impertiendae causa. 3605. Dub. 8. ad 1 et 2.

Archiepiscopus, si Benedictinem Papalem impertitur. Pallium dimittere nequit diebus, quibus ei permittitur usus Pallii: haec autem Benedicaio: dari debet, absoluta Missa Pontificali, a Celebrante induto iisdem paramentis. reassumptis etiam chirothecis et Pillio ornato. 3605 ad IX.

Vide Episcopus.

Archipresbyter.

Archipresbytero nullo medo debentur associatio aliaeque honorificentiae. quae soli Episcopo conveniunt. Consuetudo contraria improbatur ut abusus omnino eliminandus. 332.

Archipresbytere absente. Missa et DIVINE Officia, quae ad Ipsum pertinerent. si adesset, spectant ad Canonicos, non autem ad eius substitutum, cui nulla competit praeeminentia supra Canonicos. 360.

Archipresbytero Ecclesiae S. Hieronymi Illyricorum conceditur triplex ductus ad thurificationem iuxta consuetudinem. 425 ad 2.

Archipresbyter Ecclesiae non Collegiatae deputare potest quem maluerit pre benedictione Palmarum. Cinerum et Candelarum. 452.

Archipresbyter Ecclesiae sub titulo Assumptionis B. Μ. V., qui tenetur accedere ad Ecclesiam Cathedralem in die solemni eiusdem Assumptionis, debet alium mittere ad praestandam obedientiam, ne propriam deserat Ecclesiam. 474.

Archipresbyter in processionibus debet incedere cum suo Clero ante baldachinum, non vero sub baldachino. Contraria consuetudo est prohibenda, etiam sub censuris. 662.

Archipresbyter Collegiatae manu tenendus est in possessione iuris sedendi super sede fixa cum genuflexorio a latere Evangelii, prouti priusquam per erectionem Cathedralis eius iurisdictio cessaret: absente tamen Episcopo. 787.

Archipresbyteratus beneficium obtinens, quod simplex est, et etiam Clericis conferri solet, non gaudet privilegiis, quae competunt Dignitatibus et Archipresbyteris cum cura animarum. 861.

Archipresbytero, cuiusdam Collegiatae unicae Dignitati, aliquae praeeminentiae et honorificentiae a S. R. Congregatione permittuntur. 888.

Archipresbytero excommunicato, functiones ad ipsum pertinentes sunt peragendae a Dignitate, quae proxime sequitur, non autem a delegato ad placitum Vicarii. 890.

Archipresbyter, qui hanc Dignitatem resignavit, habendus est ut simplex Sacerdos, nec ullam praeeminentiam habet supra Sacerdotes ordine antiquiores. 1081.

Archipresbytero auctoritate S. R. C. prohibitum est, quominus parochos ad obedientiam excipiat, sedendo super Cathedra Episcopali in cornu Evangelii, eos singulatim ad accessum per balium vocari faciendo et renuentes accedere mulctando. 1193.

Archipresbyter Melitensis manutenendus est in possessione moris dicendi submissa voce Psalmum De profundis vel Miserere cum Oratione super cadaveribus in qualibet Ecclesia Regularium. 1276.

Archipresbyter, si est dignior de Clero, debet incedere ad dexteram Decani Canonicorum; vel si numerus sit dispar, medius inter duos antiquiores, numquam vero solus. 1552.

Archipresbyter concedere potest litteras testimoniales pro Ordinandis super frequentatione Ecclesiae et super exercitio functionum. 1619 ad 7; nequit immisceri in decernenda taxa pro funeribus etc. Ibidem ad 8.

Archipresbyter nequit in functionibus alios pro suo arbitrio delegare. 1623.

Archipresbyteri S. Mariae in Rotunda et Ss. Celsi et Iuliani non habent praecedentiam supra Rectores aliarum Parochiarum. 1899 ad 2.

Archipresbytero Metropolitanae Ecclesiae Nazarenae conceditur, ut celebrans Vesperas vice Episcopi habeat sex Presbyteros cum pluvialibus; in Missa solemni usus pelluvii cum urceolo, ex gratia: eidem vero denegatur usus stolae latioris. 2069, etiamsi sit Vicarius. Ibidem.

Archipresbytero Terrae Siderni Hieracen. Dioecesis competit ampla iurisdictio supra caeteros parochos et Ecclesias, perpensis erectionis Parochiarum Bullis. 2200 ad 1, 2 et 3.

Archipresbyter et Canonicus Curatus Ecclesiae Collegiatae Terrae Luniani tenentur interesse primis Vesperis in Ecclesia Cathedrali Ameriae in Vigilia S. Firminae, sed eisdem non licet deferre almutiam. Quoad locum in Choro, servandum est solitum. 2431·

Archipresbyteri Parochiarum S. Severi interessentes Cathedrali sedere debent in eodem scamno post Abbates beneficiatos, et thurificandi sunt duplici ductu, ut praedicti Abbates. 2441 ad 3 et 4. Associantes una cum Capitulo Cathedralis defunctos propriae Paroeciae in Cathedrali tumulandos, possunt deferre stolam tam intra quam extra limites Parochiae, ac etiam in Cathedrali, praesentibus Episcopo ac Capitulo, dummodo in eadem Cathedrali Officium non peragant super cadavera. Ibidem ad 5. In omnibus Processionibus pariter possunt deferre Stolam. Ibidem ad 6. Ipsis competit ius administrandi sacramenta Canonicis et Abbatibus beneficiatis Cathedralis in eorum Parochiis domicilium habentibus, non autem Archipresbytero Cathedralis. Ibidem ad 7. Huic Archipresbytero nec licet independenter a Parocho domicilii cadaver asportare ad Cathedralem. Ibidem ad 8. Quemadmodum nec Archipresbyteris aliarum Parochiarum indepedenter ab Archipresbytero Cathedralis asportare ad respectivam Ecclesiam receptitiam cadaver alicuius Participantis decedentis intra fines Cathedralis. Ibidem ad 9. Decedente aliquo ex Presbyteris participantibus alicuius Ecclesiae Parochialis intra limites Parochiae Cathedralis, non electa sepultura, tumulandus est in Cathedrali. Ibidem ad 10. Non ita tamen agendum, si aliquis de Capitulo Cathedralis decedat intra limites aliarum Parochiarum; qui nihilominus asportandus et tumulandus est in Cathedrali, solutis iuribus Parochialibus Parocho domicilii. Ibidem ad 11. Occasione electionis sepulturae factae ab aliquo ex dictis participantibus in eorum respective Ecclesiis receptitiis, Capitulum Cathedralis non tenetur intervenire gratis ad cadaveris associationem; nec decedente aliquo ex Canonicis Ecclesiae Cathedralis, dicti Archipresbyteri et Presbyteri participantes tenentur intervenire gratis ad eiusdem cadaveris associationem. Ibidem ad 12. Respectivis Archipresbyteris privative non competit praeintonatio in Officio aliisque functionibus, etiam praesente cadavere, in eorum Ecclesiis receptitiis, adsistente Capitulo. Ibidem ad 13. Absolutis exsequiis Archipresbyteri et alii de Clero tenentur associare Capitulum Cathedralis usque ad Ecclesiae ianuam. Ibidem ad 14.

Archipresbytero Ecclesiae Cathedralis Aquinaten. non competit ius sedendi in maiori stallo posito in medio Chori. 2466.

Archipresbytero Ecclesiae archipresbyteralis S. Pauli Terrae Massae Longobardorum Dioecesis Imolae non licet dispensare Regulares ab accessu ad dictam Ecclesiam, occasione publicarum supplicationum, inconsulto Episcopo. 2468.

Archipresbytero Ecclesiae S. Andreae Terrae Vallerani, de cuius matricitate impropria tantum constat, ius competit faciendi Processiones generales, in quibus convenit totus Clerus; non vero Processiones particulares Ecclesiae S. Victoris; quoad autem processionem SS. Corporis Christi, servanda est quaedam transactio. 2508 ad 1 et 2; ei competit praeeminentia in illis functionibus, in quibus convenit totus Clerus. Ibidem ad 3. Ipse potest ingredi Ecclesiam parochialem S. Victoris, et alias quascumque, sitas extra districtum suae Paroeciae, cum Stola et Cruce elevata in Processionibus atque functionibus publicis, quibus interest totus Clerus; in reliquis ei non licet. Ibidem ad 4 et 5; quoad receptionem in Processionibus publicis servandum est Caeremoniale. Ibidem ad 6. — Alia plura quoad huiusmodi controversias inveniuntur sub 2522.

Archipresbyter cum Clero matricis praecedentiam habet supra Parochum et Beneficiatos Ecclesiae inferioris, qui vel incedere debent cum Cruce Matricis, digniorem locum relinquentes dicto Archipresbytero eiusque Clero, aut sub propria Cruce in loco inferiori. 2556 ad 1. In Processionibus Rogationum, quae egrediuntur a Matrice, Archipresbyter, qui preces praecinit et agris benedictionem impertitur, non debet stolam deponere in Ecclesiis parochialibus vel Regularium; et ipse debet absolvere preces. Ibidem ad 2 et 3.

Archipresbyter Oppidi Cupertini Neritonen. Dioecesis confirmatur in possessione, aliquorum privilegiorum, scil. trinae benedictionis et annuli, quibus ab immemorabili gaudet, licet expressa non sint in Constitutione Pii VII Decet Romanos Pontifices. 2640. Vide Suffragium in IV volumine pag. 266.

Archipresbytero Primatialis Ecclesiae Pisanae ampliantur privilegia. 2697.

Archipresbytero Basilicae S. Mariae in Cosmedin de Urbe competit ius dandi possessionem novis Canonicis et Beneficiatis, quando in Litteris exsecutorialibus nominatur antiquior ex Canonicis. 2936.

Archipresbytero primae Dignitati Ecclesiae Collegiatae S. Michaëlis Archangeli Civitatis Tiberiaci Dioecesis Faventinae, ac Praeposito secundae Dignitati eiusdem Ecclesiae, quae privilegia competant, declaratur 3030.

Archipresbyteri seu Parochi Iacensis Dioeceseos uti nequeunt in sacris functionibus mantelletta violacea, nec quatuor ministris cum Pluvialibus in Missa solemni nec annulo gemmis ornato. 3408 ad 1. 3442 ad 1. 3477.

Archipresbyter, secunda Dignitas Capituli Metropolitanae Sipontinae, nequit trinam benedictionem impertiri in Missis solemnibus. 3765 ad 1; in Missis privatis a simplici Sacerdote non differt. Ibidem ad 2; et benedictionem in fine Missae solemnis cum mitra et baculo impertiri potest tantum in Ecclesia metropolitana, minime tamen cum cantu et modo ac forma Episcopali. Ibidem ad 3.

Archipresbytero Collegiatae et parochialis Ecclesiae S. Michaëlis Archangeli Balneocaballi non conceditur, ut pontificalia Sabbato Sancto peragat, et benedictionem solemnem post Missanl impertiatur; sed stricte servandum est privilegium Benedicti XIV. 2666. Vide Suffragium in IV volumine pag. 306. Vide Dignitas prima. Dignitates et Canonici.

Archisodalitas B. M. V. de Carmelo.

Archisodalitas B. M. V. de Carmelo praecedentiam habet super ceteras Archisodalitates, si quae fuerint post eam erectae, ac super omnes Sodalitates, excepta Processione SSm̃i Corporis Christi. 3432.

Vide Confraternitas. Sodalitas.

Arundo.

Arundo cum tribus candelis Sabbato Sancto regulariter removenda est post Missam. 2873 ad 5; si ex consuetudine removeatur post Prophetias, retineri potest hic usus peculiaris, sed consulendum Sanctissimo. 2684 ad 19.

Ascensio Domini.

In Ascensionis Domini die cantato Evangelio Missae solemnis Cereus Paschalis exstingui debet, non autem post Nonam; et Rubrica Missalis adamussim servari debet. 235 ad 11. 2524 ad 3.

In Ascensionis Domini Vigilia in Missa Rogationum, quae unica in Ecclesia celebratur, neque fit Commemoratio Vigiliae, neque legitur eiusdem Evangelium in fine. 3924 ad 10.

Ascensionis Communicantes non omittitur in festis I et II classis, quae occurrunt infra Octavam Ascensionis Domini, licet de ea non fiat Commemoratio. 1333 ad 8.

Asperges me.

Asperges me etc.; haec Antiphona dici debet, quando Sacerdos Viaticum infirmo defert etiam tempore Paschali, domum ingrediens, prout in Rituali, nulla habita temporis ratione. 2089 ad 7.

Asperges me et Vidi aquam. Rubrica quoad repetitionem harum Antiphonarum in aspersione aquae benedictae in Dominicis dicendarum est praeceptiva. 3402 ad 5; et eaedem tam a Celebrante quam a cantoribus sunt repetendae. Ibidem ad 6.

Aspersio Aquae benedictae.

Aspersio Aquae benedictae fit ab Hebdomadario; quod si Chorus nimis distet, alter Sacerdos superpelliceo et stola indutus in Choro aspersionem faciat. 19 ad 1.

Aspersio Aquae benedictae in Dominicis per Celebrantem fieri debet. 926 ad 1. 1654. 3055. 3716; etiamsi Celebrans sit prima Dignitas, non obstante contraria consuetudine, quae corruptela declaratur,595. 1044. 1679. 2425 ad 11. 2684 ad 11. Vide Suffragium in IV volumine pag. 327. 3039 ad 5. Celebrans per Chorum tantum a Ministris associatus in Dominicis aquam benedictam aspergat; per Ecclesiam vero et ad populum poterunt Ministri ipsi aspergere. 86 ad 10.

Aspergere debet Celebrans Diaconum et Subdiaconum, non autem illis offerre aspersorium. 2013 ad 2; aspergere debet etiam Decanum, Canonicos et reliquum Clerum, quavis contraria consuetudine non obstante. Ibidem ad 3. Dignitates et Canonici ante Missam conventualem Dominicae singillatim sunt aspergendi 1180 ad 11. 2013 ad 4; reliqui de Clero pariter singillatim, si sint in parvo numero; si vero in magno, omnes quasi unico ictu aspergendi sunt per gyrum; populus autem ter, in medio scilicet, a dextris et a sinistris. 2013 ad 4. Si in Choro plures adsint Episcopi, omnes a Celebrante aspergendi sunt, ut Romae fit in Patriarchalibus Ecclesiis. 893 ad 3.

In Aspersione Aquae benedictae coram Episcopo facta, Episcopus, postquam seipsum et Celebrantem asperserit, debet etiam duos sibi assistentes Diaconos aspergere; et aspersione durante, convenit ac decet, ut ipse interim stet. 2089 ad 2.

Aspergendi aqua benedicta populum ritus restringitur ad dies Dominicos tantum ante Missam. 1322 ad 3 ; debet fieri ad formam Ritualis. 1322 ad 12.

In Aspersione Aquae benedictae Sacerdos adhibere debet stolam. 2951 ad 3; et si Missam celebraturus est, alba et stola indutus, stolam sibi aptare ante pectus in modum crucis. 1637 ad 3.

Aspersio Aquae benedictae facienda est ante Altare, ibique preces et orationes dici debent, non ante sedem; consuetudo contraria eliminanda est. 1122.

In Aspersione Aquae benedictae in Dominicis Clerici in Choro degentes non tenentur se vertere ad altare: qui vero sunt in presbyterio tenentur, si adsit consuetudo. 3029 ad 1.

In Aspersione Aquae benedictae in Dominicis facienda, exposito SSm̃o Sacramento, omittitur tantum aspersio Altaris. 3639 ad 2.

Aspergendi sunt Ministri, simul cum celebrante (quatenus incedant simul cum eo post aspersionem Altaris ad Chorum) ab Episcopo in stallo Chori assistente. 3639 ad 4.

Aspersio Aquae benedictae in Dominicis fieri debet iuxta Rubricas Missalis et Ritualis Romani post Tertiam ante Missam conventualem; nec potest tolerari consuetudo eam transferendi post Nonam ante Missam votivam solemnem de SSm̃o Sacramento, quae alicubi cantatur ex privilegio. In Dominicis vero I et II classis et in festis pariter I et II classis, si legitima adsit consuetudo canendi Missam Dominicae vel festi post Nonam ratione Processionis cum SSm̃o Sacramento, fieri debet aspersio post Nonam ante Missam. 3268 ad 1 et 2.

In Aspersione Aquae benedictae Sacerdos Missam conventualem celebraturus ad Altare accedere debet absque casula, si desit pluviale, et completa aspersione se verteret ad cornu Epistolae, ibique sumere manipulum et casulam pro Missa celebranda. 3697 ad 8.

In Aspersione Aquae benedictae ante Missam conventualem Sacerdos potest procedere per Ecclesiam, incipiens a parte Epistolae et rediens per partem Evangelii. 2867 ad 1. 3114 ad 2., aut stare ad cancellos presbyterii et ter populum aspergens, in medio, a dextris et a sinistris iuxla consuetudinem. 3114 ad 2. 3621 ad 4.

Aspersio Aquae benedictae ad intonationem v. Gloria Patri a Celebrante paulisper interrumpi potest. 3722 ad 3.

Post Aspersionem Aquae benedictae in Dominicis Sacerdos Missam celebraturus potest vel in ipso presbyterio in cornu Epistolae, vel retro Altare, 3108 ad 16, vel in medio Altaris ante gradus deponere pluviale et induere casulam, dummodo hanc non accipiat de Altari, 2027 ad 3: iuxta consuetudinem, nisi adsit Episcopus. 3110 ad 4.

Aspersio Aquae benedictae non fit in Dominica Palmarum, si Episcopus peragat solemnem ipsarum benedictionem. 2089 ad 3.

Aspersio Aquae benedictae in Sabbato Sancto fieri potest ab alio Sacerdote, diverso a Celebrante, iuxta receptam consuetudinem. 3039 ad 5.

Aspersio Aquae benedictae in festis solemnioribus, in casu speciali et ex privilegio in Dioecesibus Quiten. Conchen. et Guayaquilen., quando Episcopus non celebrat in Pontificalibus, fit per Presbyterum. 3111.

Aspersio Aquae benedictae in Ecclesiis Collegiatis est de praecepto praemittenda Missae Conventuali, quae canitur in Dominicis sive cum Diacono et Subdiacono, sive absque sacris Ministris; et in Ecclesiis non Collegiatis eadem aspersio praefatis diebus saltem fieri potest. 4051 ad 1.

Aspersorium.

Aspersorium Episcopo ingredienti Ecclesiam Cathedralem porrigere competit primae Dignitati 14 ad 6. 235 ad 5. 1319. 1646 ad 2., eaque impedita primae ex praesentibus. 14 Declaratio 6, in fine § 6. 698.

Aspersorium tradendum est Episcopo a digniore Ecclesiae, quam ingreditur, etiamsi intersit Capitulum Cathedralis. 247 ad 2. 401. 584 ad 2. 1376. 1506. 1614. 1646 ad 2. (quod Decretum pro opportunitate servandum est.) 1707. 1803 ad 1 et 2. 1669. 2995; vel a Rectore Ecclesiae, ad quam Episcopus accedit. 2608. Vide Suffragium in IV volumine pag. 199.

Aspersorium ab Abbate monasterii, et in eius defectu a Priore, non est porrigendum, absente Episcopo, Archidiacono, ut Clerum et populum aspergat. 1710 ad 2.

Aspersorium tradendum est Episcopo ab Archipresbytero, dum Episcopus associatus a duobus suae Cathedralis Canonicis, Ecclesias ingreditur visitationis causa. 845 ad 1.

Aspersorium in Processione Rogationum, quae fit in Urbe, ab altero ex Acolythis Basilicae Vaticanae immediate tradendum est Diacono ministranti Episcopo, non autem Magistro Caeremoniarum Ecclesiae Lateranensis. 1818. 1834.

Aspersorium Cardinali Titulari, aliisque Cardinalibus accedentibus ad Ecclesiam Sancti Pantaleonis de Urbe, tradendum est a digniore ex Patribus Matris Dei Scholarum Piarum, qui debent eos excipere; non vero a Canonicis Collegiatae S. Eustachii, ibi interessentibus Vesperis vel Missae solemni. 2232.

Aspersorium Abbati praesenti in Choro minime tradendum est in Dominicis ad aspersionem aquae benedictae, ut seipsum aspergat; sed et ipse cum ceteris in Choro adstantibus aspergendus est a Celebrante. 3055.

Aspersorium offerre nequit Celebrans Diacono et Subdiacono, sed ipsos aspergere debet, non obstante contrario usu. 2013. ad 2.

Aspersorium porrigere Domino loci eiusque uxori propriis manibus Parocho non licet. 2005. 2013 ad 1.

Aspersorium, thus, navicula, crux ad osculandum Episcopo visitanti Ecclesias parochiales et Monialium tradenda sunt a Parochis et Confessariis respective, non autem a Canonicis Convisitatoribus. 1587.

Aspersorium factum de herba hyssopi adhibendum est in Consecratione Ecclesiae etiam in aspergendo exteriores Ecclesiae partes. 3364 ad 4.

Aspersorium Episcopo accedenti ad Ecclesiam monasterii Abbas regularis aut istius defectu dignior monasterii porrigere debet. 1707. 1710 ad 1.

Aspersorium Episcopo non debet porrigi per digniorem ex Capitulo Cathedralis, quando capitulariter et cum indumentis canonicalibus proceditur ad aliam Ecclesiam, sed a Superiore huius Ecclesiae. 3617 ad 2.

Asservatio SSm̃i Sacramenti.

Asservatio SSm̃i Sacramenti; vide SSm̃i Sacramenti asservatio.

Assistentia.

Assistentia Episcopo non convenit, quando cum cappa procedit in Processionibus, nec est paratus sacris vestibus et mitra. 109.

In Assistentia Episcopo praestanda, quando cum pluviali et mitra vel cum cappa assistit, regulae Caeremonialis a Canonicis servari debent. 111 ad 1-3. 103.

Ad Assistentiam Episcopo poniificaliter celebranti praestandam Canonici et Dignitates per mulctas et poenas, etiam per censuras ecclesiasticas compelli possunt. 56.

Assistentia Episcopo praestanda est a Dignitatibus vel Canonicis ad formam Caeremonialis. 146. 179 ad 2. 267 Ubi vero Praebendae sunt distinctae, praestentur ab iis·, qui sunt ex ordine Diaconorum. 129 Quae ratio habenda sit, ubi Praebendae non distinguuntur, dicitur. 235 ad 2.

Assistentia Episcopo Pontificalia celebranti in Parochialibus vel Collegiatis praestanda est a Canonicis Cathedralis, non autem a Presbyteris vel Canonicis Parochialis aut Collegiatae, in qua Episcopus Pontificalia exercet. 354; quantumvis Ecclesiae, ad quas accedit, sint exemptae. 688.

Assistentia duorum Canonicorum Episcopo concionem audienti cum cappa debetur; praesertim si talis sit usus Ecclesiarum vicinarum. 482 ad 5. 892 ad 1. 900 ad 2.

Assistentia Presbyteri assistentis, quando Episcopus tantum Divinis intersit, debet fieri per Canonicum Presbyterum digniorem, non autem per Canonicos habentes Dignitatem. 486.

Assistentia duorum Canonicorum celebranti Archipresbytero vel alteri Dignitati debetur, non obstante penuria Canonicorum in Choro. 498.

Assistentia Canonicorum non debetur Episcopo in Missis privatis. 503. 900 ad 5; neque dum Episcopus assistit Matutino et Completorio, etiamsi indutus sit cappa. 900 ad 2; nec ei debetur assistentia in Processionibus, si Episcopus cum cappa incedit post baldachinum SS. Sacramenti, vel post Reliquias vel post Celebrantem pluviali indutum, sed solum in iis, in quibus Episcopus paratus incedit. 900 ad 3; nec ei debetur assistentia Canonicorum, quando pueros plebemque Christianam doctrinam docet. 2454.

Assistentia duorum Choristarum deambulantium per Chorum cum baculo argenteo et caeremonia annuntiandi per unum eorum hymnum Angelicum Celebranti, sunt contra usum Ecclesiae Romanae. 1322 ad 10.

Ad Assistentiam duarum Missarum conventualium, si diebus Quadragesimae, Quatuor Temporum et Rogationum celebrentur, Canonici tenentur. 1677. 1694.

Assistentia Episcopo. Quando Praebendae non sunt distinctae, duo Diaconi assistentes apud solium' Episcopo erunt primae duae Dignitates immediate sequentes post primam; si autem inter Praebendatos Canonicos perpetua, non autem accidentalis esset Ordinum distinctio in Presbyterales et Diaconales, pro munere assistentiae assumuntur primi duo Canonici ex Ordine Diaconali. Diaconus vero Evangelii et Subdiaconus pro Epistola in Missa Pontificali inservientes, quando tale onus inter omnes per vices, vel alias iuxta Ecclesiae consuetudinem non sit, erunt alii duo digniores, sive Canonici sive Dignitates fuerint, qui sequuntur in ordine post Canonicos assistentes ad solium: item ac supradictum est, si nulla intercedat Ordinum vel Praebendarum distinctio. 2588 ad 3.

Quoad Assistentiam Cathedrae episcopali praestandam, omnino servetur Caeremoniale Episcoporum. 3509.

Assistere solemniter nequit Episcopus Titularis et nulla iurisdictione gaudens Missae per alium cantandae. 3798 ad 1.

Assistere debent in Cathedrali Dioecesis Sarnensis, cuius Capitulum constat quatuor Dignitatibus et decem Canonicis, nulla hierarchicorum Ordinum distinctione, iuxta Caeremoniale et Decreta, primae tres Dignitates Episcopo apud Solium, quarta autem Dignitas, si adsit in Choro, assumat pluviale; ex Canonicis Choro assistentibus, quatuor induantur planetis et quatuor Dalmaticis. 3849.

Vide Canonici quoad assistentiam. Episcopus quoad assistentiam. Oleorum consecratio.

Assistentes.

Assistentes, tam Diaconus quam Subdiaconus, in sedendo ita se gerant, ut se inferiores ministros Episcopi se ostendant. 9 ad 15.

Assistens Episcopi in functionibus pontificalibus est prima Dignitas in ordine presbyterali; eaque impedita, dignior de Capitulo. 14 ad 6.

Assistentis functiones in Missa pontificali. Ibidem in fine § 7. Declarat. 20 ad 1-4.

Assistentes Canonici, quando Episcopus cum pluviali et mitra vel cum cappa assistit, regulas Caeremonialis servare debent. 111 ad 1-3.

Assistentes Episcopo quoad pacem et incensum omnibus aliis dignioribus praeferendi sunt. 129 Item etiam Dignitas vel Canonicus, qui baculum sustinet et ministrat. 231. 243.

Assistentes Canonici, quando praebendae sunt distinctae, eligantur ex numero Diaconorum. 129.

Assistentes Episcopo omnes in eodem plano sedere debent, si locus sit capax. 560.

Assistentes Episcopo Feria V in Coena Domini ad pedum lotionem sedere debent in scamnis nudis. Consuetudo contraria abusus declaratur. 1795 ad 1 et 2.

Assistens Episcopo a dextris debet ei auferre et imponere pileolum, quoties auferenda vel imponenda est Mitra. 2097. ad 2.

Assistentes Episcopo et Ministri sacri quoad sessionis ordinem, quando Episcopus habet sermonem ad populum, servare debent dispositionem Caeremonialis Episcoporum lib. II cap. 8 § 48 et 49, post Evangelium Missae solemnis positam. 3202 ad 4.

Vide Canonici quoad assistentiam. Presbyter assistens.

Associatio.

Associatio; vide Canonici quoad associationem.

Associationem iubens Caeremoniale Episcoporum non comprehendit Abbates Regulares; et Canonici Regulares seu Monachi non sunt associandi a domo ad Chorum, ubi id non est in more positum. 315.

Associari se non sinant Abbates ad Ecclesiam accedentes, licet pontificaliter Divina peracturi, iisdemque absolutis ab Altari recessuri, a suis Canonicis vel Monachis. 1131 ad 6.

Associatio nullo modo debetur Archipresbytero, aliaeque honorificentiae, quae soli Episcopo conveniunt. Consuetudo contraria improbatur ut abusus omnino eliminandus. 332.

Assumptio B. M. V.

In Assumptionis B. Μ. V. festo Archipresbyter Ecclesiae sub titulo Assumptionis eiusdem B. Μ. V., qui tenetur accedere in praefato festo ad Ecclesiam Cathedralem, alium mittere debet ad praestandam obedientiam, ne propriam deserat Ecclesiam. 474.

Assumptionis B. Μ. V. festum protrahi potest ad duos dies immediate sequentes ad instar Paschatis, si id fiat ex devotione populi cum Officio currente; nequit tamen id fieri cum Officio Assumptionis. 578.

Assumptionis B. Μ. V. festo concurrente in secundis Vesperis cum primis Dedicationis Ecclesiae, fit totum de praecedenti cum commemoratione sequentis. 2053.

Assumptionis B. M. V. festum habendum est pro Titulari illarum Ecclesiarum, quae titulo gaudent B. Μ. V. absque adiuncta denominatione alicuius Mysterii, de quo Festum speciale celebretur. 2529 ad 1 et 2.

Assumptionis B. Μ. V. Octava privilegiata, exceptis tamen duplicibus I aut II classis, tam occurrentibus quam translatis, et excepta etiam die octava S. Laurentii, Dioecesi Asculanae conceditur. 2611. Vide Suffragium in IV volum. pag. 200.

In Assumptionis B. Μ. V. festo, in Evangelio et Communione ad verba: Optimam partem elegit sibi Maria non est facienda inclinatio capitis ad nomen Mariae. 2872 Dub. VI.

In Assumptionis B. Μ. V. Vigilia dicenda est sola Missa de eadem Vigilia, ubi ex consuetudine solet cantari Missa votiva B. Μ. V. in Sabbatis. 2961. 3922 ad V. n. 1. Decret. gener.

Assumptionis B. Μ. V. solemnitas, ubi celebratur Dominica sequenti, quando occurrat cum Titulari Ecclesiae S. Ioachim, celebranda est Dominica infra Octavam, translata solemnitate Titularis in Dominicam subsequentem. 3299 ad 1; in Ecclesiis vero S. Rochi, S. Hyacinthi vel S. Bernardi solemnitas Assumptionis celebranda est in Dominica infra eiusdem Octavam, anticipata solemnitate Titularis in Dominica praecedenti. Ibidem ad 2.

In Assumptionis B. Μ. V. octava singulis diebus, si fiat de octava, legendae sunt Lectiones in Proprio assignatae si adsint; secus, quae exstant in Breviario ; in Officio autem I aut II classis Lectiones ipsi Officio assignatae. 3637 ad 2.

Infra Assumptionis B. Μ. V. octavam, ubi tota octava ex particulari induito ita est privilegiata, ut tantum octavam S. Laurentii et festum S. Ioachim admittat, celebrari nequit festum S. Rochi die 16 Augusti. 3938 ad 4.

In Assumptionis B. Μ. V. Vigilia, si de aliquo eiusdem B. M. festo sit agendum, Commemoratio Vigiliae omittenda est. 4037 ad 2.

Assumptio B. Μ. V. si sit Titularis Ecclesiae, pro eiusdem Commemoratione in Suffragiis sufficit Antiphona: Sancta Maria succurrecum suppositis versiculo et Oratione. 1354 ad 2. 4043 ad 3.

In Assumptionis B. Μ. V. festo Episcopus pontificaliter celebrare potest, quamvis contraria consuetudo vigeat. 1559 ad 1.

Ad Asteriscum in recitatione horarum canonicarum pausa omnino servanda est; non obstante quacumque in contrarium consuetudine. 3122.

S. Atlianasii Symbolum in Officio recitari nequit diebus infra Octavam SS. Trinitatis, praeter Festum, diem octavam et Dominicam. 1918 ad 3. 2194 ad 1.

Auditores.

Auditores, Advocatus Fiscalis et alii Officiales Audientiae Salerni nequeunt praecedere Vicarium et Canonicos in thure et pace. 25.

Auditori Camerae inhibetur, ut se intromittat in negotia, quae spectant ad Sacr. Rituum Congregationem. 78.

Augustiniani.

In S. Augustini Ordinis Excalceatorum Conventus Ianuensis Calendario locum non habent Sanctorum et Beatorum Officia, quae instantibus Republica Ianuensi et Sardiniae Regibus utrique Clero saeculari et regulari concessa sunt. 3174 ad 1; nec Officia, quae ex particulari concessione S. Sedis dicto Conventui concessa fuerunt ante Decretum diei 30 Martii. 1846. — Ibidem ad 2.

Augustiniani, quando incedunt ad Missam celebrandam, caput tegere debent cum amictu, non vero cum caputio, ut alii Regulares. 693.

Vide Monachi. Moniales.

Aurora.

Aurora non physice, sed moraliter est accipienda; et politice iis in regionibus, in quibus aurora est fere continua per totam noctem, ac in aliis in quibus vel lux fere continua, vel fere continuae tenebrae ad plures menses protrahuntur. 614.

Ante Auroram vel post meridiem celebratio Missae est prohibita; permittenda tamen arbitrio Episcopi. 1361 ad 2.

In Aurora Nativitatis Domini Missa solemnis celebranda in Ecclesiis Cathedralibus omitti nequit, stante consuetudine. 2631 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 240.

In Aurora Sabbati Sancti Missa privata sine Prophetiis et sine praeiudicio Missae Conventualis prohibita est. 1335.

Auxiliatores.

Auxiliatorum quindecim Missae non adprobatae prohibitae sunt. 460 ad 4. 555 § Missas; quod tamen intelligendum est de Missis impressis et non approbatis. 477 in fine. Oratio peculiaris in honorem dictorum Auxiliatorum, ex supradicta Missa desumpta, est prohibita. 493.

Auxilium Christianorum B. Μ. V.

Auxilium Christianorum titulo B. Μ. V. Festum a Pio VII instituitur pro Clero Romano et in toto Statu Ecclesiastico; cuiusmodi elogium Litaniis Lauretanis inseritur. 2566.

Auxilium Christianorum titulo B. Μ. V. Festum celebrare possunt Barnabitae Romae in Collegio S. Caroli ad Catinarios in die octava Ascensionis Domini sub ritu duplici II classis cum Commemoratione diei octavae. 3041 ad 5.

Ave maris stella.

Ave maris stella; ad cuius Hymni primam stropham genuflectere debent omnes Officium in Choro recitantes. 9 ad 19 in fine 1322 ad 13.

Ave Regina coelorum.

Ave Regina coelorum, vide Antiphona.

- B -

Baculus.

Baculum sustinens Archidiaconus, qui praeter Presbyterum assistentem et binos Diaconos assistit Episcopo, thurificandus est post eosdem, etsi sit dignior. 231 243.

Baculo et mitra uti nequit Abbas regularis extra propriam Ecclesiam, nec in Processionibus deferri facere coram se. 168 ad 3. 768 873.

Baculus adhibendus non est in Choro ab Abbatissis, neque aptandus manibus defunctae, neque depingendus in imaginibus S. Clarae. l000. 1016.

Quoad Baculi usum in Processione Corporis Christi Episcopus Caeremoniale Episcoporum servare debet. 1049 ad 2.

Baculum Episcopi sustinens Canonicus tenere debet locum in Processionibus iuxta consuetudinem; si contraria non vigeat, solus ante Episcopum incedat. 1583 ad 2.

Baculum pastoralem in Missa pontificali cantato Evangelio Episcopus reddere debet ante incensationem. 3368 ad 4.

Baculo pastorali Episcopus uti debet, quando Feria V in Coena Domini bis procedit ab Altari ad mensam pro sacris Oleis conficiendis et ad Altare regreditur. 3731 ad 4.

Quoad baculum pastoralem gestandum Episcopus auxiliaris servare debet dispositionem Caeremonialis Episcoporum lib. I cap. 17 § 5. 3042 ad 4.

Baculo uti nequeunt Abbates convenientes cum Capitulo Cathedralis. 1753 ad 3.

Baculum pastoralem albo velo appenso Abbates deferre debent. 1131 ad 8. 2930 ad 1.

Quoad Baculum pastoralem gestandum prima Dignitas in Capitulo stricte observare debet privilegium, si adest, et Litteras Apostolicas Pii VII incip. Decet Romanos Pontifices d. d. 4 Iulii. 1823. 3042 ad 3.

Baculo uti potest Episcopus Administrator. 2274 ad 2.

Baculo uti nequit in Missa solemni, attenta licet immemorabili consuetudine, Praepositus, nisi constet sibi de speciali S. Sedis indulto. 1032.

Baculus pastoralis pro Abbatibus aptetur prope mensam parvam parieti haerens. 1131 ad 4.

Vide Mitra.

Baldachinum.

Baldachini hastae deferendae sunt, prout in Caeremoniali Episcoporum praescriptum est, si pacifice et sine scandalo fieri potest. 111 ad 4. 1908 ad 2.

Baldachini hastae non sunt deferendae a Canonicis in Processione Feriae V in Coena Domini et Feriae VI in Parasceve, non obstante contraria consuetudine. 705; sed in solemni Processione Corporis Christi deferendae sunt a dignioribus Beneficiatis usque ad ianuam Ecclesiae, ibique laicis tradendae. 2341 ad 1.

Ante Baldachinum, non vero sub Baldachino, Archipresbyter in Processionibus debet incedere cum suo Clero. Contraria consuetudo est prohibenda, etiam sub censuris. 662.

Baldachini hastam supra SSm̃um Sacramentum Baro seu Vice-baro debet per seipsum deferre, nec ullo modo per substitutum; vel si id facere recuset, ad Processionem non accedat. 137.

Baldachini portatilis cum sex hastis delationem in Processionibus SSm̃i Sacramenti Capitulum Collegiatae prohibere nequit Ecclesiae parochiali. 1435.

Baldachinum supra sedem episcopalem habere debet Episcopus pontificaliter celebrans. 2471 ad 5.

Baldachinum Episcopo licet erigere in sacello, ubi sumit paramenta sacra, quando pontificaliter est celebraturus. 1465. 1473. 1484; prout etiam extra presbyterium pro audienda concione. 1746.

Baldachinum non est removendum de throno Episcopi tempore Expositionis SSm̃i Sacramenti in Altari maiori, sed retineri potest. 3360 ad 2.

Quoad Baldachinum Episcopi in sacra Visitatione servetur Caeremoniale Episcoporum. 2951 ad 1.

Baldachinum cum sede episcopali ex lamina aurea et thronum cum tribus gradibus Prior Ecclesiae erigere nequit; quod si erexerit, removere debet. 1729.

Baldachini usus non competit Episcopo Titulari Suffraganeo in suis Ecclesiis, et extra Dioecesim; nec prodest licentia Ordinarii. 2163. (Quod Decretum aliquantulum mutatum est novissima decisione. 4023.)

Baldachino uti nequeunt Abbates extra Ecclesias Abbatiales. 873.

Baldachinum erigi nequit in Ecclesiis Regularium pro aliquo Episcopo non Dioecesano. 1700.

Baldachinum erigendum est in Ecclesiis Monachorum, accedente Episcopo. 492.

Baldachinum continuo retinere non licet Abbatibus in suis Ecclesiis; qui secus fecerint, coercendi sunt. 1031. 1033.

Baldachinum in Ecclesiis, Oratoriis aliisque locis sacris non est erigendum pro laicis Principibus. 1047. 1361 ad 3. 1734. 1702. 1831 Decret. gener.; quod si erectum sit, amoveri debet. 1176.

Baldachinum erigi debet super omnibus Altaribus. 1966. 2912. (Haec autem duo Decreta ubique, etiam Romae, in desuetudinem abierunt.)

Baldachini retentio competit Episcopo, dummodo non sit pretiosum, nec auratum. 2289 ad 5.

Sub Baldachino non deferantur Reliquiae nec Imagines Sanctorum; et Ordinariis locorum stricte praecipitur, ut abusum eliminent. 2379 ad 2. 2647 Decret. Generale. 2951 ad 1. 2808 ; tolerari tamen potest, quod Lignum S. Crucis et Instrumenta Passionis Domini deferantur sub Baldachino, dummodo tamen id fiat seorsim et disiunctim a Reliquiis Sanctorum. 2647.

Baldachinum super Statuas Deiparae Perdolentis in Processionibus, velut tentorium, si pluvia decidat, tolerari potest. 3641.

Sub Baldachino cadaver Episcopi defuncti deferre non licet. 568.

Baldachinum nigrum poni seu deferri nequit super defunctum aut super castrum doloris in Exsequiis pro Summo Pontifice, absente corpore; nec pro Episcopo, Archiepiscopo, Patriarcha vel Cardinali, tam praesente quam absente cadavere. 3500 ad 1.

Post Baldachinum vel hinc inde ad latus Cleri, Sodales Confraternitatis SSm̃i Sacramenti incedere nequeunt in Processionibus cum eodem SSm̃o Sacramento. 3549 ad 3.

Baldachinum potest erigere et retinere Abbas, interveniente Capitulo Cathedralis, in sua Ecclesia, recurrente festo principali, dummodo non intersit Episcopus. 1381.

Cum Baldachino sedes ad instar sedis Episcopalis non competit Domino loci. 494 658 680 694. 1593.

Cum Baldachino associare a porta Civitatis ad Cathedralem Dominam loci non licet. 910.

Baldachini usus non competit Monachis Cassinensibus, nisi in tribus tantum solemnitatibus, et signanter eis non licet in vestitione Monialium. 1100.

Baldachinum Praelati Episcopo inferiores adhibere supra sedem possunt non pretiosum aut aureum, sed simplex. 1131 ad 3.

Vide Episcopus quoad Baldachinum.

Baptismus.

Baptismi aquae conficiendae sunt in Cathedrali. 375 ad 2.

In Baptismi administratione Rituale Romanum servari debet. 826.

Baptismum administraturus Parochus vel alius Sacerdos puero morti proximo, omnia omittere debet, quae Baptismum praecedunt, quaeque postmodum supplenda erunt in Ecclesia, ad quam praesentandus est puer, si convalescat. 2607. Vide Suffragium in IV volumine pag. 198.

In Baptismi forma recitanda strictim servandum est Rituale Romanum, nec dicenda vox: Amen. 3014 ad 2.

In Baptismo administrando licet uti stola bicolori, ex una parte violacea, ex altera alba. 3086 Dub. 7.

Baptismi Sacramentum in sacristia Cathedralis solemniter administrari nequit, nisi adsit rationabilis causa ab Episcopo approbanda. 3104: Dub. IX.

In Baptismo tam parvulorum quam adultorum Sacerdos accipere debet de saliva oris sui et pollice tangere aures et nares, non vero digito indice. 3368 ad 3.

In Baptismo sal bene confractum et attritum adhibendum est iuxta Rituale Romanum, non vero parva instrumenta ex sale confecta, quibus interna oris infantium tanguntur. 3535 ad 9.

In Baptismo Patrini recitare possunt Pater et Credo lingua vernacula, dum Parochus ea recitat latino sermone. 3535 ad 10.

In Baptismi solemni administratione Diaconus, quando eidem ex necessitate haec committitur, salem benedicere nequit. 3684.

In Baptismo administrando usus penicilli seu virgulae argenteae loco pollicis manus dexterae non permittitur, nisi in casu necessitatis. 3276 ad 1.

In Baptismo administrando infantibus variandum est genus, pro diversitate sexus, in singulis locis. 3582 ad 2.

Baptismus administrari nequit infantibus domi; sed Episcopus omnino curet, ut abusus, qui hac in re irrepserint, removeantur, et infantes deferantur ad Ecclesiam iuxta praescriptionem et communem praxim. 3418 ad 1 et 2.

Baptismi Sacramentum a Missionariis in Dania ministrari potest in privatis domibus, servato ritu Ecclesiae consueto, in locis, ubi Catholici procul Ecclesiis incolunt, et translatio infantium magnis periculis et incommodis obnoxia est. 3234 Dub. III.

In Baptismo adultorum infidelium omnes functiones praeparatoriae faciendae sunt per eumdem Sacerdotem baptizantem. 1325.

Baptismi Caeremoniae si supplendae sint super adultum catholicum valide baptizatum, adhibeantur illae, quae pertinent ad baptismum infantium. 2743 ad 3, Vide Suffragium in IV volumine pag. 352; si vero supplendae sint super adultum ab haereticis baptizatum, servandae sunt illae, quae praescriptae sunt pro baptismo adultorum. Ibidem ad 4. Vide Suffragium in IV volumine pag. 354.

In Baptismo adultorum adhiberi nequit ritus designatus pro baptismo infantium. 3051 ad 3.

Baptismi solemnis adultorum caeremoniae non sunt interrumpendae, ad easdem explicandas lingua vernacula. 3496 ad 2.

In Baptismi collatione adultarum, post tres genuflexiones et dicto Pater noster, Sacerdos in absentia patrini debet dicere matrinae; Signa eam. 3670 ad 1;,si desint patrini pro solemni Baptismo vel Confirmatione, et tantummodo Moniales (Sorores Charitatis) praesto sint, adhiberi debent dictae Moniales uti Matrinae in utroque Sacramento pro feminis. Ibidem ad 2.

Baptismum parvulis administrare extra fontem et ad aliquod Ecclesiae Altare festive paratum et ornatum, quod alicui Sancto dedicatum est, qui peculiari devotione colitur, relinquitur prudenti arbitrio Episcopi. 3695 ad 1.

Vide Benedictio Fontis Baptisinaiis.

Barnabitae.

Barnabitarum Clericorum Regularium S. Pauli Constitutiones, quae eisdem Officium circa corpora Defunctorum facere prohibent, servandae sunt. 161.

Barnabitae Clerici Regulares transferre possunt Festum Matris Divinae Providentiae, quando sit impedita Dominica II Novembris, in primam Dominicam insequentem non impeditam duplici I vel II classis; vel hac impedita, in primam diem liberam. 3911 ad 1; si vero in Dioecesi ex peculiari ratione atque indulto festum Patrocinii B. Μ. V. celebretur alia die quam Dominica II Novembris, illud festum celebrare nequeunt. Ibidem ad 2. Possunt praeferre Officium votivum S. Pauli Ap. semel in hebdomada concessum Officio votivo cuique Feriae assignato in Brevi diei 5 Iulii. 1883. Ibidem ad 3.

Barnabitis Clericis Regularibus in civitate Ianuen. licuisse declaratur in nocte Nativitatis Domini post Matutini recitationem Missa cum cantu celebrare in Sacello Domus Probationis. 2975.

Barnabitae Clerici Regulares se conformare debent Calendario Dioecesano, quando aliquod Officium pridem Congregationi concessum, postea fuit indultum Dioecesi, sed alia die. 3041 ad 1; vel eadem quidem die, sed ritu altiore et Officio proprio, dummodo in concessione Officii proprii facta Dioecesi Regulares explicite non excludantur. Ibidem ad 2 et 3; ubi plures sunt Patroni loci celebrare tenentur omnes Octavas eorumdem, si liquide constet de eorum legitima celebratione. Ibidem ad 4; in die octava Ascensionis celebrare possunt Romae in Collegio S. Caroli ad Catinarios festum B. Μ. V. titulo Auxilium Christianorum sub ritu duplici 2 classis cum Commemoratione diei Octavae. Ibidem ad 5.

Baro.

Baro seu Vice-baro debet per se ipsum, nec ullo modo per substitutum hastam Baldachini supra SSm̃um Sacramentum deferre; vel si id facere recuset, ad Processionem non accedat. 137·

Barones seu Domini locorum ubi, quomodo, quando et a quo thurificandi sint iuxta praescripta in Caeremoniali Episcoporum lib. 1 cap. 23 § 30 declaratur. 240 264 505 807 833. 1726; nec eis debetur thuris honor immediate post Episcopum, quin valeat contraria consuetudo, nisi sit immemorabilis. 559; nec retinere eis licet sedem stabilem in Ecclesia. 558. 1410. 1426. Vetita omnino est eis sedes cum baldachino et tribus gradibus. 726 766 796. 1734. 1142. 1447; per mittitur tamen sedes coriacea supra predellam extra presbyterium. 1411.

Baronibus non licet habere sedem in Choro et intra presbyterium; nec iidem thurificandi sunt triplici ductu. 1777.

Baroni seu Domino loci debetur tantum thurificatio et osculum pacis cum instrumento per ministrum cotta indutum. 2247.

Baronibus in Ecclesiis Regularium parari nequit genuflexorium cum stratu et pulvinaribus. 1624. 1720. 1738. 1791. 2248.

Baro seu Dominus loci nequit habere in Ecclesia sedem fixam cum scabello, tapete, suppedaneis et postergalibus, sed amovibilem et cameralem tantum. 2133 ad 1; permittitur ei genuflexorium cum tapete et pulvinaribus. Ibidem ad 2; non autem eiusdem matri. Ibidem ad 3; non ei ministranda est aqua lustralis propriis manibus a Parocho, superpelliceo vel pluviali induto, in solita aspersione facienda diebus Dominicis ac festivis. Ibidem ad 4. 2005; non ei debetur triplex thurificatio et osculum Evangelii. 2133 ad 5.

Baroni denegatur facultas aperiendi fenestram ex suis aedibus a latere Cappellae ab ipso constructae in Ecclesia Archipresbyterali. 2006.

Vide Dominus loci.

S. Bartholomaeus.

S. Bartholomaei festum celebrandum est die 24 vel 25 Augusti iuxta consuetudinem. 1432.

S. Bartholomaei festum in parochiis, in quibus S. Ludovicus Rex. Conf. Titularis Ecclesiae est, celebrari debet die 24 Augusti; et servanda est specialis Rubrica Missalis sub die 23 et 24 Augusti, etiam quoad Vigiliam. 3694 ad 2.

Basilicae.

Basilicae Lateranensis Dedicationis festum celebrandum est ab universo Clero saeculari Urbis eiusque Districtus sub ritu duplici I classis cum Octava 2278.

Basilicae minoris privilegia declarantur. 2744. Vide Suffragium in IV volumine pag. 357.

Pro Basilica S. Mariae trans Tiberim consuetudines peculiares ibi exsistentes approbantur. 3491.

Basilicae Lateranensis Clericis Beneficiatis, tam in servitio Altaris quam in functionibus Chori, competit supplere Beneficiatorum vices, non autem Cappellanis; quibus tamen reservatur ius praeintonandi Antiphonas. 2456.

Vide Lateranensis Basilica.

Basilicae Lateranensis Magistris Caeremoniarum privilegium non conceditur, ut Magistris Caeremoniarum Sanctitatis Suae ac S. Sedis in omnibus aequiparari valeant. 2639. Vide Suffragium in IV volumine pag. 266.

Basilicae S. Petri Vaticanae Beneficiati et Clerici, tam parati quam non parati, semper genuflectere debent, quoties transeunt ante Altare, nisi simul incedant eodem ordine et gradu cum Canonico parato celebrante; quia tunc genuflectere tantum debent, quando et Canonicus genuflectit. 306 (Hoc Decretum est regula; at sub n. 1741, 1754 et 1812 affertur a regula exceptio, quae afficit tantum Beneficiatos et Clericos Basilicae Lateranensis et S. Mariae Maioris.)

In Basilica S. Mariae trans Tiberim spectat locus optionis ad Canonicatum Presbyteralem vacantem privative ad Canonicum Curatum. 2655 ad 1; et in futuris vacationibus est locus ascensui eiusdem Canonici Curati. Ibidem ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 291.

Basilicae S. Mariae in Cosmedin de Urbe Archipresbytero competit ius dandi possessionem novis Canonicis et Beneficiatis, quando in Litteris exsecutorialibus nominatur antiquior ex Canonicis. 2936.

S. Basilii Monachi, vide Monachi.
Beatificatio et Canonizatio.

In Beatificationis et Canonizationis anniversario nullatenus debet celebrari festum cum Officio; quod celebratur tantum die Beatificationis et Canonizationis, et eo modo, quo S. R. C. concesserit. 477 ad 5.

In Beatificationum et Canonizationum causis in iudices pro confectione processuum delegati Dignitates et Canonici frui debent distributionibus quotidianis, quicumque sit earum titulus, non obstantibus clausulis et exceptionibus positis et particula taxae Benedicti XIV declarata. 2581. Vide Suffragium in IV volumine pag. 166. Hoc autem indultum locum habet iis tantum diebus, quibus conficiendis et adornandis Inquisitionibus incumbunt. 2754.

In Beatificationum et Canonizationum causis Dignitates seu Canonici aliique Chorales omnes, qui sive conficiendis Processibus tum Ordinariis tum Apostolicis operam navant, sive uti testes vocati fuerint, habeantur tamquam praesentes in Choro, mutato ofiicio; et ideo omnia emolumenta percipiant, etiam eventualia. 3812.

Beatificationis aut Canonizationis honores nondum consecutorum virorum ac mulierum imagines, quamvis cum fama sanctitatis decesserint, neque Altaribus utcumque imponi possunt, neque extra Altaria depingi cum aureolis, radiis aliisque sanctitatis signis; possunt tamen eorum imagines vel gesta et facta in parietibus Ecclesiae seu in vitris coloratis exhiberi, dummodo imagines illae neque aliquod cultus vel sanctitatis indicium praeseferant, neque quidquid profani aut ab Ecclesiae consuetudine alieni. 3835. Vide Suffragium in IV volumine pag. 401.

Beati.

Beatorum Festa nequeunt celebrari cum Octava; neque licet quoad illa excedere limites Indultorum. 942.

Beatorum Imagines sine licentia Sedis Apostolicae publice exponi nequeunt in Ecclesiis, Oratoriis aliisque publicis locis, nec supra nec extra altare. 1097 ad 1. Episcopi tenentur eas amovere et prohibere, obtemperando Decretis S. R. et U. Inquisitionis et Congr. Sacror. Rituum, quorum exsecutio iisdem demandatur. Ibidem ad 2.

Beatorum Cultus Generali Decreto 1130 circumscribitur; scilicet: Imagines Beatorum inconsulta Sede Apostolica nullo pacto ex ponantur. Ibidem ad 1. Possunt exponi cum indulto in parietibus tantum, non super al tari. Ibidem ad 2. Ex concessione erigendi Altaris non praesumatur concessio Officii e Missae. Ibidem ad 3. Cultus concessus pro uno loco non extenditur ad alium. Ibidem ad 4. Cultus permissus non importat reci tationem Officii. Ibidem ad 5. Missae sun celebrandae ab iis tantum, quibus indultum est. Ibidem ad 6. Festum non celebretur sine speciali Induito. Ibidem ad 7. 1568 Beatorum nomina in Calendariis non appo nantur. 1130. ad 8. Beati in publicis pre cibus non invocentur. Ibidem ad 9 et 10 Eorum Reliquiae in Processionibus minimi circumferantur. Ibidem ad 11. Praeiudicium tamen non infertur iis, qui potioribus praerogativis decorantur vel ex indulto vel ex immemorabili. Quod si cultus a centum an nis citra auctus et extensus sit, in pristinum reduci debet. Ibidem § S. R. C. praesentibus.

Si de Beato Missam celebrari alicubi indultum fuerit, licet etiam Imaginem necnon votivas tabellas exponere super Altari. 1156 ad 1. Prohibitio festi non extenditur ad festa devotionis. Ibidem ad 2. Indulta specialia circa Officium et Missam Beatorum per Decretum generale non sunt revocata. Ibidem ad 3. In Ecclesiis, in quibus Officium et Missa de Beatis celebrari licet, eorum Reliquiae exponi possunt. Ibidem ad 4. Episcopi Regulares, gaudentes privilegiis suae Religionis, de Beatis suae Religionis nequeunt recitare Officium, celebrare Missam et Altaria erigere in propriis Cathedralibus. Ibidem ad 5. — Moderatio ac declaratio Decreti generalis supradicti. 1162.

In Beatorum Ordinis Minorum, nondum canonizatorum, Missis, quae sub ritu duplici maiori aut ritu inferiori celebrantur, non dicitur Credo. 1333 ad 15.

Beati nondum canonizati in Martyrologio inseri nequeunt. 1651 Decret. Gener.; nequeunt assumi in Titulares Ecclesiarum. 2353 ad 1; quod si aliquis electus fuerit in Titularem, deleto huiusmodi titulo, alius de Sancto iam canonizato substitui debet. Ibidem ad 2. Ubi vero Beati ex speciali Induito Apostolicae Sedis assumuntur in Patronos principales, ac fruuntur ritu duplici primae classis, debent habere Symbolum in Missa. 2439 ad 1.

In Beatorum honorem Ecclesiae erigi nequeunt. 2809.

In Beatorum ac Servorum Dei causis Dignitates seu Canonici, Beneficiati aliique Chorales omnes, qui sive conficiendis Processibus tum Ordinariis tum Apostolicis operam navant, sive uti testes vocati sunt, habeantur tamquam praesentes in Choro, mutato officio; et ideo omnia emolumenta percipiant, etiam eventualia. 3812. Vide 2581. Vide Suffragium in IV volumine pag. 166. 2754.

De Beati vel Sancti alicuius nativitate temporali anniversarium, excepta illa Deiparae Virginis et S. Ioannis Bapt., celebrari nequit liturgico ritu vel alio sacrae solemnitatis modo; etiamsi celebratio fieret die obitus vel alio quocumque die memoriae eiusdem Beati vel Sancti assignato. 3816; item prohibita est centenaria commemoratio diei Baptismatis alicuius Sancti vel Beati. 3832 ad 1.

Beatorum Officia, ubi sunt indulta, iisdem subiacent Rubricarum normis super translatione Festorum, quibus Officia Sanctorum. 3925 Dub. 1.

Beati eligi nequeunt in Patronos locorum. 526 ad 1.

Vide Beatificatio.

S. Bedae Venerabilis.

S. Bedae Venerabilis festum extenditur ad universam Ecclesiam cum Officio et Missa propria, addita Doctoris qualitate. 4047.

Benedicamus Domino.

Post v. Benedicamus Domino ad Primam statim legendum est Martyrologium, quin Missa intromittatur. 19 ad 4.

Benedicamus Domino infra Octavas B. Μ. V. in tono B. Mariae canendum est. 1347. 1350.

Benedicamus Domino dici debet a Celebrante in Missa solemni. 2572 ad 22.

Benedicamus Domino Mansionarii et Praebendarii induti pluviali cantare tenentur iuxta praescriptum Caeremonialis in Vesperis solemnibus. 1471.

Ad Benedicamus Domino diebus Paschatis vel infra octavam Paschae in exercitiis devotionis, quae extra Officium canonicum habentur, non est addendum duplex Alleluia. 3764 Dub. 18.

Benedicere.

Benedicendi sacra supellectilia facultatem habentes Abbates aliique Regularium Superiores nequeunt ea benedicere pro exteris Ecclesiis, non obstante consuetudine contraria. 513 587. 2377 ad 3. 3157 Dub. XI.

Benedicendi privilegium concessum Abbati non extenditur ad consecrationes. 1453.

Benedicendi congruentior modus est benedicere manu recta, digitis simul unitis et extensis. 1711 ad 6.

Benedicendi sacra Supellectilia facultas concessa extenditur etiam ad Imagines D. N. I. C., B. Μ. V. aliorumque Sanctorum, ad Tabernaculum, in quo asservatur SS. Sacramentum, ad Pyxidem et generaliter ad omnia, in quibus sacra Unctio non adhibetur. 2457.

Benedicendi populum, domos et agros, in determinatis stationibus et praesertim ante fores Ecclesiae, quoties fit Processio extra Ecclesiam cum SS. Sacramento, usus tolerari potest in Parochia Oppidi Furni Dioecesis Utinen., attenta contentione in populo exorta. 3225.

Benedicendum non est sepulcrum, quod novum foditur in coemeterio rite benedicto; sed haec praescriptio tantum respicit cryptam seu sepulcrum lapideum in coemeterio vel Ecclesia aedificatum. 3400 Dub. V. qu. 1 et 2.

Benedici nequit populus post Missam cum SS. Sacramento in pyxide, quin aliquid prius aut postea dicatur vel cantetur. 3402 ad 1.

Benedici potest palla separatim a corporali; sed sive una sive plures pallae, sive cum sive sine corporali, benedicantur, formula recitanda est prout iacet. 3524 Dub. III.

Benedicendo aquam Episcopus, Missae solemni assistens pluviali vel cappa indutus, tantum dicere debet: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. 3569 ad 2.

Benedicere potest simplex Sacerdos sive saecularis sive regularis invitatus privato ritu campos, animalia et similia. 3801 ad 6.

Benedicere nequit Diaconus domos in Sabbato sancto, etiam de consensu Parochi. 2729.

Benedicere nequit Diaconus populum cum SSm̃o Sacramento, sed idem potest tantum exponere et recondere. 2951 ad 9.

Benedicere nequit Diaconus sepulturam de licentia Parochi, et associare cum Pluviali cadavera loco Parochi. 2951 ad 10.

Benedicere salem et aquam nequit Diaconus, cum aliquando ex necessitate ei committitur solemnis Baptismi administratio. 3684.

Benedicere infirmum et assistentes cum SS. Sacramento potest Diaconus, quando deficiente Presbytero et de consensu Ordinarii defert Viaticum ad infirmos; nec non facere aspersionem aquae benedictae, dicere Misereatur et Indulgentiam, signare infirmum vel seipsum et dicere Dominus vobiscum cum Oratione. 3074 ad 1.

Benedici debet sacrum tabernaculum, priusquam Sacra Eucharistia in illo recondatur. 4035 ad 4.

Benedicere potest populum Sacerdos simplex superpelliceo et stola indutus post Vesperas et preces, ascendens Altare, nuda manu per verba: benedictio Dei omnipotentis etc., si adsit consuetudo. 2745 ad 4. Vide Suffragium in IV volumine pag. 360.

Benedicta tu in mulieribus.

Benedicta tu in mulieribus etc. Ad hunc versiculum cum subsequenti Responsorio. Et benedictus fructus ventris tui non licet addere verbum Iesus. 957 ad 2.

Benedictini.

Benedictini vide Monachi.

Benedictiones.

Benedictio Annuli Nuptialis; vide Annulus.

Benedictio Aquae; vide Aqua benedicta.

Benedictio Abbatibus et quibusdam Superioribus Ordinum Regularium concessa sacrorum paramentorum etc. valet dumtaxat pro Ecclesiis propriis, et restringitur ad ea, in quibus non adhibetur sacra unctio. 513 587 3157 Dub. XI.

In Benedictione agrorum subdeleganda Ordinarii deputare possunt Sacerdotem ad libitum, et non tenentur ad eligendum digniorem. 806.

Benedictiones omnes, in quibus sacrum Chrisma non requiritur, explere possunt Superiores et Rectores Regularium pro suis Ecclesiis, supposito S. Sedis privilegio. 2377 ad 3.

Benedictionem triplicem impertiri nequit Abbas Regularis extra Pontificalia. 2080 ad 6. 1131 ad 13.

Benedictio Abbatis convenientius fieri debet die Dominica vel festiva. 3162 ad 8.

Benedictionem petere debent Abbates Regulares ab Ordinario, non autem ab aliis Abbatibus proprii Ordinis. 648.

Benedictio Apostolica quando est impertienda post Missam Pontificalem, omittitur Absolutio et Benedictio post Homiliam. 2682 ad 14, qu. 2.

Benedictio Apostolica impertienda est post expletam Missam Pontificalem. 2720; sed ea nequit impertiri extra dies in Litteris Apostolicis designatos. 2732; ante eamdem legendum est Breve seu Litterae Summi Pontificis lingua latina et vernacula. 2871; et ad eamdem Canonici pro qualitate dignitatis debent se inclinare vel genuflectere. 2891 ad 1.

In Benedictione Apostolica impertienda conceditur Episcopo Corisopitensi, ut tantummodo sermone vernaculo legere faciat Litteras Summi Pontificis. 2931.

Benedictio Apostolica ab Episcopo dari debet absoluta Missa Pontificali, induto iisdem paramentis, quae habuit in Missa, reassumptis etiam chirothecis, et (si habet usum Pallii et dies eiusdem usum concedit) Pallio ornato; quippe qui actionem exercet plenitudinis Pontificalis dignitatis. 3605 Dub. 9.

Benedictio Apostolica ab iis, qui gaudent Induito eam elargiendi, impertiri nequit bis in die. 2541.

Benedictio cum Indulgentia plenaria in articulo mortis impertienda est pueris, qui ob defectum aetatis Sacramentum Eucharistiae nondum perceperunt. 2650. Quinta facti species ad 3 in fine. Vide Suffragium in IV volumine pag. 287.

Benedictionis formula exhibetur cum Indulgentia plenaria pro Tertiariis saecularibus ceterisque omnibus communicationem privilegiorum et gratiarum cum iisdem vel cum Regularibus cuiuscumque Ordinis habentibus. 3550.

Ad Benedictionem ab Episcopo impertiendam Dignitates et Canonici non genuflectunt, sed stantes caput tantum inclinant. 310 832. 2049 ad 7. 3459; omnes vero alii genuflectere debent. 550 ad 2. 746 2049 ad 8; Canonici, sacris induti, assistentes Episcopo, ad postremam solemnem Benedictionem, tantum stantes se inclinare debent. 2049 ad 9.

Benedictione post concionem data, Episcopus iterum eam impertiri debet Missa expleta. 1583 ad 5.

Benedictio in Missa solemni, etiam exposito SSm̃o Sacramento, non a Celebrante, sed ab Episcopo in throno eidem Missae, cappa vel pluviali induto, assistente dari debet. 3618 ad 1.

Benedictionem Episcopalem fieri non decet, post Benedictionem cum SSm̃o Sacramento a Sacerdote populo impertitam, cui Episcopus cappa indutus assistebat. 3618 ad 2.

In Benedictione Pontificali solemni observari debet formula a Caeremoniali Episcoporum lib. II cap. 32. praescripta. 3228 ad 4.

Benedictionem pontificalem solemniter impertiri debet Episcopus in Dedicatione Ecclesiae finita Missa, etiamsi ipsemet privatim celebraverit. 3729 ad 9.

Benedictio Campanarum ab Episcopo demandari non debet alteri, charactere Episcopali non insignito, omissa unctione. 1781.

Ad Benedictionem Campanarum, facultate, quam Episcopus a S. Sede accepit, vice et loco sui alios Sacerdotes deputandi; Vicarius Generalis uti nequit. 3190.

Vide Campana.

Pro Benedictione sacrae supellectilis Sacerdotes delegandi facultatem habens Episcopus, potest etiam eosdem subdelegare pro benedictione sacrorum Vasorum, dummodo sacra unctio non sit in iis adhibenda. 3533 ad 2.

Vide Episcopus quoad Benedictiones.

Benedictio Crucis positae in eminent1 loco ad arcendas tempestates fieri potest de licentia Episcopi. 473.

Benedictio cum Reliquia S. Crucis, post Expositionem vel Processionem cum eadem, impertiri debet, priusquam reponatur. 2324 ad 1; quicumque sit Hebdomadarius sive Canonicus sive Beneficiatus, qui benedicat. 2578 ad 11. Vide Suffragium in IV volumine pag. 162; sed ad Benedictionem cantari nequit: Benedicat vos omnipotens Deus etc. 2722 ad 3.

In Benedictionibus sive cum SSm̃o Sacramento sive cum Ligno S. Crucis Sacerdos uti potest supra rochettum, si habeat eius usum, amictu, stola et pluviali, quatenus Ministri sacri non adsint; secus vero, non. 3201 ad 6.

In Benedictione cum Ligno S. Crucis, quando haec functio peragitur separatim a Choro eoque omnino expleto, paramenta esse debent coloris rubei. 3256.

Pro Benedictione novae Crucis in formula Benedictionis a Sacerdote benedicente secunda Oratio et adoratio Crucis non est omittenda 3524 Dub. 4. qu. 1.

Pro Benedictione parvae Crucis cum imagine Crucifixi formula Benedictionis Imaginum D. N. I. C. sumenda est. 3524 Dub. 4. qu. 2.

Benedictio cum Reliquia alicuius Sancti post Processionem impertiri potest, non vero debet. 1711 ad 1. 2483 ad 5. 2002 ad 17.

Benedictione Domorum per Parochum expleta, Vice-Parochus secundam facere nequit. 2270 ad 1; neque quoad parochianos id requirentes. Ibidem ad 2.

Benedictio Domorum fieri nequit ante Sabbatum Sanctum; poterit vero fieri, durante hebdomada Octavae Paschatis. 3645 ad 2 et 3.

Benedictiones Mulierum post partum, Fontis baptismalis, Ignis, Seminis, Ovorum et similium non sunt de iuribus mere Parochialibus: verumtamen Benedictio Fontis baptismalis fieri debet a Parocho. 2123 ad 6.

Benedictio Oleorum; vide Olea sancta.

In Benedictione Paramentorum sacerdotalium Sacerdotes subdelegatiutantur formula Benedictionis, quae legitur in Rituali 3392 vel in Missali Romano praescripta. 3524 Dub. 2. 3533 ad 1.

Benedictio in fine Missae solemnis unico Crucis signo danda est. 9 ad 3.

Ante Benedictionem in fine Missae Canonicus, in aliqua Collegiata Ecclesia de Urbe Celebrans, Vicario praesenti reverentiam facere non tenetur. 160.

Benedictio per manum Sacerdotis, dicendo Benedicat vos etc., dari potest populo post Vesperas, Litanias et Preces, si adsit consuetudo. 2745 ad 4. Vide Suffragium in IV volumine pag. 360

Ad Benedictionem gutturis in festo S. Blasii Ep. Mart, una tantum stola ad collum a Sacerdote adhibenda est, et ab ipso dicencendum: Per intercessionem B. Blasii liberet te Deus a malo gutturis. Amen. 3196.

Benedictio novarum Navium non est de iuribus Parochialibus. 1424.

Benedictiones tantum illae et illi soli libri adhibendi sunt, qui Rituali Romano sint conformes. 2689 ad 4.

Ad Benedictiones reservatas in Rituali Romano contentas neque Episcopus, sive ex iure ordinario sive ex consuetudine, neque Vicarius Generalis Sacerdotes delegare possunt. 3343 ad 1 et 2.

Benedictionis loci formula tam in Missali quam in Rituali concludenda est: nunc et in omnia saecula saeculorum. 3421 ad 5.

Benedictionum formulae a S. Sede non approbatae prohibentur. 2725 ad 9. Vide 2689 ad 4.

Benedictiones in recentioribus Ritualibus contentas, quae propriae sunt diversorum Religiosorum Ordinum, Episcopus et ab eo delegati Sacerdotes impertiri nequeunt absque Apostolico Induito. 3533 ad 3.

In Benedictionibus minoribus ex Rituali Romano privatim peragendis servetur ipsum Rituale quoad stolam et superpelliceum. 3697 ad 15.

Benedictio octava in Officio Ss. Michaelis Archangeli et Angeli Custodis dicenda est: Quorum festum colimus; in Officio vero Ss. Archangelorum Gabrielis et Raphaelis: Cuius festum colimus 1885 ad 2.

Benedictio octava in Officiis Translationis almae Domus Lauretanae et Exspectationis Partus B. Μ. V. esse debet: Cuius festum colimus, ipsa Virgo virginum etc. 2461 ad 4.

Benedictio undecima apud Benedictinos in Officio votivo S. Scholasticae, S. Benedicti et Immaculatae Conceptionis Η. Μ. V. dicitur semper: Cuius festum colimus etc. 2319 ad Titul. XXV. Dub. 1.

In Benedictionibus Lectionum Hebdomadarius semper surgere, alii vero de Choro tantum assurgere tenentur, quando Officium solemniter cantatur. 3110 ad 3.

Benedictio post distributionem Communionis semper danda est (excepto casu, quo Communio distribuitur immediate ante vel post Missam Defunctorum) sub formula: Benedictio Dei etc. 3792 ad 10.

Benedictio Abbatialis in Pontificali exsistens non immutetur; sed quoad Praelatos saeculares S. R. C. in singulis casibus respondeat, formulam accommodando casibus ipsis, demptis quae praefatis saecularibus minime convenire noscuntur. 3905.

Benedictionem ad IX Lectionem impertiri nequit Clericus, etsi primus ratione dignitatis, quando prima Dignitas celebrat solemniter Matutinum, etiamsi alius dignior non adsit. 2498 ad 2.

A Benedictionibus cessent Abbates, etiam pontificaliter celebrantes, praesente Episcopo. 1131 ad 14.

Benedictio Candelarum, Cinerum et Palmarum.

Benedictio Candelarum, Cinerum et Palmarum.

Pro Benedictione Candelarum etc. Archipresbyter Ecclesiae non Collegiatae deputare potest quem maluerit. 452.

Benedictio Candelarum etc. spectat ad primam Dignitatem absente Episcopo, dummodo ipse etiam cantet postea Missam. 453; et ad simul celebrandam Missam cogi potest per censuras. 946.

Benedictio Candelarum etc. in Collegiatis pertinet ad Digniorem, si celebrare velit; sin minus, ad Celebrantem. 1252: pro Monialibus pertinet ad Confessarium Monialium. 1281.

Benedictiones et distributiones Candelarum etc. non sunt de iuribus Parochialibus. 2123 ad 5.

In Benedictione Candelarum etc. serventur Rubricae et praxis communis quoad aspersionem et thurificationem. 2682 ad 36.

Benedictio Candelarum etc. fieri debet per Celebrantem. 1333 ad 12. 2783 ad 2.

Ad Benedictionem Candelarum etc. Dignitates et Canonici Ecclesiae Collegiatae incedere debent iuxta Rubricam Missalis. 3201 ad 6.

Benedictiones Candelarum etc. Episcopus Titularis et nulla gaudens iurisdictione peragere nequit, quin Missam ipsemet decantet. 3798 ad 2.

Benedictiones Candelarum etc. faciendae sunt ex obligatione in omnibus Ecclesiis Collegiatis; in aliis autem fieri possunt. 3813 ad 1.

Benedictio Candelarum etc. pertinet ad Digniorem Ecclesiae, impedito Archipresbytero, non autem ad huius Vicarium. 1653.

Benedictio Candelarum etc. Regularibus licet in propriis Ecclesiis. 2098 ad 1. 2. et 3.

Benedictio et distributio Candelarum et Processio in festo Purificationis B. Μ. V. fieri debet ipsa die 2 Februarii, etiamsi solemnitas eiusdem festi ad Dominicam sequentem transferatur. 3321.

Vide Candelae.

Benedictio Palmarum facienda in Collegiata spectat ad Capitulum Cathedralis, si assistat, privative. 1930.

Benedictio Palmarum in Ecclesiis, in quibus fit Expositio SSm̃i Sacramenti ratione Orationis XL Horarum, facienda est in alio Sacello laterali, quo magis fert Ecclesiae structura, distante ab Ara maxima, in qua SSm̃um Sacramentum expositum est, servatis omnibus Caeremoniis in Missali praescriptis, sed absque Processione. 2621 ad 9. Vide Suffragium in IV volumine pag. 227

In Benedictione Palmarum Evangelium a Celebrante absque Diacono et Subdiacono canendum est in cornu Epistolae. 1968.

In Benedictione Palmarum, quae fit ab Episcopo, Epistola et Evangelium cantanda sunt ab iisdem Ministris, qui Missae solemni ab alio celebrandae inservire debent. 3066 ad 1.

Benedictio Palmarum in aula profana fieri nequit, sed solummodo in Ecclesia. 3476.

Vide Distributio.

Benedicere nequit Episcopus Administrator Candelas, Cineres et Palmas, quin deinde Missam celebret. 2976 ad 8.

Vide Dominica Palmarum.

Benedictio Ecclesiarum.

Benedictio Ecclesiarum.

Benedictio Ecclesiae, quando omissa fuerit, fiat quam primum; quum Ecclesia, ut ad divinum cultum dedicetur, saltem benedici debet. 3255 ad II. qu. 3.

Benedictae Ecclesiae privilegio gaudent Ecclesiarum, quae sunt dedicatae, in festo Titularis earum. 3257.

In Ecclesiis solemniter benedictis, non consecratis, recoli debet festum ipsarum Titularis, et quidem sub ritu duplici I classis cum Octava; et quando Titularis officium non reperitur in Breviario Romano, idem ex Communi sumendum est. 3661 ad 1.

Vide Ecclesia. Consecratio Ecclesiae. Dedicatio Ecclesiae.

Benedictio Fontis Baptismalis.

Benedictio Fontis Baptismalis.

Benedictio Fontis Baptismalis in Sabbato Sancto facienda est per Celebrantem, qui hoc casu praecedentiam habet super Dignitates et Canonicos. 613. 1189. 1401. ad 5. 2783 ad 1.

Benedictio Fontis Baptismalis fieri potest in omnibus Ecclesiis illum fixum habentibus. 630.

Benedictio Fontis Baptismalis non est de iuribus mere parochialibus: sed fieri debet a Parocho. 2123 ad 6.

Benedictio Fontis Baptismalis et administratio Baptismatis in Collegiata S. Petri Terrae Corinaldi Dioecesis Senogallien., absente Archipresbytero, competit Dignitati seu Canonico celebranti. 2406 ad 5.

Benedictio Fontis Baptismalis fieri debet Sabbato Sancto et Vigilia Pentecostes, non vero aliis diebus. 2436 ad 1; consuetudo contraria est eliminanda. 2878; Parochi pro hac functione alium Sacerdotem delegare possunt; at in ministerio quatuor saltem Clerici sunt adhibendi. 2436 ad 2; qui Fontem benedicendi facultatem habent, et ante Benedictionem Olea sacra recipere non potuerunt, illa subinde privatim et separatim in aquam mittere poterunt. Ibidem ad 3.

In Benedictione Fontis Baptismalis Sabbato Sancto infundi debent Olea sacra nondum renovata in aquam Baptismalem, si attentis omnibus temporum circumstantiis difficulter recipi possint Olea noviter consecrata. 2773 ad 1. 3092; quo casu Baptisma conferri debet cum aqua recens consecrata, licet in ipsam infusa sint Olea praecedentis anni. 2773 ad 2; aqua sic benedicta Sabbato Sancto servari debet usque ad Vigiliam Pentecostes, in qua benedicitur Fons cum novis Oleis. Ibidem ad 3; infantes in casu praedicto ungendi sunt Oleis anni praecedentis. Ibidem ad 4.

Quoad Benedictionem Fontis Baptismalis Parochus curet, ut Presbyter vel Clericus, si fieri possit in Sacris constitutus, nova Olea sacra recipiat. Quod si aliquod adhuc exstet impedimentum, idem Parochus vel per se vel per alium Sacerdotem benedicat Fontem sine sacrorum Oleorum infusione, quae privatim opportuno tempore fiet: at si statim aliquem baptizare debeat, tunc in ipsa benedictione solemni vetera Olea infundat. 3879.

Benedictio Fontis Baptismalis in Ecclesia Collegiata spectat ad Canonicum Hebdomadarium. 2898. 3300 ad 1.

Benedictio Fontis Baptismalis fieri potest Sabbato Sancto extra vas Baptisterii, antequam infundatur Chrisma, ubi adest consuetudo. 2690 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 337

Benedictioni Fontis Baptismalis in Sabbato Sancto in Ecclesia vel Oratorio publico, in quo Fons baptismalis non exstat, substitui nequit Benedictio Aquae ordinaria. 3271 ad 1; sed haec Benedictio ordinaria fieri potest privatim in sacrario. Ibidem ad 2.

Benedictio Fontis Baptismalis facienda est in Parochiis in Sabbatis Paschae et Pentecostes, non obstante quacumque contraria consuetudine, quae omnino eliminari debet. 3331.

In Benedictione Fontis Baptismalis in Sabbato Sancto et in Vigilia Pentecostes loco Cerei Paschalis alius Cereus minor adhiberi potest; dummodo etiam Cereus alter sit benedictus, in eoque infixa sint quinque grana thuris. 3352 ad 1. 3358.

In Benedictione Fontis Baptismalis in Sabbato Sancto et in Vigilia Pentecostes licet perficere in uno tantum vase extra Fontem posito benedictionem aquae, deinde fundendae in Fontem ipsum ante immixtionem sancti Olei. 3524 Dub. 5.

Benedictio Fontis Baptismalis Sabbato Sancto et Vigilia Pentecostes nequit fieri tantum in Cathedrali, Concathedrali, Collegiatis ac nonnullis praecipuis parochialibus Ecclesiis, ex quibus reliquae Ecclesiae aquam benedictam deferant pro usu Fontium Baptismalium; sed si in Ecclesiis parochialibus ob defectum ministrorum haec solemnis Benedictio fieri nequit, saltem privatim benedictio fontis peragenda est. 3776 ad 1 et 2.

Benedictio Aquae Baptismalis fieri nequit Sabbato Sancto privatim breviori formula sine facultate Apostolica in Oratorio publico Missionis, (in quo quidem Baptismus administratur, sed non exstat Fons Baptismalis); aqua vero antea consecrata adhuc deinceps inservire potest, si non adsit nova aqua benedicta. 3724 ad 1. et 2; nova aqua consecrari debet, quum nova Olea recipiuntur. Ibidem ad 3.

Benedictio Aquae Baptismalis Sabbato Sancto et Vigilia Pentecostes fieri non debet tantum in Ecclesiis parochialibus, sed etiam in filialibus, quae sacrum fontem legitime habent. 4005 ad 1; nec sufficit aquam benedicere usque ad Oleorum infusionem exclusive in Ecclesia parochiali, et inde deferre aquam ad alias Ecclesias, sed benedictio fieri debet integra in singulis Ecclesiis. Ibidem ad 2; deficiente Clero in Ecclesiis filialibus Benedictio Fontis nequit differri ad alium diem sed in casu adhibeatur Memoriale Rituum Benedicti XIII. Ibidem ad 3; si sint in Parochia plures Ecclesiae cum fonte baptismali, Parochus, qui ius habet conficiendi in singulis renovationem fontis debet alium Sacerdotem delegare ad eam peragendam Sabbato et Vigilia Pentecostes. Ibidem ad 4.

Vide Oleorum Consecratio et distributio. Oleorum asservatio et delatio.

Benedictio Ignis in Sabbato Sancto; vide Ignis.
Benedictio Mulieris post partum.

Benedictio Mulieris post partum non est de iuribus mere Parochialibus. 2123 ad 6. Vide 538 ad 1.

Quoad Benedictionem Mulieris post partum servandum est omnino Rituale Romanum. 3059 ad 17.

Benedictio Mulieris post partum fieri debet a Parocho si expeditus ipse fuerit: potest autem fieri a quocumque Sacerdote, si expeditus pariter fuerit, in quacumque Ecclesia vel Oratorio publico, certiore facto Superiore Ecclesiae. 3813.

Benedictio Mulieris post partum puerperae, cuius proles mortua fuerit sine baptismo, non est deneganda. 3904.

Benedictio Nuptialis.

In Benedictione Nuptiali Sacristis prohibitum est, ne pallium seu baldachinum pro Sponsis parent, multoque magis quid pro eadem exigant. 200.

In Benedictione Nuptiarum servanda est Rubrica Missalis; et excluditur specialis Benedictionis formula extra Missam. 3016. ad 2. 3226.

Benedictionis Nuptiarum prohibitio tempore Adventus et Quadragesimae intelligi tantum debet de Missa pro Sponsis et de precibus in Missali positis, non vero de Matrimonio ineundo cum caeremoniis et precibus in Rituali contentis, dummodo accedat Episcopi licentia. 3079 ad 1; preces autem et orationes in Missali contentae tempore vetito prohibentur, et Episcopus ad eas recitandas facultatem concedere nequit, Ibidem ad 2. Et haec responsa a S. R. C. data ita sunt generalia, ut omnes Dioeceses afficiant, et omnes consuetudines contrariae eliminandae sint uti abusus. 3380 ad 1.

Benedictio Nuptiarum omitti debet, itemque Missa propria pro Sponso et Sponsa, si mulier sit vidua et iam benedictionem alias acceperit. 2461. ad 1. 3922 ad VI. Decret. gener.

In Benedictione Nuptiali servari potest ritus benedicendi arrhas et duos annulos. 3531 ad 4: etiamsi non sequatur Missa pro Sponsis. Ibidem ad 5; et consuetudo Sponsi scapulas et Sponsae caput velandi retineri potest. Ibidem ad 6.

In Benedictione Nuptiarum standum est Rubricis Ritualis. 3654.

Benedictio Nuptialis consistit in Orationibus, quae habentur in Missali: Propitiare etc. Deus qui etc., dicendis ante Libera nos etc., necnon alia Deus Abraham etc. dicenda ante benedictionem. 3798 ad 3; et haec Benedictio separari nequit a Missa. Ibidem ad 4.

In Nuptiis secundis benedictio annuli non est omittenda. 2743 ad 2.Vide Suffragium in IV volumine pag. 349

Benedictio Nuptialis in Missali posita, si Sponsi eam petierint, ab ipsa Missa pro Sponso et Sponsa abstrahi nunquam potest, sed infra eam omnino fieri debet. 3922 ad VI. Decret. gener.

Vide Missa votiva pro Sponso et Sponsa.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento danda est post finem Hymni, non autem ad v. Sit et benedictio. 665. 2725 ad 3. 3058 ad 3. 3513.

Ante Benedictionem cum SSm̃o Sacramento Orationi Deus qui nobis adiungi nequit Dominus vobiscum. 1265 ad 7. 1548.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento aeque impertiri potest, servata forma Caeremonialis Episcoporum, aut modo, quem tradit Bauldry. 1563 ad 2.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento impertiri debet super Altare, et non in ianua post Processionem. 1784·

Benedictio trina cum SSm̃o Sacramento impertiri nequit a Regularibus. 1540. 1944; neque a Dignitatibus et Canonicis. 2091. Hoc Decretum comprehendit etiam Abbates, nisi Pontificalia exerceant. 1897.

Benedictio cum, SSm̃o Sacramento nequit dari a Canonico, imposita stola super habitu canonicali. 2047 ad 1. 3039 ad 4. 3319. 3333 ad 1. qu. 1; neque ab Episcopo Cappa induto. 2987.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento Celebrans nihil dicere. Cantores et Musici nihil quoque canere interim debent, ad praescriptum Ritualis et Caeremonialis Episcoporum, non obstante quacumque contraria consuetudine. 2464. 2722 ad 3. 3058 ad 2; sed permittitur ut aliquod cantetur post Benedictionem. 2698. 2791 ad 2.

Benedictio duplex cum SSm̃o Sacramento in Ecclesiis Monialium, una scilicet versus Moniales stantes in Choro, altera versus populum, prohibita est; et una tantum Benedictio cum Eodem interessenti populo est impertienda. 2499. Decretum generale.

Benedictio cum sacra Pyxide danda non est Monialibus a Confessariis post Communionem distributam; et consuetudo contraria est abolenda. 2543. 2725 ad 1.

Ad Benedictionem cum SSm̃o Sacramento fores Ecclesiae non sunt pandendae et repagula removenda, ut pateat interna pars transeuntibus per viam, nisi Ordinarius ob peculiares circumstantias id permittat, citra periculum irreverentiae. 2621 ad 8.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento dari potest ex speciali gratia extra portas Civitatis, regionis sive domus infirmi, quando Viaticum defertur ad infirmos in agris. 2690 ad 2. 3059 ad 18.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento quam Episcopus impertitur, Canonici vel Ministri assistentes genuflectere debent. 2791 ad 5; et quidem in infimo gradu. 2769 ad III. qu. 1 et 2.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento thurificatio tempore Benedictionis non praescribitur. 2956 ad 9; et servanda est consuetudo locorum. 3108 ad 6.

In Benedictione cum sacra Pyxide omitti potest thurificatio; sed non est omittenda in Benedictione cum Ostensorio. 2957.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento Episcopus nequit cantare v.Sit nomen Domini etc. 3031 ad 2; et praxis contraria sustineri nequit. Ibidem ad 3; nec potest ille uti chirothecis loco veli humeralis, vel etiam velum praedictum cum eisdem assumere. Ibidem ad 4.

Post Benedictionem cum SSm̃o Sacramento a Sacerdote populo impertitam, cui Episcopus cappa indutus assistit, Benedictio episcopalis dari non decet. 3618 ad 2.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento Episcopus assistens debet imponere thus in thuribulo et ipsemet thurificare. 3035 ad 6.

Benedictionis cum SSm̃o Sacramento usus in initio et in fine Expositionum, in Missa et Laudibus retineri nequit. 3058 ad 1; haec Benedictio dari debet sub silentio. Ibidem ad 2; ante eamdem vero cantari debent strophae Tantum ergo et Genitori cum v. Panem de coelo etc. et Oratione. Ibidem ad 3. 3513.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento in Ecclesiis et Oratoriis publicis secunda et tertia hora post solis occasum elargiri potest Episcopo permittente iuxta consuetudinem. 3187.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento sive cum Ligno S. Crucis Sacerdos uti potest supra rochettum, si eius habeat usum, amictu, stola et pluviali, quatenus Ministri sacri parati non adsint; secus vero, non. 3201 ad 6.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento ante sacras functiones et in earum fine, itemque cum Pyxide post distributam Communionem servari potest in Archidioecesi Salisburgensi ob invectam consuetudinem. 3287; quae concessio valet exclusive pro illis locis, pro quibus nominatim ob speciales circumstantias et ad evitanda scandala edita fuit. 3308.

Benedictione cum sacra Pyxide ac in festis cum Ostensorio populum dimittendi consuetudo continuari potest, quoties Ordinarius nil inconveniens deprehendat. 2957. 3394; ad 2.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento in Ostensorio impertienda omnino requiritur ut Celebrans pluviale et humerale induat. 3333 ad 1. 3697 ad 12.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento singulis diebus in Expositione in forma XL Horarum populo impertire permittitur, antequam SSm̃um Sacramentum reponatur. 3438 ad 4. Benedictio cum SSm̃o Sacramento populo impertiri licet pluries una eademque die in eadem Ecclesia de licentia Episcopi. 3438 ad 5. 3448 ad 3; evitata tamen nimia frequentia, et dummodo non agatur de Expositione XL Horarum. 3448 ad 3.

Benedictio SSm̃i Sacramenti, occasione alicuius Concionis habendae, potest praemitti concioni iuxta Ordinarii concessionem et iusta de causa. 3448 ad 4.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento in Ostensorio tempore Paschali non licet accendere cereum Paschalem. 3479 ad 3.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento Antiphonae Ave Regina coelorum, Regina coeli etc. cantentur immediate post Litanias Lauretanas cum Oratione B. Μ. V. congruente; si vero non cantentur Litaniae, Antiphonae praedictae praemittantur Hymno Tantum ergo. 3530 ad 1.

Ante Benedictionem cum SSm̃o Sacramento immediate preces et hymni lingua vulgari recitari nequeunt. 3530 ad 2.

Ante Benedictionem cum SSm̃o Sacramento conciuncula vulgo Fervorino haberi potest. 3599 ad 2.

Benedictio cum SSm̃o Sacramento in fine cuiusvis publicae Expositionis Eiusdem fidelibus impertiri debet. 3713; et Expositione privata finita, Benedictio dari potest cum sacra Pyxide. 3875 ad 3.

In Benedictione cum sacra Pyxide Sacerdos eamdem totam semper cooperire debet cum extremitatibus vel ihumeralis. 2786 ad 1. 3780 ad 1. 3888 ad 3. 3582 ad 1.

In Benedictione solemni cum SSm̃o Sacramento post Completorium impertienda Ministri sacri induantur Dalmatica et Tunicella super Albam, et Sacerdos celebrans Albam deferat sub pluviali. 3799 ad 1; color vero dictorum paramentorum esse debet dumtaxat albus, Ibidem ad 2.

Benedictio cum sacra Pyxide in functionibus Marialibus aliisque, quae cum Missa persolvuntur, impertiri potest velo humerali super planeta. 3833 ad 3.

In Benedictione cum SSm̃o Sacramento in Ostensorio aut istud accipit celebrans iuxta ritum a Caeremoniali Episcoporum lib. II cap. 33. § 27 praescriptum; aut iuxta praxim Romanam, Diaconus Ostensorium Celebranti tradere vel ab eodem accipere potest, utroque stante. 3975 Dub. 4.

Benedictio cum sacra Pyxide populo impertiri nequit, quin prius et postea aliquid recitetur vel cantetur. 3402 Dub. 1.

Ante Benedictionem immediate post Orationem Deus, qui nobis etc. aut post Benedictionem cum SSm̃o Sacramento laudes Dio sia benedetto sermone vulgari coram SSm̃o Sacramento exposito recitari possunt. 3237 ad 1.

Vide Expositio Sanctissimi Sacramenti. Pyxis.

Benedictus.

Benedictus qui venit in Missa solemni sive cantata debet cantari 3365 ad 7; et quidem immediate post elevationem. 2682 ad 31. 3827 ad 3.

Benedictus dimidiate cantare licet in Ordinatione generali, quae fit cum cantu, dummodo pars, quae non canitur, clara voce recitetur. 3590.

Ad Benedictus (canticum Zachariae) ab omnibus faciendum est signum Crucis tam in Choro quam extra: iuxta laudabilem praxim, praesertim in alma Urbe servatam. 3127 ad 1 et 2. 3156.

Ad Benedictus, quando Laudes cantantur, Altare thurificari non debet, nisi solemniter peraguntur. 3410 ad 4.

Ad Benedictus peculiaris praxis in Metropolitana Granatensi exsistens thurificationis Altaris retineri potest. 3413.

S. Benedictus Abbas.

S. Benedicti Abbatis solemnis Commemoratio mense Iulio non est celebranda cum Octava sine speciali concessione. 2319 ad Tit. VII.

In S. Benedicti Abb. Officio votivo Be nedictio XI semper dicitur: Cuius festum colimus. 2319 ad Tit. XXV Dub. 1.; in hoc Officio non est facienda Commemoratio S. Scholasticae. 2319 Reliq. Dub. ad 22.

S. Benedicti Abb. dies Octava quando celebratur post Dominicam Passionis, in I Vesperis huius Dominicae facienda est Commemoratio de die infra Octavam; secus autem, si dies Octava incidat in eamdem Dominicam Passionis: quia tunc propter Dominicam privilegiatam cessat Octava. 2319 Reliq. Dub. ad 5.

Si S. Benedicti vel alius Sancti, ex speciali privilegio in Quadragesima Octavam habentis, Officium de die infra Octavam recitetur extra tempus Passionis, Missae omnes dici debent de Feria cum Commemoratione Octavae et tertia Oratione Concede, non vero A cunctis; tempore autem Passionis, quando contingat fieri Officium de die infra Octavam, unica cantari debet Missa de Feria cum Commemoratione diei infra Octavam et Praefatione de Octava, si habeatur propria. 2319 Reliqu. Dub. ad 26.

Infra S. Benedicti Abb. Octavam non privilegiatam recitari possunt alia Officia. 2780.

S. Benedicti Abb. Octava privilegiata excludens duplicia I et II classis non excludit Officium Dominicae minoris; et servanda erit Rubrica Breviarii Tit. IV de Dominicis n. 2. 3407.

S. Benedicti Abbatis festum pro universa Ecclesia ad ritum duplicis maioris evectum est. 3581.

S. Benedicti Abbatis Commemoratio a Monachis eius Instituti fit in Officio S. Mariae in Sabbato, in Semiduplici, Simplici et Feriis. 2319 Reliq. Dub. ad 21 et 23.

S. Benedicti nomen ad Confiteor addi conceditur Monialibus Ordinis S. Benedicti Monasterii S. Donati Florentiae. 2297.

S. Benedicti Officium votivum recitare nequeunt Moniales Ordinis S. Benedicti et Cisterciensis, quod solis Monachis indultum est. 1752 ad 2.

Beneficiati.

Beneficiati parati thurificandi sunt post omnes Canonicos ante reliquos de Clero. 107; ac tenentur canere versiculos et Benedicamus Domino in Vesperis solemnibus. 1571.

Beneficiati tenentur obire munia a Caeremoniali ipsis praescripta; et ab Episcopo compelli possunt, etsi Abbates nuncupentur. 163.

Beneficiati et Clerici Basilicae S. Petri in Vaticano, tam parati quam non parati, semper genuflectere debent quoties transeunt ante altare; nisi simul incedant eodem ordine et gradu cum Canonico parato celebrante: quia tunc genuflectere tantum debent, quando et Canonicus genuflectit. 306 (Hoc Decretum est regula generalis.)

Beneficiati et Clerici Basilicae S. Mariae Maioris et S. Ioannis Lateranensis, tam parati quam non parati, tenentur in Vesperis solemnibus, quoties Episcopus vel Canonicus celebrans salutat Altare sive Crucem, ad genuflectendum. 1741. 1754; itemque in quibuscumque Missis solemnibus ad Confessionem cum suo Psalmo. 1812. (Hoc Decretum est exceptio a regula et afficit tantum supradictos Beneficiatos et Clericos.)

Beneficiati tenentur deferre feretrum cum cadavere defuncti Episcopi, et ad id a Capitulo compelli possunt. 1021.

Beneficiati seu Mansionarii Cathedralis praecedere debent Curatos tam urbanos, quam rurales. 686.

Beneficiatis, utpote de gremio Cathedralis, et inseparabilibus a Capitulo, praecedentia debetur supra Rectores Ecclesiarum. 1066. Hoc Decretum, in casu particulari emanatum, fuit postea revocatum, quia Rectores animarum ostenderunt se esse de gremio Capituli. 1128. 1505.

Beneficiati et Clerici Cathedralis, qui unum corpus efficiunt, praecedunt Parochos, quando dicti Parochi sub Cruce Capituli incedunt. 1264 ad 3. 1368.

Beneficiati non tenentur quotidie facere commemorationem de sanctis Titularibus Beneficii simplicis. 1354 ad 1.

Beneficiatus praecedentiam habet in Ecclesia non Collegiata supra simplices Sacerdotes. 1495. 1507. 1515. 1850.

Beneficiati et Rectores Ecclesiarum non possunt deferre gremiale in Processionibus et Ecclesiis, nec habere septimum candelabrum nec bugiam. 1725 ad 1. 2. et 3. 1745.

Beneficiati, parati vel non parati assistentes, genuflectere debent in transitu ante Altare vel ante Episcopum 3046. 2381.

Beneficiati aliique inferiores Canonicis, supervenientes in Chorum inchoatis Officiis divinis et Missa, servare debent Caeremoniale lib. I cap. 18 § 3. 2039 ad 1; non tenentur surgere Canonicis ingredientibus Chorum, sed tantum quando Canonici Antiphonas intonant. Ibidem ad 2; ipsis licet in Choro pileolo uti. Ibidem ad 3.

Beneficiati et Portionarii, dum accipiunt candelas, palmas etc., debent genuflectere et manum Celebrantis osculari. 2111.

Beneficiati Ecclesiae Cathedralis Gerunden. uti possunt pluvialibus in processionibus, sicuti Dignitates et Canonici, attenta immemorabili consuetudine. 2140 ad 1; et si non adsint pluvialia sufficientia, sumptibus Ecclesiae paranda sunt. Ibidem ad 2; et Beneficiatis, licet non interfuerint Processioni in die Nativitatis, debentur specialia emolumenta dari solita. Ibidem ad 3.

A Beneficiatis seu Mansionariis dignioribus in solemni Processione Corporis Christi hastae baldachini deferendae sunt usque ad ianuam Ecclesiae, ibique laicis tradendae. 2341 ad 1.

Beneficiati Cathedralis Asten. tenentur assistere Canonico Cantori, et exercere munus choristarum in functionibus tam pontificalibus quam semipontificalibus, tam praesente quam absente Episcopo. 2382.

Beneficiati Metropolitanae Neapolit. Hebdomadarii nuncupati, tenentur in functionibus ecclesiasticis servare omnia et singula, quae praescribuntur Beneficiatis Cathedralium a Caeremoniali Episcoporum, aliisque constitutionibus et ordinationibus Apostolicis. 2433 ad 1; in die Purificationis et Dominica Palmarum tenentur accipere candelas et palmas genuflexi et cum osculo manus Celebrantis. Ibidem ad 2; genuflexi pariter tenentur recipere cineres. Ibidem ad 3.

Beneficiatorum vices supplere tam in servitio quam in functionibus Chori competit Clericis Beneficiatis Basilicae Lateranensis, non autem Cappellanis; quibus tamen reservatur ius praeintonandi Antiphonas. 2456.

Beneficiati, utentes cappa, etiam tempore aestivo, dimissis pellibus, non aliud sericum operimentum in anteriore parte apponant, nisi coloris respondentis depositis pellibus. 2629.

Beneficiatus debet recitare Officium propriae Ecclesiae, ubicumque moratur. 2682 ad 46.

Beneficiatus, cui negatum est stallum in Choro, manutenendus est in suo ordine a die possessionis ac si lites non adfuissent. 2702 ad 1.

Beneficiatus Sacerdos debet praecedere Beneficiatos nondum Sacerdotes, licet sint in possessione antiquiores. 2702 ad 2.

Beneficiati exercentes munus Diaconi et Subdiaconi indui possunt ac debent paramentis sacris in eadem mensa, in qua induitur Celebrans sive sit Canonicus sive sit Dignitas. 2703. 3037.

Beneficiatus, cuius possessionis actus nullus evasit, et qui ad novam possessionem capiendam debuit subiacere, nequit praecedentiam habere supra alterum Beneficiatum, qui legitime ascendit. 2759.

Beneficiati, uti Ministri sacri induti paramentis sacris, nequeunt comitari primam Dignitatem in habitu canonicali incedentem post Missam cantatam ad aulam Capitularem. 3248. ad 2.

Benefician et Canonici absque superpelliceo et in habitu communi Choro interesse nequeunt; et abusus est eliminandus. 3250 ad 1.

Beneficiati, quotiescumque fuerint sacris vestibus induti, semper debent ad instar Canonicorum duplici thuribuli ductu thurificari, sed post omnes Canonicos. 2049 ad 20. 3280.

Beneficiati seu Mansionarii Antiphonas praeintonare debent Canonicis, qui in Matutinis, Laudibus et Vesperis cantandis Antiphonas intonant. 3801 ad 2.

Vide Mansionarii. Antiphona. Cappellani.

S. Bernardini Senensis Conf.

S. Bernardini Senensis Conf. Oratio non est concludenda verbis: in unitate eiusdem Spiritus Sancti. 2682 ad 45.

S. Bernardus Abbas.

S. Benardi Abb. nomen ad Confiteor addi conceditur Monialibus Ordinis S. Benedicti Monasterii S. Donati Florentiae. 2297.

S. Bernardus Abbas Claravallensis titulo Doctoris decoratur. 2678. Sequitur Breve Pii VIΠ de hoc titulo, Ibidem; non est accensendus inter Doctores in Litaniis Sanctorum. 2681.

Binatio Missae.

Missam Parocho in agris constituto iterare non licet diebus Dominicis et Festis neque super eodem Altare, neque super diverso, sine speciali Indulto Apostolico; et Episcopus tenetur abusum omnino eliminare. 2827.

Facultas bis celebrandi, quae in Dioecesi Namurcensi diebus Dominicis et festis de praecepto datur ab Ordinario auctoritate Apostolica, concedi nequit pro festis abrogatis. 2841. Sacerdos, qui bis diebus Dominicis festisque auctoritate Apostolica celebrare potest, sed in locis longe dissitis, in casu duos Calices adhibere potest. 3068 ad 1; et S. R. C. specialem Instructionem pro purificatione primi calicis tradit. Ibidem ad 2.

Missam bis in die festo celebrare, Episcopus concedere nequit Sacerdotibus, nisi ex facultate Apostolica. 3484 ad IV.

Missam in duabus diversis Ecclesiis eodem die celebrans Sacerdos deferre potest secum purificationem primae Missae in aliquo vase mundo caute custoditam eamdemque sumere cum purificatione secundae Missae. 3798 Dub. 4.

Biretum.

Biretum Episcopus suis manibus imponere et deponere debet; nec id praestandum est a Canonicis assistentibus. 406. 900 ad 1.

Biretum non deferant assistentes Celebranti; nec Clerici, qui dirigunt Processiones. 2769. VI ad 1.

Biretum doctorale nequit adhibere in Choro Doctor vel Magister theologus. 2877. 3873 ad 5.

Bireto rubro ad instar S. R. E. Cardinalium Episcopi Dertusenses uti possunt ex immemorabili consuetudine. 3170.

Bireti usum in respectivis functionibus sacris introducere nequit Episcopus, contradicente Capitulo, ubi ab antiquioribus temporibus consuetudo contraria viget, nisi Canonici sacris paramentis sint induti. 3746 ad 1; Alumni vero Seminarii possunt deferre biretum, etiamsi Canonici idem non deferant. Ibidem ad 2.

Bireto formae ordinariae ac coloris violacei cum flosculo et funiculis eiusdem coloris uti possunt indistincte omnes Episcopi inxta privilegium SS. D. N. Leonis XIII. 3873 ad 5.

Bireto Episcopi, sive Dioecesani sive Titulares, caput tegere nequeunt, dum lavant manus infra Missam privatam. 4035. ad 3.

Bireti presbyteralis usus Monachis non permittitur, etiamsi Doctoratu sint insigniti. 938.

Quoad biretum tollendum, dum transeunt alii Canonici, debent Canonici assistentes servare Caeremoniale Episcoporum. 1787 ad 2.

De S. Birgitta.

De S. Birgitta Vesperae ratione concursus populi cantari possunt in Ecclesia S. Laurentii in Panisperna Urbis, recitatis tamen in Choro Vesperis de S. Francisco Solano. 2842.

In S. Blasii.

In S. Blasii Ep. Mart, festo ad Benedictionem gutturis una tantum stola adhibenda est, et a Sacerdote dicendum: Per intercessionem B. Blasii liberet te Deus a malo gutturis. Amen. 3196.

In S. Bonifacii Ep. et Mart.

In S. Bonifacii Ep. et Mart. Missa Epistola annuntianda est his verbis: Lectio libri Sapientiae, non vero aliis: Lectio libri Ecclesiastici. 3421 ad 6.

S. Bonifacii M.

S. Bonifacii M. (die 14 Maii) Postcommunio, si occurrat eadem die festum S. Alexandri P. M., sumenda est ex Missa in virtute de Communi unius Mart, non Pont. 3298.

In S. Boni Latronis.

In S. Boni Latronis festo Lectiones I Nocturni sunt de Scriptura occurrente. 3767 Dub. 28.

Boni Consilii B. Μ. V.

Boni Consilii B. Μ. V.

Boni Consilii B. Μ. V. illud Officium assumere tenentur Dioeceses, quod anno. 1884 a S. R. C. est approbatum. 3731 ad 7.

Boni Consilii B. Μ. V. Scapulare conceditur. 3815; Benedictionis Formula. Ibidem; Elenchus Indulgentiarum. Ibidem.

Breve Apostolicum.

Breve Apostolicum conceditur pro confirmando oraculo Sixti PP. V declarante, quod sufficiat auctoritas episcopalis cum Capituli interventu pro extrahendis sacris Reliquiis a Provincia Mediolanensi. 16.

Breve Apostolicum conceditur, ut capsa, in qua corpus S. Bernardini Protectoris Civitatis Aquilanae conditum est, tantum bis in anno aperiatur. 29.

Breve Apostolicum, quo una eademque formula absolutionis tum generalis tum in articulo mortis et benedictionis papalis constituitur pro Tertiariis Franciscalibus etc. 3550.

Breve Apostolicum, quo nonnulla Festa inseruntur Calendariis Ecclesiae universalis et Cleri Romani; ac reformatur Rubrica de Translatione Festorum. 3551.

Breve Apostolicum SS. D. N. Leonis PP. XIII circa Consociationem S. Familiae cum approbatione Statutorum. 3777.

Breve Apostolicum SS. D. N. Leonis PP. XIII circa Indulgentias et Privilegia Sodalitatis S. Familiae 3778.

Breve Apostolicum Pii VIII, quo S. Benardus Abbas titulo Doctoris decoratur. 2678.

Breve Apostolicum Pii IX quoad Gradualis Romani editionem Ratisbonensem ad instar Mediceae. 3830.

Breve Apostolicum SS. D. N. Leonis PP. XIII quoad Antiphonarii ac Psalterii universi editionem Ratisbonensem. 3830.

Breve Apostolicum SS. D. N. Leonis PP. XIII, quo peculiaris Commissionis virorum ecclesiastici cantus peritorum opera probatur et laudatur, quoad novam librorum liturgicorum Ratisbonen. editionem. 3830.

Breve Apostolicum SS. D. N. Leonis PP. XIII quoad Canonicos honorarios eligendos et nominandos. 3817.

Breviarium.

Breviarium.

Breviarii Romani recitatio Monialibus Mexici apud Indos orientales conceditur. 58. Breviarii Romani inductus usus commendatur. Ibidem.

Breviarium Romanum, ubi receptum est, integre servari debet. 1502; quocirca nonnullae quaestiones enodantur. Ibidem.

In Breviarii recitatione Sacerdos simplex, itineris vel studii vel aliusmodi causis, extra Dioecesim versans, conformare se potest Calendario loci, in quo moratur. 2682 ad 46. Beneficiati vero tenentur semper ad Officium propriae Ecclesiae. Ibidem.

Breviarium recitare debet Religiosus, dum in itinere versatur et alterum Coenobium petit, iuxta Calendarium Coenobii, ex quo discessit; dum autem pervenit et manet in altero Coenobio, etiam ad tempus, huius Calendarium sequatur. 2801 ad 1; tempore vero Quadragesimae, Verbum Dei praeco, extra Coenobium commorans, se conformare debet Calendario suae Provinciae. Ibidem ad 2.

Breviariis, quae separatis foliolis constant, utentes Clerici non sunt inquietandi. 3207.

Breviarium Romanum typis Friderici Pustet Ratisbonae editum habendum est uti typicum etiam quoad Officia addita in Appendice pro aliquibus locis. 3938 ad 1; et Officia Proprii Senensis, nominatim de S. Leonardo a Portu Mauritio et de Ss. Ursula et Soc. Virg. Mart, cum praefata editione typica Breviarii Romani et Appendicis concordare debent. Ibidem ad 2.

In Breviarii Ordinis Minorum nova editione Lectiones II Nocturni mutandae sunt quoad appellationes: Observantes vel Reformatos vel Excalceatos vel Strictioris vel Regularis Observantiae, ita ut nulla Familiarum extinctarum mentio fiat, sed solum Ordinis Fratrum Minorum. 3990.

Breviario Benedictino reformato utentes Monachi tenentur recitare officia Sanctorum addita in Calendario Romano post acceptationem dicti Breviarii Benedictini. 683.

Breviario Romano ab erectione Monasteriorum utentes Moniales nequeunt sine expresso Indulto S. Sedis recitare Officia propria Ordinis S. Benedicti. 968 ad 1: quoad Officia de Ecclesiarum Titularibus celebranda cum Octavis, servare debent Rubricas Breviarii Romani. Ibidem ad 2.

Cum Breviario Romano recitandi Officia Sanctorum Ordinis S. Benedicti et Cisterciensis indulto gaudentes Moniales debent sumere Lectiones II Nocturni de Communi, si propriae non habeantur in Breviario Romano. 1752 ad 1.

Breviario Romano utentes Moniales nequeunt assumere Officia cura Psalmis, Hymnis et Lectionibus propriis Ordinis, sine Indulto Apostolico. 1561.

Vide Calendarium.

In S. Brunonis Conf.

In S. Brunonis Conf. festi Oratione legendum est: graviter delinquendo offendimus. 3054 ad 1. b.

Bugia.

Bugia seu Palmatoria nequit adhiberi loco Candelabri ut materia Ordinis Acolythatus. 2194 ad 4.

Bugiam adhibere nequit Dignitas, quocumque honore praefulgeat. 1148.

Bugiae usus Canonicis non competit in canendis Lectionibus; sed si obscuritas ingruat, poterit apponi candelabrum prope Lectorile. 2079 ad 3.

Vide Palmatoria.

Bursa.

Absque Bursa intus habente corporale plicatum Missa celebrari nequit. 1866 ad 2.

Bursa cum corporali in administranda Communione extra Missam semper adhibenda est. 2932 ad 1 et 2; et Rubrica Ritualis hoc casu est praeceptiva. Ibidem ad 3; nec sufficit palla super Altare posita loco Corporalis. Ibidem ad 4; atque decet, ut Sacerdos ipse bursam cum Corporali ad Altare deferat. 2850 ad 3.

Bursa sit eiusdem coloris ac stola a Sacerdote deferenda in administranda Communione. 3515 Dub. 1.

- C -

Cadavera.

Cadavera Defunctorum, qui sibi elegerunt sepulturam in aliqua Regularium Ecclesia, recto tramite ad illam deferenda sunt, quin prius deponantur in Matrice seu Parochiali. 202. 767. 909. 1439. 1440 ad 4. 1539 ad 3. 1634. 1638. 1640.

Cadavera parvulorum tumulanda sunt in sepulcro maiorum, vel ubi parentes elegerunt sepulturam. 717; item in quacumque Regularium Ecclesia ad parentum beneplacitum; sed Regulares curent, ut habeant coemeterium separatum pro sepulturis parvulorum. 383.

Cadavera nequeunt tumulari sub altari. 508; et si quae ibi sint, debent amoveri 1030. 1333. ad 5. 2479. 3339.

Cadavera nequeunt levari a Capitulo Cathedralis, inconsulto Parocho Ecclesiae, sub qua decesserunt. 520.

Cadavera subter terram iacere debent; nec permitti debet ab Ordinariis locorum, ut in altum ponantur. 629.

Cadavera condenda omnino sunt sub humo in Ecclesiis tam Saecularium quam Regularium, neque in conditoriis ligneis supra terram in loco eminentiori; quocirca servanda est Constitutio S. Pii V Cum primum. 819 ad 1.

Cadavera Defunctorum levari possunt a Capitulo Collegiatae invitato ad funus, requisito et exspectato Parocho nolente venire 1297 ad 3; et similiter a Regularibus, si in eorum Ecclesia sepelienda sint. 1530 ad 5. 1604 ad 1; nec opus est licentia Episcopi. 1503.

Cadavera defunctorum in carceribus asportanda sunt ad normam Ritualis. 1346.

Cadavera Canonicorum Cathedralis si deferantur ad eamdem Cathedralem cum interventu Capituli; spectat ad Archipresbyterum, penes quem est cura animarum, Officium facere super eisdem, non ad Hebdomadarium. 1820.

Cadavera alicuius pauperis derelicti vel conspicuae personae sepeliri possunt in Ecclesiis Capuccinorum, sed in loco separato ab illo, in quo tumulantur Religiosi. 1866 ad 1.

Cadavera Defunctorum non sunt prius deponenda in Ecclesia Parochiali, sed directe deferenda ad illam Regularium Ecclesiam, in qua sibi elegerunt ipsi sepulturam. 2084 ad 1; et a Parochis relinquenda sunt ad Ecclesiae ianuam. Ibidem ad 3; Parocho tamen licet ingredi Ecclesiam, dummodo non faciat Officium. Ibidem ad 2.

Cadavera Saeerdotum defunctorum recto tramite ducenda sunt ad Ecclesiam tumulantem; sed, in casu, prius transferri possunt per Cappellas Oppidi, et in eis cantari nonnullae preces Libera me Domine etc. cum Oratione, iuxta immemorabilem consuetudinem. 2395.

Cadavera Episcoporum, Sacerdotum, Diaconorum aliorumque de Clero exponenda sunt induta sacris paramentis cuique ordini competentibus; et si adsit consuetudo, sic induta sepeliantur. 2682 ad 25; consuetudo ponendi calicem cum patena in manibus Sacerdotis defuncti retineri potest. 2915 ad 9.

Cadavera Defunctorum deferenda sunt, antequam sepulturae tradantur, ad Ecclesiam; ubi vero mos exsistit eadem statim a propriis domibus deferendi ad coemeterium, Episcopus hunc abusum inductum evellere curet. 3291.

Cadavera Defunctorum iam condita in sepulcris, quae non distent ab Altare iuxta praescriptiones canonicas, removeantur, si id commode fieri potest: posthac vero in iisdem neutiquam cadavera sepeliantur. 3339.

Cadavera et ossa acatholicorum in Ecclesiis condita, si adhuc dignosci possunt, removenda sunt, et Ecclesiae ipsae reconciliandae: eo quia ex tumulatione cadaverum acatholicorum pollutae fuerunt. 3344.

Cadavera fidelium, utcumque deferantur sive ad Ecclesiam sive ad Coemeterium, semper a Sacerdote sunt associanda. 3405.

Cadaver absens ob civile vetitum vel morbum contagiosum, non solum insepultum, sed et humatum, dummodo non ultra biduum ab obitu, censeri potest ac si foret physice praesens. 3767 Dub. 26.

Cadavera Defunctorum associanda sunt cum unica tantum Cruce, quae debet esse illius Ecclesiae, ad quam corpus defuncti defertur: dummodo non interveniat Capitulum Ecclesiae Cathedralis, sub cuius Cruce omnes incedere debent funus associantes. 3854 ad 1.

Vide Crux in Funeribus deferenda.

Cadavera, quae in Coemeteriis vel Ecclesiis sepulta sunt, distare debent ab Altari tribus cubitis, id est uno fere metro longitudinis; atque haec distantia sepulcrorum ab Altari sufficit. 3944 ad 2.

Cadaver deferendi ad Ecclesiam post expletas Vesperas, illudque aspergendi dicendique Preces in Rituali Romano praescriptas consuetudo, quando in aliquo ex festis solemnioribus, sive Ecclesiae universalis sive Ecclesiarum particularium, vel etiam in ultimo Triduo maioris Hebdomadae, alicuius obitus occurrit, servari potest. 4029 ad 4.

Vide Funus. Exequiae. Defuncti.

Caecutiens Sacerdos.

Caecutiens Sacerdos vide Sacerdos caecutiens.

Caeremoniarum Magister.

Caeremoniarum Magister vide Magister Caeremoniarum.

Caeremoniarum Praefectus.

Caeremoniarum Praefectus vide Praefectus Caeremoniarum.

Caeremoniale Episcoporum.

Caeremoniale Episcoporum observandum est. 9 ad 11 et 16. 950 991. 152 ad 4; et Episcopus opportunis remediis provideat. 432 524 1015: etiam a Regularibus servari debet, nisi aliter ab Apostolica Sede fuerit indultum. 937 ad 4 et 5.

Caeremoniale Episcoporum observari debet, si pacifice et sine magno scandalo eius usus introduci poterit. 111 ad 4.

Caeremoniale Episcoporum, ubi receptum est, quoad omnia servandum: iis exceptis quae immemorabilis ac laudabilis consuetudinis sunt. 132 154 165 184 218 299 316 320 828 829 992. 1284. 3839 ad 1, 2 et 3.

Caeremonialis regulae quoad associationem Episcopi aeque servandae sunt tam ab Episcopo quam a Canonicis. 398; uti etiam a Magistratu et Canonicis. 615 ad 4.

Caeremoniale quoad processiones observandum est. 485.

Caeremonialis regulae servandae sunt in receptione tam candelarum quam cinerum et palmarum a Canonicis et aliis inferioris Ordinis. 1612.

Caeremoniale Episcoporum in omnibus Ecclesiis, praecipue vero in Cathedralibus, omnino servandum est. 1666.

Caeremonialis praescripta servanda sunt, nec sufficit per se consuetudo contraria. 1795 ad 4. 2195 ad 3.

Quoad Caeremonialis Episcoporum intelligentiam et observantiam in casu discrepantiae Episcopo non licet procedere; sed ipse recurrat in casibus particularibus ad S. R. C. 2425 ad 14.

Caeremonialis Episcoporum dispositiones in omnibus, etiam in vestibus Diaconorum assistentium, serventur. 2684 ad 18.

Caeremoniali Episcoporum tum Lib. I cap. 16 § 4 tum Lib. II cap. 34 § 2 inserenda sunt Festa Immaculatae Conceptionis B. Μ. V. et S. Ioseph eiusdem Deiparae Sponsi. 3595.

Caeremoniale Episcoporum observandum est in Vesperis et Missis solemnibus, quoties Canonici pluvialibus induti a magno lectorili recedunt et ad loca sua veniunt. 3722 ad 5.

Caeremoniale Episcoporum interpretatione non indiget, et sub respectivis capitibus aperte declarat, a quo et qua sacra veste induto deferenda sit Crux. 2646 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 273

Caeremoniale parvum Benedicti XIII.

Caeremoniale parvum Benedicti XIII; vide Memoriale Rituum.

Caeremoniae.

Caeremoniae non conformes Sacrae Liturgiae legibus. 3348.

Caeremoniae Baptismi solemnis adultorum interrumpi nequeunt ad eas explicandas vernacula lingua. 3496 ad 2.

Caeremoniae et preces, quae in Rituali assignantur pro Baptismo infantium, adhibendae sunt, si quando supplendae sint super adultum catholicum valide baptizatum. 2743 ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 352; si vero supplendae sint super adultum ab haereticis baptizatum, servandae sunt illae, quae statutae sunt pro Baptismo adultorum. Ibidem ad 4. Vide Suffragium in IV volumine pag. 354

Calceamenta.

Calceamenta vide Caligae.

Calendarium.

Calendariis propriis Sanctorum Officia addere non licet Ordinariis locorum sive saecularibus sive regularibus, nisi ad praescriptum Rubricarum et iuxta Apostolicae Sedis et S. R. C. concessiones. 460 ad 1. 470. 555 § Non potuisse.

Calendarii festa nec Episcopus nec Regulares elevare possunt ad nobiliorem ritum sine licentia S. Sedis. 477 ad 7. 1881.

Calendarium novum Gregorii XIII ubique terrarum recipiendum et servandum est. 876.

Calendarium proprium non habentes adhibere debent Ordinarium Romanum. l489.

In Calendario Romano, sive Ordine divini Officii pro directione degentis in Urbe Cleri quotannis imprimendo, festivitati Ss. Aposlolorum Petri et Pauli addendum est iuxta mandatum Benedicti XIV d. 16. Octobris. 1743: Urbis Patronorum Principalium. 2374.

Calendarium Coenobii, ex quo discessit, Religiosus sequi debet in itinere, dum alterum Coenobium petit; cum pervenit et manet in altero Coenobio, etsi ad tempus, huius Calendarium sequatur. 2801 ad 1; tempore vero Quadragesimae extra Coenobium commorans, praedicationis causa, se conformare debet Calendario suae Provinciae. Ibidem ad 2.

Pro Calendarii confectione ius eligendi personam spectat ad Episcopum vel ad Capitulum vel ad primam eius Dignitatem iuxta consuetudinem; plerumque vero committitur ea Praefecto Caeremoniarum, qui Calendarium efformare debet iuxta Rubricas Missalis ac Breviarii Romani et Decreta S. R. C. 3201 ad 5.

Calendarium suum sequi nequeunt Missionarii Oblati in publicis Officiis in Ecclesiis parochialibus, quibus deserviunt per unum ex suis. 3397 ad 1. 2. et 3.

Calendariis Ecclesiae universalis et Cleri Romani nonnulla festa inseruntur. 3551.

Calendario Cleri saecularis Romani conformare se debent in recitatione Officii et celebratione Missae, etiam quoad festa Transfigurationis, Dedicationis Basilicae SSm̃i Salvatoris, S. Catharinae Senensis et S. Philippi Nerii et quoad Commemorationem Octavae Ss. Apost. Petri et Pauli et eorumdem Officium votivum, ii qui privilegio gaudent Cleri saecularis Romani prout intra Urbem; non vero, si eisdem concessum est Calendarium prout extra Urbem. 3694 ad 1.

In Calendariis particularibus immutationes erroneae corrigendae sunt iuxta Rubricas. 3714 ad 2.

Calendarium Dioecesanurn Religiosi sequi nequeunt, si proprio Calendario gaudent, quamvis remunerationem a Gubernio civili accipiant, ut Dioecesanis Ecclesiis inserviant. 3806.

Calendarium Coenobii apud quod hospitantur, sequi debent Religiosi, qui praedicationis vel ex alia rationabili causa per aliquot dies a suo Conventu absunt, si in Choro Breviarium recitant; si vero privatim, servari debent Calendarium Coenobii a quo discesserunt. 3919 ad 13.

In Calendario Dioecesano Rectores singularum Ecclesiarum possunt inserere variationes pro respectivis Ecclesiis, ex tacita saltem Ordinarii venia. 3936 ad 2.

In Calendario Senensi, cum dies 23 Aprilis sit libera, in hanc diem reponi potest festum S. Georgii Mart. hucusque affixum diei 24 eiusdem mensis. 3938 ad 6.

Calendario domus Societatis Iesu uti potest Clerus, qui exercitia spiritualia peragit sub directione Sacerdotum dictae Societatis iuxta concessionem Pii IX. 3955.

Calendarium Dioecesanum a S. R. C. approbatum apud Anglos considerari debet ut Calendarium uniuscuiusque Ecclesiae; cui quivis Celebrans in Sacro faciendo atque Sacerdotes Ecclesiae etiam in divino Officio recitando se conformare debent. 3979 ad 1.

Calendarium propriae religiosae Congregationis Regulares sequi nequeunt, si eisdem una cum cura animarum administratio alicuius Ecclesiae Saecularium commissa est: relicto Calendario Dioecesano, cui populus iam assuetus fuit. 3979 ad 2.

Iuxta Calendarium Dioecesanum ordinare potest Missas et Officia publica Sacerdos saecularis, cui commissa est absque tempore praefinito administratio Ecclesiae regularis. 3979 ad 4.

Calendarium Dioecesanum adhiberi debet in illis Districtibus, in quibus, Ecclesia nondum aedificata, populus adunatur in aedificiis nonnisi transitorie ad cultum destinatis. 3979 ad 5.

Iuxta Calendarium illius Ecclesiae Canonicus Cathedralis Officium divinum persolvere debet, cui uti Rector stabili modo sive etiam vita perdurante adseriptus est. 3979 ad 6; nec huic Canonico liberum est pro arbitrio Calendarium Cathedralis pro Calendario Ecclesiae suae eligere. Ibidem ad 8.

Calendario Ecclesiae, cui sunt addicti, Sacerdotes assistentes sive Vicarii se conformare tenentur in recitatione privata divini Officii. 3979 ad 7.

Iuxta Calendarium Ecclesiae, in qua persolvuntur, Vesperae, quae Dominicis festisque diebus publice decantantur, ordinandae sunt. 3979 ad 9.

Calendario stare tenetur Sacerdos, qui probabilius iudicat Calendarium errare; nec potest proprio inhaerere iudicio quoad Officium, Missam et colorem paramentorum. 4031 ad 5.

Calendarium sequi tenentur Religiosae Familiae proprium, si habeatur, Sacerdotes exteri qui celebrant in Ecclesiis huic Religiosae Familiae concreditis. 4051 ad 2; secus dicendum est de Ecclesiis, quae non Religiosae Familiae, sed tantum alicui personae privatae, etsi ad eamdem Familiam pertinenti, commissae sunt. Ibidem ad 3.

Calendario Breviarii Romani uti debent Moniales Recollectae S. Dominici in Monasterio Civitatis Loeches. 3761 ad 1; nec tenentur recitare Officia Beatorum Ordinis Praedicatorum. Ibidem ad 2.

Vide Regulares quoad Officium. Breviarium. Officium.

Caligae.

Caligas seu calceamenta Clerici in sacris functionibus adhibere debent, quibus publice uti solent probati Clerici loci vel Dioeceseos. 3268 ad 3.

Caligae Episcopi debent esse coloris paramentorum. 3729 ad 2.

Caligas et sandalia Subdiaconus, etiamsi sit Canonicus, debet portare ad Episcopum celebraturum. 9 ad 14.

Caligis et sandaliis Episcopum per Subdiaconum non induendi, sed hoc munus cubiculario committendi consuetudo sustineri potest, dummodo Subdiaconus, qui caligas et sandalia defert, assistat. 4015 ad 2.

Caligarum violacei coloris et chordulae sericae violaceae in pileo usus Canonicis absque privilegio nullimode competit. 2805.

Calix.

Calix debet esse velatus totus in parte anteriore, tam in principio Missae quam post Communionem. 1379. 1991 ad 1.

Calix purificari non debet in prima et secunda Missa diei Nativitatis Domini. 2104.

Supra Calicem manutergium deferre non licet. 2118.

Calix noviter deauratus a Sacerdote simplici benedici nequit, sed indiget nova consecratione per Episcopum 3042 ad 1.

Calicum duorum usus permittitur, quum Sacerdos duas celebrat Missas eadem die in Ecclesiis longe dissitis. 3068 ad 1. Vide adnexam Instructionem quoad purificationem Calicis. Ibidem ad 2.

Calix debet esse aureus vel argenteus vel saltem habere cuppam argenteam intus deauratam iuxta Rubricam. 3136 ad 4.

In Calicis consecratione, cuius cuppa adeo alta est, ut Episcopus ad eiusdem fundum pollice pertingere nequeat, servetur in quantum fieri potest Rubrica Pontificalis Romani. 3620.

Calices et Patenae aliaque vasa unctione consecrata, si inauranda vel instauranda sunt, exsecrari non debent ictu manus vel instrumenti. 2620. Vide Suffragium in IV volumine pag. 223

Calix et Patena per novam deaurationem execrantur, et indigent nova consecratione. 2889.

Calicem cum Patena ponendi in manibus Sacerdotis defuncti consuetudo retineri potest. 2915 ad 9.

In Calicis et Patenae consecratione Episcopus servare debet Rubricam Pontificalis Romani. 3305 ad 1 et 2.

In Calicis et Patenae consecratione Episcopus debet facere binas Cruces per pollicem, sancto Chrismate inunctum, super Patena et Calice; sed Calices et Patenae, super quibus unum tantum signum Crucis cum pollice impressum fuerit, sunt valide consecrati. 3560 ad 1 et 2.

Calicem num in Ordinatione ad Presbyteratum Sacerdos physice tetigerit, proposito Dubio, S. R. C. respondit eum dem posse tuta conscientia continuare celebrationem Missae. 1221.

S. Callisti P. M. festum.

S. Callisti P. M. festum Benedictini degentes in Hospitio S. Callisti (licet eorum aliqui tempore aestivo pergant ad Basilicam S. Pauli ad persolvendas Horas canonicas matutinas) in praefato Hospitio tenentur celebrare sub ritu duplici I classis cum Octava: non item in Basilica S. Pauli; qui vero in hacce Horas matutinas persolverunt, debent in Vesperis idem continuare Officium, licet has persolvant in Hospitio S. Callisti. 1985; postea tamen S. R. C. censuit servari posse contrariam consuetudinem. 2863.

S. Camillus de Lellis Conf.

S. Camillus de Lellis Conf. Litaniis agonizantium addendus est. 3663.

Campana.

Campanas non licet pulsare in Sabbato Sancto, priusquam in Cathedrali seu Matrice pulsentur. 36. 170 405 673 738. 887 ad 1. 1079. 1138. 1440 ad 6. 1684 ad 3. 1842. 2799 ad 3; etiamsi agatur de Ecclesiis exemptis. 337.

Campanas non licet pulsare adveniente Domino loci sine Ordinarii licentia. 644666.

Campanae, quae ad usum profanum inserviunt, non sunt benedicendae, nec benedictae praesumuntur 52 ad 1 et 2. (Sed vide infra Decretum 3770 ad 2). Si campana solemniter benedicenda sit, quin demitti possit, non decet Episcopum Pontificalibus indutum vestibus turrim ascendere; satis est quod Sacerdos ascendat et campanam aqua benedicta aspergat. Ibidem ad 3.

Campanas pro signo Salutationis Angelicae pulsari licet Regularibus, non exspectato sonitu Ecclesiae Gollegiatae. 659. 1436. 1778 ad 3.

Campanae Cathedralis sonitus attendi debet in signum coepti ieiunii quadragesimalis. 949.

Campanas primum pulsare ante Collegiatam pertinet in Sabbato Sancto ad Ecclesiam, in qua Capitulum interim residet loco Cathedralis. 1159 ad 1.

Campanae, dum Sacrum Viaticum defertur ad infirmos, pulsandae continuo non sunt usque dum SS. Sacramentum redeat ad Ecclesiam. 1535.

Campanarum benedictio non debet ab Episcopo demandari alteri dignitate Episcopali non insignito, omissa unctione. 1781.

Campanarum pulsatio in Sabbato Sancto non est de iuribus Parochialibus, sed fieri debet ab Ecclesia digniore. 2123 ad 9; licet in eo loco adsit Ecclesia Matrix. 2940.

Campanas tres retinere potest in Campanili suae Ecclesiae seu Oratorii Confraternitas SSm̃i Rosarii 2250 ad 1.

Campana magna eodem modo pulsari debet, sive celebrent Dignitates sive Canonici. 2332 ad 8.

Campanae Ecclesiarum pulsari debent, ante quas transit devota Supplicatio, dum SS. Sacramentum in solemnioribus anni festivitatibus cum pompa defertur ad infirmos Parochiarum Urbis. 2530.

In Campanarum benedictione Sacerdos ab Episcopo delegatus debet unctiones facere et omnia servare, quae in Pontificali praescribuntur. 3015 ad 1. 2. 3 et 4; non omisso Evangelio per Diaconum decantando. Ibidem ad 5 et 6.

Campanae, quae deserviunt Ecclesiae et sacris functionibus annuntiandis, debent esse benedictae cum sacra unctione. 3042 ad 2.

Campanae ex chalybe fusae benedici possunt iuxta ritum in Pontificali Romano praescriptum. 3067.

Campanae si plures simul benedicendae sint, lotiones et unctiones faciendae sunt supra singulas Campanas per modum unius, dum interea semel et pausatim recitantur aut cantantur Psalmi praescripti, et semel dicuntur Orationes plurali numero: thuribula seu focula aut vasa in quibus ardeat incensum, tot adhibenda sunt et supponenda, quot sunt Campanae. 3630 ad 1. 2. 3 et 4.

In Campanarum benedictione aqua benedicenda est toties quoties, et tantum in functione peragenda sive ab Episcopo sive ab eius delegato; et specialis Oratio tradita a Pontificali recitanda est in numero singulari vel plurali, prout perficitur benedictio unius vel plurium Campanarum. 3630. ad 6.

Ad Campanam benedicendam delegatus, si litterae delegationis loquuntur tantum de una Campana, delegationem intelligere poterit factam pro tot Campanis quot sunt benedicendae: expedit tamen, si fieri potest, ut in casu declaratio petatur ab Ordinario. 3630 ad 5.

A Campanae seu Campanarum benedictione abstinendum est, si delegatus facultatem benedicendi aquam non acceperit; in casu tamen, attenta necessitate, praesumi potest facultas etiam ad benedicendam aquam. 3630 ad 7.

In Campanarum benedictione, quae ad usum Ecclesiarum vel Sacellorum inserviunt, adhibendae sunt ab Episcopo caeremoniae et unctiones in Pontificali Romano praescriptae. 3770 ad 1; pro omnibus Campanis quae ad usum sacrum non inserviunt, adhibetur formula nuperrime adprobata. Ibidem ad 2.

Campanae pulsari debent in accessu Episcopi Ordinarii ad Cathedralem, rei divinae peragendae causa. 3888. ad 1.

Campanae pro funeribus Defunctorum in Festis solemnioribus pulsari nequeunt. 3570 ad 1. 3946.

Vide Nolae.

Campanula.

Campanula pulsari nequit intra Missam, etiam in Altari laterali celebrandam, durante Expositione SSm̃i Sacramenti. 3157 Dub. 10. 3448 ad 2.

Campanula in Missa a ministro pulsanda est etiam in privatis Oratoriis. 3638. ad 3.

Campanula ad Sanctus et elevationem pulsari nequaquam potest tempore Chori, si Missa ad aliquod Altare e conspectu Chori positum celebretur. 3814 Dub. I. qu. 2; ac si Campanula, non obstante vetito, quandoque pulsetur et elevatio SSm̃i Sacramenti advertatur, Chorales omnes caput tunc temporis detegant, et Horas Canonicas prosequantur. Ibidem qu. 3

Campanulae usus in omnibus Missis privatis, quae tempore piae supplicationis celebrantur, est omnino prohibitus. Si vero ex errore pulsetur, omnes ante Altare trans euntes, ubi fit elevatio SSm̃i Sacramenti, bini et bini unicum genu flectant et piam supplicationem prosequantur. 3814. Dub. II.

Ut cum Campanulis in Processionibus incedant duo Sodales Confraternitatis post Clerum immediate ante Sacramentum, non permittitur. 438.

Cancellarius.

Cancellario Civitatis Theatinae permittendum non est, ut Feria V in Coena Domini publico Civitatis sigillo obsignet arcam, in qua reconditur SSm̃um Sacramentum, illudque signum die sequenti auferat. 2172.

Quoad Cancellarii Magistratus thurificationem servanda est dispositio Caeremonialis Episcoporum. 700.

Candela.

Ad Candelas, cineres, ramos palmarum accipiendos statis diebus, si de manu Episcopi eos accipiant, Canonici accedant parati; secus, in habitu, prout assistunt in Missa. 86 ad 7.

Candelas septem Episcopo solemniter celebranti Canonici Cathedralis subministrare debent. 482 ad 2.

Candelae, cineres et palmae distribui debent a Celebrante non Episcopo detecto capite. 501.

Candelarum, cinerum et palmarum distributio facienda est a Celebrante, non a Vicario Generali. 715 718.

Candelas, cineres et palmas accipiendo Magistratus genuflectere debet, 1476 ad 6. 1570 ad 3. 2415.

In Candelarum, cinerum et palmarum receptione a Canonicis aliisque inferioris Ordinis servandae sunt regulae Caeremonialis Episcoporum. 1612; in iisdem recipiendis debent Canonici dumtaxat se inclinare, etsi non sint parati. 2052.

In Candelarum et palmarum distributione Canonici Collegiatae, cuius Parochus est simul Abbas, habens usum Pontificalium, debent praeter candelam et palmam etiam Abbatis manum osculari. 2090.

In Candelis et palmis accipiendis Beneficiati et Portionarii debent genuflectere et manum Celebrantis osculari. 2111. Vide 2433 ad 2 et 3.

Candelam, cineres et palmam dignior de Clero extra Cathedrales et Collegiatas porrigere debet sine stola, et vicissim recipere genuflexus et cum osculo manus. 2148 ad 5.

In Candela et palma accipienda Canonici aliique prius candelam et palmam ac postea manum Episcopi osculari debent. 3139.

Candelarum et palmarum distributio ad Magistratum fit post omnes de Choro. 729.

Vide Benedictio Candelarum, Cinerum et Palmarum. Distributio.

Candelae plures diebus festivis in Missa cantata accendi possunt. 1470 ad 2; in Expositione SSm̃i Sacramenti, quae fit ad instar proscenii, ad minus sex candelae super candelabris in Altari esse debent. 1992.

Candelas saltem duodecim etiam in pauperibus Ecclesiis continuo ardere debent in Expositione publica SSm̃i Sacramenti pro adoratione perpetua. 3480.

Candelae plures quam duae in Altari accendi possunt in Missis conventualibus vel parochialibus, quando ob inopiam cantorum istae cantari nequeunt diebus Dominicis festisque. 3059 ad 9. 3065.

Candelas plures quam duas in Missa privata Praelati Episcopo inferiores super Altare adhibere nequeunt. 1131 ad 21; nec Canonici. 2984; nec Vicarius Generalis. 441 567. 1051.

Candelae duae accensae super mensam praeter cereos super candelabris positos in superiori gradu Altaris non requiruntur tempore Missae solemnis vel cantatae. 3759 ad 1.

Candelis extinctis Passio in Missa solemni Dominicae Palmarum cani nequit. 3583 ad 4.

Candelarum una accendi potest, quando singuli Ordinati easdem Episcopo offerunt. 2682 ad 7.

Candelae quatuor accendi possunt in Ordinatione privata, sed in Ecclesia et publica Ordinatione debent esse septem. 2682 ad 8.

Candelae ex stearina pro usu sacro prohibentur. 2865. 3376 ad 3.

Candelarum usus, quae ex adipe ceti conficiuntur, Missionariis Oceaniae permittitur in S. Missa celebranda. 2985.

Candelae ex sevo confectae in Ecclesiis non permittuntur; et abusus inductus eliminandus est. 3063.

Candelam tertiam in Missis lectis a consecratione ad sumptionem non accendendi consuetudo servari potest. 4029 ad 2.

Vide Cereus.

Candelabrum.

Candelabrum septimum apponitur tantum, cum Episcopus pontificaliter celebrat Missam solemnem, non autem in Vesperis et in Missa Defunctorum. 235 ad 8; et apponendum est sumptibus eorum, qui ad ceteras Missae pontificalis expensas tenentur 2471 ad 7.

Candelabra in Altaris ponenda aequalia esse possunt, etiamsi iuxta Caeremoniale Episcoporum inter se aequalia esse non debeant; nam in casu praescriptum Caeremonialis non videtur rigorose accipiendum. 3035 ad 7.

Candelabra Altaris tempore Missae et Officiorum aliquo panno vel tela tegi nequeunt. 3059 ad 11.

Candelabra Altaris aurata velo cooperire sive intra sive extra Missam tolerari potest, oxceptis diebus solemnioribus. 3137 ad 2.

Candelabra collocari debent super Altare ad Missam celebrandam; et usus duorum candelabrorum hinc inde parieti, Altare fere tangenti, infixorum pro Missa privata abolendus est. 3137 ad 1.

Candelabra septiformia ad instar Candelabri Mosaici hinc inde in utroque Altaris latere collocari nequeunt. 3137 ad 4.

Candelabra tempore Adventus ac Quadragesimae, praesertim Altaris, in quo functiones peraguntur, tegi nequeunt velis violaceis, vulgo nuncupatis calze. 3266.

Candelabrorum loco intorticia ad Evangelium in Missa et ad Orationem in Vesperis Acolythi sustinere nequeunt. 3333. Dub. 1 qu. 2.

Candelabra duo cum candelis accensis poni non debent necessario supra mensam Altaris tempore Missae privatae, sed locari etiam possunt supra gradum superiorem eiusdem. 3759 ad 2.

Candelabra pro Expositione SSm̃i Sacramenti accendenda, hinc inde throno, qui pro Expositione inservit, affigi possunt. 3780 ad 4.

Candelabrum septimum non competit Episcopo Administratori dum Missam pontificalem cantat. 2274 ad 6; nec Praelatis Episcopo inferioribus. 1131 ad 1; nec Rectoribus et Beneficiatis, in Festivitatibus solemnioribus. 1725 ad 2. 1745.

Canon.

In Canone Missae non licet aliquid mutare, addere, adimere, nec loco Antistitis proprium Superiorem nominare. 194.

In Canone et Collectis omnino facienda est mentio Episcopi, etiam ab exemptis. 924 ad 6.

In Canone Missae nomine Antistitis non nominandi Superiores Regularium. 1333 ad 9.

In Canone Missae praeter Archiepiscopum vel Episcopum necnon Regem in Hispania nullus alius Princeps nominandus est. 1490 ad 6.

In Canone nomen Episcopi Dioecesani exprimendum est, non Abbatum et Praelatorum Regularium 1827 ad 1; quod valet etiam pro Sabbato Sancto in Praeconio Ibidem ad 2.

In Canone non licet nominare Episcopum Administratorem. 2274 ad 5. 3047 ad 4.

In Canone Missae Sacerdos pronuntians nomen alicuius Sancti, de quo factum est Officium vel saltem Commemoratio, facere debet inclinationem capitis. 2572 ad 20.

In Canonis principio ad Te igitur observanda est Rubrica de ritu servando in celebratione Missae Tit. VIII num. 1; nec non altera Canoni praefixa. 2572 ad 19.

In Canone Missae sacerdos ad nomen Papae caput inclinare debet. 2915 ad 5.

In Canone Missae et in aliis liturgicis Orationibus nomen Episcopi, a die captae possessionis vel per Episcopum ipsum vel per suum Procuratorem, dicendum est. 3500 ad 2.

In Canone Missae nominari nequit Abbas Agaunensis Nullius Dioecesis, titulo Episcopali Bethleem insignitus. 3711. Dub. 3.

In Canone Missae non est nominandus Coadiutor Archiepiscopi, sed Archiepiscopus ipse. 3538.

In Canone Missae Sacerdotes exteri (v.gr. Galli etc.) celebrantes intra ditionem Austriacam possunt, sed non debent addere verba; Et Imperatore Nostro N. 3764 Dub. I qu. 1.

In Canone Missae Episcopus Ordinarius, qui in aliena Dioecesi celebrat, seipsum nominare debet. 3764 Dub. XIX.

In Canone Missae Sacerdotes utriusque Cleri, qui sunt sub iurisdictione Abbatis Montis Cassini possunt nominare ipsum Abbatem verbis: Antistite Nostro 3991; item Sacerdotes Nonantulae Abbatiae possunt nominare in Canone Archiepiscopum Mutinensem. 3992.

Canonicatus Theologalis.

Canonicatus Theologalis conferendus est Clerico saeculari, numquam vero regulari. 147.

Canonici quoad assistentiam.

Canonici in assistentia Episcopo praestanda, quando cum Pluviali et Mitra vel cum cappa assistit, regulas Caeremonialis Episcoporum servare debent. 111 ad 1. 2. et 3.

Canonici, qui ex antiquissima consuetudine solent assistere Episcopo Missam planam in Cathedrali celebranti, nequeunt punctari; neque contra hanc consuetudinem quidquam licet attentare. 232.

Canonici Cathedralis manutenendi sunt in possessione assistendi Episcopo in Ecclesia Collegiata Pontificalia exercenti, quousque Collegiata contrariam immemorabilem consuetudinem probaverit. 250; quod valet generatim relate ad alias Ecclesias extra Cathedralem; nam non convenit, ut Episcopus alios inferiores assumat. 573 2397 ad 1.

Canonicos Episcopus, expleturus functiones Pontificales extra Cathedralem, cogere potest ad sibi assistendum. 153. 179 ad 2. 898.

Canonici renuentes assistere Episcopo plectendi sunt aliis poenis ultra amissionem distributionum. 913.

Canonici Episcopo assistentes sedere debent super scabellis nudis, non vero in scamnis coopertis. 541 2337 ad 27.

Canonicis non licet diebus festivis et Dominicis praeter Diaconum et Subdiaconum habere Presbyterum assistentem, cum candela accensa, ad instar Episcoporum. 475.

Canonicis, assistentibus in habitu Canonicali in aliqua Ecclesia Regularium, apponi debet pannum in eorum scamno. 623.

Canonici collegialiter assistentes in aliqua Civitatis Ecclesia Vesperis et Missae solemni interesse debent cum habitu chorali; et contraria consuetudo est improbanda. 866 ad 5.

Canonici tenentur assistere concioni cum habitu Canonicali in aliena Ecclesia, quando Episcopus cum cappa eidem interest. 944; et non interessentes concioni in Ecclesia subrogata Cathedrali, eadem poena plectendi sunt, ac si concionibus in Cathedrali habendis non interessent. 978.

Canonici laudandi sunt, si Concanonico celebranti assistentiam Diaconi et Subdiaconi praestent; sed ob paucitatem numeri non sunt cogendi. 1184.

Canonici et Praebendati, assistentes concionibus in propria Ecclesia, sedere debent in decenti separato scamno cum habitu chorali, et non mixtim cum populo; idque iubere potest Episcopus sub poenis sibi visis 1217.

Canonici, si ob modicum numerum non sufficiant pro assistentia Episcopi, debent inservire et ministrare Episcopo pontificaliter celebranti extra Ecclesiam Cathedralem una cum Sacerdotibus non Canonicis in supplementum seligendis. 1312; hoc Decretum moderatum fuit in altera Congregatione, quae respondit: Canonicos in casu extra Cathedralem non esse cogendos. 1318.

Canonici tam ordinis Diaconalis quam Subdiaconalis per turnum tenentur ad assistentiam Praepositi tum in solemnioribus Festis tum in Dominicis, quando ipsemet celebrat. 1384 ad 2. 1391 ad 1. 1395.

Canonici non tenentur assistere in Vesperis cum Pluvialibus. 1391 ad 3.

Canonici assistere tenentur ad duas Missas conventuales, si celebrentur. 1677. 1694.

Canonici assistentes Episcopo ad sedem Episcopalem nequeunt recitare privatim Officium. 1787 ad 1; nec debent assurgere ac tollere biretum, dum transeunt alii Canonici. Ibidem ad 2.

Canonici parati assistentes Episcopo pontificaiiter celebranti nequeunt deferre pileolum, dum actu ministrant. 914 ad 1. 2027 ad 7; nec eis ullo modo licet uti pileolo in petendo ab Episcopo benedictionem, in circulis et reverentiis, in ostendendis ac deferendis Reliquiis. 918 ad 1. 2895 ad 3. 4 et 5. nec in thurificando SSm̃o Sacramento, 914 ad 2; nec uti pallio et pileo, dum in Choro assistunt Completorio. 440 ad 2.

Canonico antiquiori competit officium Presbyteri assistentis, ubi viget consuetudo quod Dignitates nullam praestent assistentiam Episcopo, sine distinctione praebendarum, quando idem cum cappa tantum assistit. 2056.

Canonicus, indutus Pluviali pro repositione SSm̃i Sacramenti, genuflectere debet cum Ministris ante altare, etiamsi terga vertat Episcopo stanti in suo genuflexorio; cui tamen tunc non debetur assistentia duorum Canonicorum, qui omnes in suis stallis interesse debent. 2102 ad 5 et 6.

Canonici assistentes Episcopo parati, et illum ad altare comitantes in Pontificalibus, incedere debent cooperto capite ratione paramentorum. 2184 ad 3.

Canonici quatuor assistentes Episcopo in absolutione ad tumulum debent esse Sacerdotes. 2194 ad 5.

Canonici in confectione sacrorum Oleorum complere debent numerum duodecim Presbyterorum, quatenus sine ipsis numerus sufficiens non reperiatur. 210 ad 1.

Canonici pro Diacono et Subdiacono assistentes debent genuflectere, dum Episcopus actu cum SSm̃o Sacramento populum benedicit. 2352.

Canonici assistentes Episcopo non albam, sed rochettum vel cottam, quoquo modo vel forma ad regionis normam compacta illa sit et consuta, induere debent cum amictu subtus Dalmaticam vel aliud Chori peculiare Insigne. 2388 ad 2.

Canonici assistentes Episcopo Feria VI in Parasceve, dum is procedit ad Crucis adorationem, tenentur illum associare tam in genuflexionibus, quam etiam in osculi actu, ibique exspectare, quousque adorationem et osculum compleverit; deinde eum ad Cathedram pontificalem comitari: mox idem obsequium adorationis Crucis et osculi cum aliis Canonicis in suo ordine praestare. 2533 ad 1 et 2.

Canonici assistentes Episcopo nequeunt induere et deponere sacra paramenta super solio in loco proprii scamni, sed descendere tenentur ad propria stalla Canonicalia, ibique ea assumere et deponere; interim aliis Canoniciseorum munere fungentibus. 2533 ad 3.

Canonici de iure non tenentur interesse Catechismo, et Episcopo in ambone ad erudiendum populum concionanti assistere. 2577 ad 1; neque tenentur recitationem Completorii suspendere ac differre, usque dum sacra Pyxis in maioris Altaris tabernaculo collocetur, catechismus vel concio absolvatur, quaedam orationes recitentur et cum benedictione populus dimittatur. Ibidem ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 159

Canonici Diaconi non debent procedere a dextris et sinistris Episcopi, quasi assistentes, quando ipse cum cappa ad Ecclesiam accedit, sed solum quando paratus cum mitra ad eamdem progreditur. 103 109.

Canonici, ubi omnes Praebendae sunt Presbyterales, quo ordine Episcopo pontificaliter celebranti assistere debeant, et quam rationem tenere in sacris indumentis sumendis, ut aliqua servetur Ordinum distinctio, declaratur. 1661 ad 1. 2 et 3.

Canonici nequeunt cogere Magistrum Caeremoniarum, ut veste violacea indutus iisdem assistat in functionibus ecclesiasticis non capitularibus tam intra quam extra Cathedralem. 2578 Dub. addit. ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 165

Canonici duo assistere debent Episcopo pontificaliter celebranti, donec alii in Sacrario sumant paramenta. 2079 ad 6.

Canonici Diaconi assistentes Episcopo, Missae per alium cantatae assistenti, stare debent a tergo Episcopi et Celebrantis, dum Episcopus facit confessionem cum Celebrante. 2682 ad 15; Canonicus vero Presbyter assistens cum aliis Canonicis. Ibidem.

Canonici duo primi, Ecclesiae Gollegiatae post primam Dignitatem sedentes, assistere debent Episcopo celebranti in casu in habitu Diaconali. 2776 ad 1.

Canonici assistentes Episcopo Pontificalia exercenti ad Altare, non vero in Sacristia, ipsum induere debent sacris paramentis iuxta Caeremoniale. 3039 ad 2.

Ad Canonicum primum Presbyterum post Dignitates pertinet Officium Canonici Presbyteri assistentis Episcopo in crastinum non celebraturo, non ad primam Dignitatem. 3059 ad 21.

Canonici habitu canonicali induti non tenentur assistere in aula episcopali, vel associare Episcopum, quando procedit cum mantelletta de aula in Cathedralem. 3110 ad 1.

Canonici vestibus choralibus induti praecedere debent Episcopo, quando sacris paramentis in sacrario indutus cum Diacono et Subdiacono ad Altare accedit ad dandam Benedictionem cum SS. Sacramento in fine Expositionis XL Horarum (supposito quod crux praecedat). 3356.

Canonici honorarii non tenentur assistere Canonico hebdomadario in Vesperis. 3377 ad 3. 4. 5 et 6.

Canonici assistentes Missae privatae Episcopi debent stare ad benedictionem, et adhibere solummodo rochettum cum superpel liceo. 3804 Dub. 1.

Vide Assistentia, Assistentes. Canonici Cathedralis. Canonici et Dignitates.

Canonici quoad Associationem.

Canonici in habitu ordinario scil, sottana et pallio, associantes Episcopum, debent anteire et non sequi. 464 ad 1.

Canonici et Dignitates debent ad cubiculum accedere, ubi Episcopus induitur cappa, eumque ad Ecclesiam comitari, et in reditu saltem usque ad ostium domus ipsum associare; si vero Episcopus privatim veniat, nonnulli ex Dignitatibus et Canonicis tam in ingressu quam in regressu ipsum usque ad ostium Ecclesiae comitentur. 14 ad 3. 138 139. 152 ad 1. 153. 525 ad 3. 900 ad 7. 915 ad 5. 1585. 1735. 1903. 2310 ad 5 et 6. 2471 ad 1. 2. 3 et 4. 3748 ad 4. 3828 Decretum generale. 3888 ad 2. 3953; sed non tenentur ad Episcopi cubiculum accedere nec ipsum associare, si sine cappa pontificali ad Ecclesiam accedat. 86 ad 9. 892 ad 2. 900 ad 4. 906 3110 ad 1.

Canonici saltem duo tenentur excipere ad ostium Ecclesiae illucque associare Episcopum accedentem rochetto et mozzetta indutum, dum Clerus occupatus est in Choro. 2102 ad 1 et 2.

Canonici per viam occurrentes Episcopo nequeunt cogi ad eum comitandum; laudandi sunt, si faciant. 1025.

Canonici, etsi dignitate episcopali insigniti sint, debent associare Archiepiscopum cappa magna indutum ad Metropolitanam Ecclesiam accedentem, sive ut Missam pontificalem celebret, sive ut Missae assistat. 3199 ad 2. et 3. 3873 ad 6.

Canonici parati associantes Episcopum a Sacrario exeuntem et ad Altare pergentem nequeunt praecedere Sacerdotes, Diaconos et Subdiaconos, qui assistere debent Oleorum consecrationi Feria V in Coena Domini sed sequi. 2195 ad 1.

Canonici associare debent Episcopum in reditu ad eius residentiam ; et quando non omnes Canonici eum comitari possunt ob recitationem Sextae et Nonae in Choro, nonnulli tantum eum comitentur. 3677.

Canonici quatuor tantum Episcopo accedenti et redeunti associare debent intra divina Officia, dummodo in Choro remaneant Canonici in maiori numero. 615 ad 2.

Canonici Cathedralis tenentur processionaliter accedere ad palatium Episcopi ad effectum eum associandi, etiamsi distantia sit biscentum et ultra passuum. 2135 ad 6.

Canonici Episcopum, ut divina Officia celebret seu illis assistat, a loco habitationis associare tenentur, dummodo distantia sit brevis. 105 ad 2. 464 ad 2. 491. 1185.

Canonici Cathedralis, capitulariter associantes cum propria cruce funus ad Ecclesiam Regularium, possunt hanc ingredi, ibique cum cruce erecta usque ad humationem assistere, ita tamen ut in absolutione funeris sola adhibeatur crux Ecclesiae tumulantis. 1957 ad 1 et 2; etsi non invitati possunt associare funus ad Ecclesiam Regularium deferendum, citra tamen praeiudicium haeredum. Ibidem ad 3. Vide num. 1965.

Canonici alicuius Ecclesiae Collegiatae, ad quam accedit Episcopus, tenentur eum associare iuxta ordinem Caeremonialis Episcoporum lib. I cap. 15 et lib. II cap. 8. 625.

Canonici Ecclesiae Collegiatae ad associandum funus interesse nequeunt, nisi vocati. 727; quod si sponte interesse velint, non in habitu canonicali et collegialiter sub propria cruce, sed in habitu ordinario uti singuli post feretrum incedant. 772.

Canonici Ecclesiae Collegiatae alicuius Civitatis, quam Episcopus solemniter visitat, tenentur eum associare cum Clero et cruce. 1712 ad 1.

Canonici non tenentur ad associationem, si Episcopus accedat ad Ecclesiam in sede portatili. 1626.

Canonici in Episcopi associatione ab aede Episcopali ad Ecclesiam instituere nequeunt quandam Processionem, in qua primo procedat Crux cum candelabris, deinde Semi narium, Beneficiarii, Canonici, et postremo loco Episcopus; sed servari debet Caeremoniale Episcoporum lib. I cap. 15. 4015 ad 1.

Canonici associantes Archiepiscopum cum cappa ad Ecclesiam accedentem debent eum sequi, non autem anteire inter Crucem archiepiscopalem et ipsum. 2627. Vide Suffragium in IV volumine pag. 234

Canonici Cathedralis.

Canonici Ecclesiae Cathedralis praecedentiam habent ante Canonicos Ecclesiae Collegiatae, tam in funeralibus officiis celebrandis quam in aliis actibus, etiam intus Collegiatam. 87 ad 1.

Canonici et Clerici Cathedralis praecedentiam habent in ducendis funeribus per totam viam usque ad Ecclesiam, etiamsi defunctus deferatur ad Ecclesiam Abbatialem exemptam, et per eius territorium transeundum sit: Officium vero in Ecclesia faciendum est a Curato eiusdem. 224.

Canonici Cathedralis, etiam non graduati, praeferendi sunt omnibus Presbyteris non Canonicis, etiam graduatis. 242.

Canonici Cathedralis tenentur assistere Episcopo tam intra quam extra Cathedralem sacras Ordinationes peragenti. 300; et in omnibus functionibus, quae per Episcopum fiunt, sive in Cathedrali sive in Collegiatis suae Dioecesis; dummodo in Cathedrali Canonicorum et ministrorum numerus sufficiens ad peragenda divina Officia remaneat. Ibidem. 537.

Canonici Cathedralis, tam in propria quam in quacumque alia Ecclesia, assistentes divinis Officiis et Concioni in habitu chorali, semper praecedere debent Magistratum. 281.

Canonici Cathedralis Episcopo pontificaliter celebranti Missam tenentur subministrare septem candelas, etiamsi Ecclesiae statuta aliter disponant. 482 ad 2.

Canonici Cathedralis praeeminentiam habent supra Canonicos Collegiatae, etiam in propria istorum Ecclesia, dum ad hanc Episcopus occasione Visitationis accedit. 748.

Canonici Cathedralis ad benedictionem Episcopi non genuflectunt, sed tantum caput inclinant. 310 832.

Canonicus Cathedralis non gaudet praecedentia super Archipresbyterum Curatum in Processionibus et Vesperis, nisi in Ecclesia propria. 928.

Canonici Cathedralis non sunt cogendi ad inserviendum Episcopo in Missis privatis. 1056 ad 1, 1900 ad 3. 1907 ad 3: praesertim si Episcopus celebrat extra Cathedralern 2407 ad 1. 2 el 3; et nitro volentes, prohiberi possunt a detrectantibus. Ibidem ad 4.

Canonici Cathedralis non induti indumentis canonicalibus nequeunt praestare assistentiam Episcopo 1056 ad 2; debent exspectare Episcopum si Choro assistere velit, sed Episcopus debet esse discretus, nec din inorari. Ibidem ad 3.

Canonici Cathedralis saltem tres Episcopo assistere debent, si celebrat in Ecclesiis intra Civitatem; at extra Civitatem non sunt cogendi. 1077 ad 2.

Canonici Cathedralis tenentur ad assistentiam, quando solemniter in cantu inter divina Officia fiunt Ordinationes; si vero liant privatim, sat est ut tres Episcopo inserviant. 1099.

Canonici Cathedralis nequeunt celebrare Missas aliasque functiones collegialiter peragere in Ecclesiis sitis intra limites parochialis Ecclesiae Collegiatae. 1159 ad 2.

Canonici Cathedralis in functionibus ecclesiasticis, quando capitulariter incedunt, praeferuntur Dignitatibus Collegiatarum; in reliquis vero actibus privatis vel aliis, quibus uti singuli intersunt ad ritum ecclesiasticum, nihil decernendum duxit S. R. C. 1172.

Canonicis Cathedralis uti licet panno seu tapete in scamno. 1513 ad 11.

Canonici Cathedralis Maceraten. tenentur assistere Archidiacono in Missa et Processione SS. Corporis Christi, non autem in Vesperis. 1627 ad 1; et Canonicis Vesperis ex beneplacito assistentibus prohiberi potest assistentia. Ibidem ad 2.

Canonici Cathedralis assistentes Episcopo pileolum adhibere nequeunt, dum ei quoquo modo inserviunt et ministrant, ac circulum cum eo faciunt. 1630 ad 1. 2. 3 et 4; sicut etiam quando incensantur. Ibidem ad 6.

Canonici Cathedralis translatae ad Ecclesiam alicuius Oppidi possunt facere Processiones, obtenta licentia Episcopi et invitatis Canonicis, etiam invito Parocho. 1684 ad 2; in Processionibus Rogationum ad Canonicos Cathedralis pertinet precum cantus, non vero ad Canonicos Collegiatae. Ibidem ad 11.

A Canonico digniore Cathedralis Episcopo aegrotanti ministranda sunt Sacramenta, non autem ab Archipresbytero loci. 1684 ad 12.

Canonicorum Cathedralis cadavera si deferantur ad eamdem Cathedralem cum interventu Capituli, spectat ad Archipresbyterum, penes quem est cura animarum, Officium facere, non ad Hebdomadarium. 1820.

Canonici Cathedralis Bononien. assistere debent Archiepiscopo solemniter celebranti in Collegiata S. Petronii, dummodo capitulariter intersint. 1862.

Canonici Cathedralis, capitulariter associantes cum propria Cruce funus ad Ecclesiam Regularium, possunt hanc ingredi, ibique cum Cruce erecta usque ad humationem cadaveris assistere, ita tamen ut in absolutione funeris sola adhibeatur crux Ecclesiae tumulantis. 1957 ad i et 2: etsi non invitati possunt associare funus ad Ecclesiam Regularium deferendum, citra tamen praeiudicium haeredum. Ibidem ad 3. Vide num. 1965.

Canonici Cathedralis, etsi non sint parati, in recipiendis candelis ac cineribus debent dumtaxat se inclinare. 2052.

Canonici Cathedralis quoad ordinem, locum et praecedentiam in Synodo. 2054.

Canonico Cathedralis induto alba, stola et pluviali, gestanti sacras Reliquias in Processionibus Rogationum, non licet extra portam Civitatis pluviale dimittere, et sic pergere ad Ecclesias, ad quas Processio dirigitur. 2063.

Canonicis Cathedralis solemniter celebrantibus vel in propria vel in aliena Ecclesia non debetur Assistens cum pluviali 2079 ad 14; simul convenientibus cum Capitulo Collegiatae debentur sedilia elevata per unum gradum, tantummodo in Synodo, non in aliis functionibus. 2082.

Canonici Cathedralis capitulariter in funere incedentes praecedunt Parocho, nedum in via, sed etiam in Parochiali, non obstante contraria consuetudine, praeterquam in actu faciendi officium, quod spectat ad Parochum. 2112 ad 3; erigenda est Crux Cathedralis, praeterquam in actu peragendi officium. Ibidem ad 4.

Canonici Cathedralis obtinentes Cappellanias in eadem Ecclesia possunt assistere Anniversariis cum Mansionariis aliisque Cappellanis ac emolumenta percipere; debent tamen in casu deferre habitum Cappellanorum, et sedere inter eos, servato ordine antianitatis. 2131 ad 1 et 2.

Canonici Cathedralis tenentur processionaliter accedere ad palatium Episcopi ad effectum eum associandi, etiamsi distantia sit biscentum et ultra passuum. 2135 ad 6.

Canonici Cathedralis tenentur assistere Anniversario Episcopi Praedecessoris immediati, sine ulla retributione. 2151.

Canonicus Cathedralis nequit impertiri benedictionem Concionatori inter Missarum solemnia, non interessente Episcopo. 2162.

Canonici Cathedralis, accedentes processionaliter cum Cruce, Clero et Decurionibus Civitatis ad Ecclesiam Canonicorum Regularium Lateranensium, debent ab his recipi, et tam in ingressu quam in regressu honorifice associari. 2226.

Canonici Cathedralis, stantes uti singuli in locis Dioecesis, nequeunt assumere habitum canonicalem, vel exigere locum distinctum et praecedentiam. 2239.

Canonicus Cathedralis concionaturus in actu recipiendi benedictionem ab Episcopo profunde se inclinare debet iuxta Caereraoniale lib. I cap. 22 § 2. 2331 ad 9.

Canonici Cathedralis distingui non debent a Dignitatibus quoad quasdam honorificentias, videlicet: dum solemniter celebrant, debent habere scamnum aequaliter ornatum, et abacum sine ulla distinctione retinere; item quoad numerum intortitiorum, habita tamen ratione Festorum, non personarum. 2332 ad 1. 2 et 3; ipsis debentur sedilia aequalia in Capitulo generali celebrari solito in aula Episcopi: item candelae in festo Purificationis ac funerum emolumenta. Ibidem ad 5. 6 et 7 Campana magna eodem modo pulsari debet, sive celebrent Dignitates sive Canonici, habita tamen ratione Festorum maioris vel minoris solemnitatis; sic etiam quoad paramenta minus vel magis pretiosa. Ibidem ad 8 et 9; sive celebret Canonicus sive Dignitas, debent esse in eodem numero Canonici, qui in Officio solemni cantant Lectiones. Ibidem ad 11. Aspersorium vero Episcopo ad Ecclesiam accedenti tradi debet ab aliqua ex Dignitatibus, non a Canonico seniore. Ibidem ad 14. In confectione notulae Capitularium, qui tenentur assistere Episcopo Pontificalia exercenti, nequeunt designari Dignitates diverso titulo ac designantur Canonici. Ibidem ad 18. Canonicis solemniter celebrantibus non debetur assistentia a Caeremoniarum Praefecto, sed a Chori Magistris. Ibidem ad 19.

Canonici Cathedralis Episcopo pontificaliter celebranti in aliqua Collegiata assistere debent, quatenus invitati sint, aliisque praecedunt, capitulariter tamen, non singulariter. 2371 ad 1. 2. 3 et 4; in Convisitatores adhibiti gestare possunt propria Insignia tam in Collegiatis quam in aliis Ecclesiis, eisque tunc debetur praecedentia. Ibidem ad 5 et 6.

Canonici Cathedralis occasione solemnis et generalis Processionis SSm̃i Corporis Christi, etiam non interessente Episcopo, ingredi possunt Ecclesias Collegiatas ac in eis benedicere populo. 2394. in fine.

Canonici Cathedralis, dum circulum faciunt, tenentur caput detegere, neque eis licet retinere pileolum, non obstante quacumque consuetudine. 2455.

Canonici Cathedralis Diaconi iuxta Caeremoniale praestare debent assistentiam Episcopo. 2481 ad 1.

Canonici Cathedralis in solemni Processione Corporis Christi debent induere sacras vestes, etiam absente aut impedito Episcopo, iuxta dispositionem Caeremonialis. 458 610. 2505.

Canonici Cathedralis uti nequeunt palmatoria in celebratione Missae, nec intra nec extra Cathedralem, nisi habeant indultum Apostolicum, de quo certioretur S. Rituum Congregatio. 2578 ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 160.

Canonici Metropolitanae Ravennatensis associantes Archiepiscopum cum cappa ad Ecclesiam accedentem debent eum sequi, non autem anteire inter Crucem archiepiscopalem et ipsum. 2627. Vide Suffragium in IV volumine pag. 234 Iisdem quaedam privilegia confirmantur. 2648. Vide Suffragium in IV volumine pag. 274

Canonicis Metropolitanae Imolensis privilegia quaedam confirmantur. 2649. Vide Suffragium in IV volumine pag. 275; Iisdem conceditur usus palmatoriae. 2665 Vide Suffragium in IV volumine pag. 303

Canonicis Metropolitanae Barensis confirmantur privilegia. 2670. Vide Suffragium in IV volumine pag. 309; iisdem nova conceduntur. 2677.

Canonicus Cathedralis, qui in cura animarum Capitulum repraesentat, nequit habere quatuor Candelas in Missae Parochialis celebratione; et contrarius abusus est eliminandus. 2984.

Canonici Cathedralis convenit ut munus Diaconi et Subdiaconi exerceant, si in Ecclesia Cathedrali aliqua Dignitas Missam solemnem celebrare debet. 3159.

Canonici Cathedralis Litomericen. manutenentur in possessione privilegiorum per Bullam fel. rec. Benedicti XIV ipsis concessorum. 3227.

Canonici Cathedralis pro Missa Pontificali sacra Paramenta sumere possunt in Sacristia; quae si forte sit valde distans, possunt eadem sumere in propriis sedilibus; a quibus non discedent ad faciendos circulos, qui a Canonicis sacris paramentis indutis fieri non debent. 3228 ad 2.

Canonici Ecclesiae Metropolitanae tenentur assistere pro conficiendis sacris Oleis, sacris Ordinationibus vel aliis solemnibus functionibus stricte episcopalibus, Episcopo Auxiliari loco Archiepiscopi proprii eas exsequenti. 3984 ad 2; tenentur eidem manum osculari in accipienda Communione infra Missam Feriae V in Coena Domini. Ibidem ad 1.

Canonici Cathedralis Boven. aliique Sacerdotes et Clerici eiusdem servitio addicti possunt hiemali tempore semel in die ad eamdem Ecclesiam, in montanis positam et humiditati et frigori inclementer obnoxiam, accedere, ibique tam Matutinas quam Vespertinas Horas necnon Missam Conventualem, sine interruptione persolvere; ita tamen ut Completorio post meridiem finis imponatur. Diebus vero Dominicis, festivis et magnae solemnitatis, statis horis de more Divinis in Choro vacare debent. 2604. Vide Suffragium in IV volumine pag. 197

Canonico Archidiacono in Cathedrali Albanensi, in qua duo sunt Canonicorum classes, qui scilicet antiquitus fuerunt instituti, et qui ex pia fundatione accesserunt, ad quos pertinet dictus Canonicus, convenit praecedentia, quamvis sit ultimus Canonicus. 2645 ad 1; hebdomadarii munus obeundum est ab eodem iuxta ordinem stalli. Ibidem ad 2; non debet ipse peragere munus Diaconi et Subdiaconi in Missis solemnibus et associare Celebrantem ad thurificationem in Vesperis. Ibidem ad 3; in actibus tamen capitularibus eidem debetur ultimus locus. Ibidem ad 4; in associatione cadaverum, absentibus senioribus Canonicis, nequit ipse induere stolam, Ibidem ad 5. Vide Suffragium in IV volumine pag. 270

Vide Capitula. Canonici et Dignitates.

Canonici Collegiatae.

Canonici et Capitulum Collegiatae in funeralium Processionibus congregentur in Ecclesia Cathedrali, et inde cum Canonicis Cathedralis discedant et incedant. 87 ad 2.

Canonici Ecclesiae Collegiatae S. Nicolai Andrien. sub Cruce Cathedralis incedentes praeire debent separatim a Clericis et Canonicis Cathedralis ac sine propriis Insignibus. 171 Iterum proposita causa et consuetudine probata, responsum fuit licere illis deferre Crucem elevatam cum solito vexillo appenso et loco convenienti ante Canonicos Cathedralis. 195.

Canonici Collegiatae non convenit ut in Processionibus Litaniarum Maiorum incedant parati, prout incedunt Canonici Cathedralis. 235 ad 18.

Canonici Collegiatae in publicis Processionibus, functionibus et Synodis praeferuntur omnibus Curatis et Presbyteris Ecclesiarum Parochialium aliarumque Ecclesiarum simplicium. 317.

Duo Canonici Collegiatae diebus festivis et solemnibus Decano Missam solemnem celebranti assistere et ministrare debent, cantando Epistolam et Evangelium; quando Mansionarii, in cura animarum, audiendo

Confessiones et ministrando SSm̃um Sacramentum populo occupati, Decano ministrare nequeunt. 327.

Canonici Collegiatae convenientes simul cum Capitulo Cathedralis admittendi non sunt ad circulos, qui fiunt coram Episcopo; et genuflectere tenentur, dum Episcopus tam in Missa quam in Vesperis solemnem benedictionem impertitur. 456.

Canonicis Collegiatae nullo modo licet per se ingredi limites Parochiae Cathedralis pro efferendo cadavere cuiusdam qui intra illius fines decesserit; cadaver vero est sepeliendum in Parochiali, sub qua decessit. 602.

Canonici alicuius Collegiatae, ad quam accedit Episcopus, tenentur eum associare iuxta ordinem Caeremonialis Lib. I cap. 15 et Lib. II cap. 8. 625.

Canonici Collegiatae, etsi habeant pro se consuetudinem, nequeunt Officium facere super cadaveribus in Ecclesiis Regularium. 760 1042 ad 1; ad associandum funus interesse nequeunt, nisi vocati. 727; quod si sponte velint, non in habitu canonicali et collegialiter sub propria Cruce, sed in habitu ordinario uti singuli post feretrum incedant. 772.

Canonicus Collegiatae ultimus, accedente Cathedralis Capitulo ad Ecclesiam Collegiatam occasione Processionum, non tenetur inservire de libro primae Dignitati Cathedralis orationem recitanti. 856.

Canonici Collegiatae interesse debent in Cathedrali pro confectione Oleorum. 897.

Canonici Collegiatae quidem laudandi sunt, sed non cogendi, ut ad conciones in Cathedrali audiendas accedant. 1155.

Canonici Collegiatae, Cappellani Regii nuncupati, interesse debent Processionibus, nullumque ius habent super alia Capitula et Collegiatas. 1257.

Canonici Collegiatae quoad ordinem incedendi et sedendi in Synodo. 1262. 2054.

Canonici Collegiatae S. Mariae Civitatis Fundanae assistentes Divinis in Cathedrali thurificandi sunt duplici ductu. 1513 ad 2; assistentes Episcopo solemniter celebranti debent sedere in loco aequali et scamno parato ut Canonici Cathedralis. Ibidem ad 3; non sunt compellendi ad interessendum secundis Vesperis Festivitatum in Cathedrali. Ibidem ad 4; manutenendi sunt in possessione sedendi, in choro Cathedralis, loco aequali cum Canonicis ipsius Cathedralis. Ibidem ad 5; possunt celebrare Festum devotionis eodem die, de quo agitur in Cathedrali. Ibidem ad 7; debent se tantum profunde inclinare, transeuntes ante Episcopum. Ibidem ad 8; manutenendi sunt in delatione insignium, quibus utuntur Canonici Cathedralis. Ibidem ad 9.

Canonici Collegiatae nequeunt pulsare campanas Sabbato Sancto, priusquam hae pulsentur in Ecclesia, in qua per accidens et provisionaliter peraguntur functiones Cathedralis. 1684 ad 3.

Canonici Collegiatae alicuius Civitatis quam Episcopus solemniter visitat, tenentur eum associare cum Clero et Cruce. 1712 ad 1; debent eum excipere a domo dum ad Ecclesiam venit pontificaliter celebraturus, cum toto Clero et elata Cruce. 1712 ad 2. 3. 4. 5 et 6.

Canonici Collegiatae, Parochi et simplices Sacerdotes Ecclesiae Abbatialis, in publicis Processionibus convenientes cum Cathedrali, nequeunt assumere indumenta sacra. 1766; nec convenit, ut Canonici Collegiatae incedant parati prout Canonici Cathedralis. 1871.

Canonicis Collegiatae competit porrigere aspersorium ad ianuam eorum Ecclesiae Episcopo venienti cum suo Capitulo; non autem eum hinc inde associare. 1912.

Canonici Collegiatae debent parere Episcopo demandanti, ut ipso ad eorum Ecclesiam pontificalia exercendi causa accedente, incedant post ipsum et Vicarium Generalem, dummodo non incedant processionaliter. 2019.

Canonicis Collegiatae non licet in ingressu Ecclesiae Regularium Feria III Rogationum ac in Nativitate B. Μ. V. canere De profundis et Libera me Domine. 2035. ad 2.

Canonicis Collegiatae convenientibus cum Capitulo Cathedralis debetur thurificatio ab eodem ministro, sed unico ductu; similiter pro osculo pacis. 2046.

Canonici Collegiatae Fodianae Dioecesis Troianae possunt assumere indumenta sacra, dum Episcopus in eorum Ecclesia pontificaliter celebrat. 2057 ad 1; etiam in Processione Corporis Christi incedere possunt parati. Ibidem ad 2; non tamen in Synodo, in qua sedere debent ad formam Caeremonialis. Ibidem ad 4. 5 et 6.

Canonici Collegiatae debent excipere Episcopum ad ianuam in Feriis Rogationum eorum Ecclesiam processionaliter ingredientem; cui eorum Digniori competit aspersorium porrigere. 2079 ad 12.

Canonici Collegiatae, cuius Parochus est simul Abbas habens usum Pontificalium, in distributione candelarum etc. debent praeter candelam, etiam Abbatis manum osculari. 2090.

Canonici Collegiatae nequeunt cogi ad excipiendum Episcopum pro visitatione accedentem ad portam Civitatis processionaliter, nisi pro prima vice. 2096.

Canonicis Collegiatae S. Mariae Carignani non licet deferre Crucem tripartitam seu Patriarchalem in Processionibus. 2103.

Canonici Collegiatae in particulari suae Ecclesiae Processione infra Octavam Corporis Christi, quae fit sine interventu Capituli Cathedralis, possunt incedere cum planetis. 2136.

Canonici Collegiatae S. Antonini Placentiae nequeunt tempore divinorum Officiorum ab eorum stallis descendere et cum Beneficiatis canere ad legile. 2215 ad 1; neque tenentur canere in propriis stallis, quidquid ad legile canendum occurrit. 2258 ad 1. ex novis dubiis; tam Canonici quam Beneficiati tenentur assurgere detecto capite, dum Canonico praeintonatur Antiphona, Ibidem ad 3: debent assistere concionibus, quae habentur tempore Adventus et Quadragesimae in eorum Collegiata, sub poena mulctarum arbitrio Ordinarii. Ibidem ad 4; nequeunt pro tempore Missarum, quae in Hora Tertiae in dicta Collegiata canuntur, accipere Missas aliquas dicendas in aliis Ecclesiis. Ibidem ad 5.

Canonici Collegiatae S. Bartholomaei Civitatis Soranae interesse debent omnibus functionibus ab Episcopo celebrandis in Ecclesia Cathedrali et in Processionibus publicis atque votivis; Canonici vero Collegiatae S. Restitutae tenentur tantum ad Processiones. 2242. 2281.

Canonicis Collegiatae S. Michaelis de Plano Surrenti licet uti cappis cum caputio subsutis serico rubri coloris. 2312 ad 2; iidem nequeunt in Processionibus cappas solvere. Ibidem ad 3; Episcopo Pontificalia exercenti in eorum Ecclesia ipsi assistentiam praestare debent, dummodo Canonici Cathedralis capitulariter non intersint. Ibidem ad 4; et tunc induti esse debent paramentis sacris. Ibidem ad 5; nequeunt retinere thronum stabilem, licet inversum, qui apponi debet solummodo, dum Episcopus interest. Ibidem ad 6; accedentes ad Cathedralem occasione Synodi aliarumque functionum habere debent locum digniorem post Capitulum Cathedralis. Ibidem ad 7; et sedere in scamnis postergali, suppedaneo et panno decoratis. Ibidem ad 8.

Canonici Collegiatae Terrae Montis Brandonis Dioecesis Ripanae debent servare solitum circa accessum ad Ecclesiam Patrum Minorum Observantium in consuetis Festivitatibus quoad locum in Choro et cantum Antiphonarum. 2330 ad 1; quoad thurificadonem Caeremoniale observare debent. Ibidem ad 2; occasione Processionis Rogationum, accedente Capitulo ad dictam Ecclesiam, Religiosi non tenentur tradere Pluviale Canonicorum Praeposito. Ibidem ad 4; in binis Festivitatibus S. Iacobi de Marchia et in Processionibus fieri solitis Canonici cedere debent praecedentiam Religiosis paratis. Ibidem ad 5; nec licet Canonicis initio Processionis intonare Hymnum Iste Confessor, quod spectat ad Celebrantem. Ibidem ad 6.

Canonici Collegiatae S. Mariae Maioris Capuae cogi nequeunt arbitrio Archiepiscopi ad interessendum in Cathedrali benedictioni sacrorum Oleorum. 2334.

Canonici Collegiatae S. Mariae Maioris de Platea Civitatis Casalen. possunt interesse Congregationibus habendis ante Synodi celebrationem arbitrio Episcopi. 2420 ad in hisce Congregationibus Praepositus nequit praecedentiam habere super Canonicos Cathedralis. Ibidem ad 2; omnes tam Cathedralis quam Collegiatae Canonici in Synodo incedere et interesse 1; debent in habitu chorali. Ibidem ad 3; quoad modum sedendi in Synodo et in Ecclesiis occasione Rogationum servandum est solitum. Ibidem ad 4. 5 et 6; conveniente utroque Capitulo in Missis Rogationum, osculum pacis et thurificatio debet dari etiam Canonicis Collegiatae. Ibidem ad 7; thurificatio autem facienda est per Acolythum uno ductu cum inclinatione capitis, antea et post, singulis Canonicis; et pacis osculum dandum est per eumdem ministrum.; 2423. Episcopo Pontificalia celebranti in Ecclesia dictae Collegiatae praestanda est assistentia a Canonicis Cathedralis. 2420 ad 10; Episcopo vero celebranti Missam privatam, vel alias functiones privatas exercenti in eadem Collegiata, potest praestari assistentia a Canonicis utriusque Capituli non renuentibus. Ibidem ad 11.

Canonicus Curatus et Archipresbyter Collegiatae Terrae Luniani tenentur interesse primis Vesperis in Ecclesia Cathedrali Ameriae in Vigilia S. Firminae; sed eisdem non licet deferre almutiam. Quoad locum in Choro, solitum servandum est 2431.

Canonici Collegiatae S. Petri Oppidi Saxiferrati Nucerinae Dioecesis tenentur assistere Archipresbytero celebranti in officio Diaconi et Subdiaconi; qui vero posterioris sunt erectionis, tenentur tantum in defectum aliorum iuxta legem fundationis. 2554.

Canonicis Collegiatae S. Pauli Civitatis Vallettae quaedam Insignia conceduntur, 2662. Vide Suffragium in IV volumine pag. 299

Canonicus Collegiatae S. Nicolai in Civitate Barensi solemniter celebrans nequit assumere Beneficiatum, qui officio fungatur Presbyteri assistentis cum pluviali, palinaLoriam deferendo. 2794 ad 1.

Canonici et Dignitates Collegiatae ad Benedictionem Candelarum etc. incedere debent iuxta Rubricam Missalis. 3201 ad 6.

Canonici Collegiatae ad funus invitati et collegialiter intervenientes sub Cruce Capituli incedere debent. 2861 ad 4. 3311.

Canonici Collegiatae, interessentes in habitu chorali Missae pontificali in Metropolitana simul cum eiusdem Canonicis, thurificandi sunt unico ductu iuxta solitum. 3643.

Vide Capitulum. Canonici et Dignitates. Collegiata. Dignitates.

Canonici et Dignitates.

Canonici et Dignitates debent ad cubiculum accedere, ubi Episcopus induitur cappa, eumque ad Ecclesiam comitari, et in reditu saltem usque ad ostium domus ipsum associare; si vero Episcopus privatim veniat, nonnulli ex Dignitatibus et Canonicis tam in ingressu quam in regressu ipsum usque ad ostium Ecclesiae comitentur. 14 ad 3. 138 139. 152 ad 1. 153. 525 ad 3. 915 ad 5. 1585. 1735. 1903. 2310 ad 5 et 6. 2471 ad 1, 2, 3 et 4. 3828. Decretum generale. 3888 ad 2; sed non tenentur ad Episcopi cubiculum procedere, nec ipsum associare, si sine cappa pontificali ad Ecclesiam accedat. 86 ad 9. 892 ad 2. 900 ad 4 et ad 8. 906 3110 ad 1.

Canonici et Dignitates possunt per alium adimplere munia ministrandi in Divinis, cantando Epistolam et Evangelium, cum licentia Episcopi; dummodo ipse Canonicus vel Dignitas provideat de serviente seu ministrante pro eo. 155.

Canonici et Dignitates ad benedictionem Episcopi non genuflectunt, sed tantum caput inclinant, nec prima Dignitas debet Episcopum thurificare genuflexus. 310.

Canonicus, qui est etiam Dignitas, unam tantum vocem habet in Capitulo. 758.

Canonici et Dignitates in actu praestandae obedientiae admitti debent ab Episcopo ad osculandam dumtaxat manum. 770.

Canonici et Dignitates a digniore parte Chori prius sunt thurificandi, postea Dignitates et Canonici ex altera parte. 915 ad 1; assistentes Episcopo, advenientibus dignioribus, locum cedere debent. Ibidem ad 2.

Canonici digniores, absentibus dignitatibus vel impeditis, non sunt amovendi a directione Chori; et ad Canonicos immediate digniores spectant solemnia Vesperarum et Missarum. 1068.

Canonicis et Dignitatibus non licet in Missis privatis adhibere duos ministros, quatuor candelas et abacum. 1125.

Canonici et Dignitates parati, quando Episcopus in Choro cum cappa stat, in principio Missae non debent genuflectere. 2049 ad 10; dum Lectiones et Prophetias in tribus ultimis diebus Hebdomadae maioris cantant, accedere debent ad Legile. Ibidem ad 22.

Canonico vel Dignitati celebranti, absente Episcopo, debetur in Vesperis pulvinar cum tapete. 2079 ad 7.

Canonicis et Dignitatibus non licet deferre Insignia canonicalia absque Induito Sedis Apostolicae. 2161 ad 1; conceditur pro gratia Canonicis Cathedralis Conimbricensis usus cappae magnae et rochetti. Ibidem ad 2.

Canonici et Dignitates Episcopo accedenti cum mozzetta et rochetto non tenentur imponere vel aptare cappam magnam ad Ecclesiae ianuam. 2170.

Canonici et Dignitates Cathedralis tenentur interesse cum sacris indumentis Processioni Corporis Christi, etiamsi Episcopus impeditus sit deferre SSm̃um Sacramentum. 2236.

Canonicis et Dignitatibus Cathedralis non licet in celebratione Missae privatae habere ministrum cotta indutum, qui Missale sustineat, folia vertat, legenda indicet, Calicem detegat, vinum et aquam ante Offertorium infundat. 2262. 2268. 3647 ad 1. 2 et 3. Vide 1530. 1771.

Canonici et Dignitates Missam celebrantes nequeunt exigere eas honorificentias, quae soli conveniunt Episcopo, sed se gerere debent eo modo quo simplices Sacerdotes. 2310 ad 4.

Canonicis et Dignitatibus Cathedralis solemniter celebrantibus extra Cathedralem debetur assistentia Canonicorum, dummodo Canonici capitulariter accedant. 2328 ad 2.

Canonicis et Dignitatibus Cathedralis non licet retinere in tabella Sacrarii ad publicam lecturam titulum Illm̃i et Rmi. 2331 ad 12; dum Episcopus cappa indutus venit ad Ecclesiam et SS. Sacramentum adorat, Canonici circa genuflexorium Episcopi genuflectere debent, nec eis licet pergere ad Sedes chorales, ibique genuflectere. Ibidem ad 13; nec Dignitatibus et Canonicis nec Vicario Generali debentur ullae distinctiones in Missa privata. Ibidem ad 14 et 15.

Canonici et Dignitates Collegiatarum, quoties in functionibus ecclesiasticis transeunt ante Episcopum, debent eidem genuflectere. 2356. 2361. 2443. 2493; etiamsi Episcopus non pontificalibus vestibus, sed cappa dumtaxat aut mozzetta sit indutus. 2534; attamen in casu particulari Canonici Collegiatae assistentes Episcopo solemniter celebranti tenentur se tantum profunde inclinare. 1513 ad 8.

Canonici et Dignitates Cathedralis Civitatis Notabilis Melitae non invitati nullum ius habent interessendi festivitati Naufragii S. Pauli in Ecclesia Collegiata Vallettae. 2358 ad 1 et 2; possunt interesse invitati ab Episcopo, dummodo Cathedralis suo non fraudetur servitio, et servato iure peragendi functiones festivitatis Canonicis Collegiatae. Ibidem ad 3; competunt tamen Canonicis Cathedralis assistentia Episcopo, primae sedes et praecedentia in Processione. Ibidem ad 4. 5. 6 et 7; receptio vero Episcopi spectat ad Canonicos Collegiatae. Ibidem ad 6 et 7. Omnes indistincte thurificandi sunt duplici ductu. Ibidem ad 8. Alia quoad hasce controversias inveniuntur in Decreto 2537.

Canonici et Dignitates Officium peragentes cum vel sine Pluviali, aut Antiphonam intonantes, nequeunt uti pileolo. 2425 ad 10.

Canonici et Dignitates per mulctas et poenas, etiam per censuras ecclesiasticas, compelli possunt ab Episcopo, ut sibi pontificaliter celebranti assistant et inserviant. 56. 898 985 2471 ad 13.

Canonici et Dignitates Metropolitanae Ravennaten. uti possunt in civitate et universa Dioecesi palmatoria in omnibus functionibus ecclesiasticis, dummodo non assistat aliquis e Cardinalibus vel Archiepiscopus; item mitra serico-damascena, dummodo dissimilis sit in textura ab illa Rmorum Cardinalium; et quoad Processionem SSm̃i Corporis Christi strictim serventur Decreta. 2648. Vide Suffragium in IV volumine pag. 274

Vide Archidiaconus. Archipresbyter. Dignitates et Canonici. Canonici Cathedralis. Canonici Collegiatae.

Canonici honorarii.

Canonici honorarii aequiparantur Canonicis Titularibus quoad usum Insignium, cum sacris funguntur ministeriis in Choro Cathedralis: omnes tamen moneantur, ut servent praescripta in Constitutione edita de privilegiis Protonotariorum. 3393.

Quoad Canonicos honorarios eligendos et nominandos Breve apostolicum. 3817.

Canonici honorarii caput et humeros ante Episcopum inclinare debent, non vero genuflectere. 3377 ad 2.

Canonici honorarii non tenentur assistere Canonico Hebdomadario in Vesperis. 3377 ad 3. 4. 5 et 6.

Canonici quoad Insignia et habitum.

Canonici ad accipiendos cineres, ramos palmarum et candelas statutis diebus accedere debent parati, si Episcopus benedicit; secus, in habitu prout assistunt in Missa. 86 ad 7.

Canonici nequeunt propria auctoritate habitus choralis colorem mutare; quod si id fecerint, tenentur eum deponere. 455.

Canonici nequeunt deferre cappam sine expressa et speciali licentia Sedis Apostolicae. 152 ad 3.

Canonici, ubi omnes Praebendae sunt Presbyterales, tenentur nihilominus assumere sacras vestes, ut Caeremoniale praescribit, dum Episcopus solemniter celebrat. 248 ad 8. 839; sed potest servari etiam consuetudo. 3646 ad 1.

Canonicus Protonotarius Titularis nequit in Choro deferre rochettum, neque coopertum neque discoopertum. 626 656.

Canonici Collegiatae si ad associandum funus sponte venire velint, non in habitu canonicali et collegialiter sub propria cruce, sed in habitu ordinario uti singuli post feretrum incedant. 772.

Canonicorum numerus quando dispar fuerit, cum Canonico seniore in processionibus incedere ii debent, qui pari et uniformi habitu induti sunt. l004.

Canonici parati assistentes Episcopo pontificaliter celebranti nequeunt deferre pileolum et biretum, dum actu ministrant. 914 ad 1. 918 ad 1. 2027 ad 7; nec eis ullo modo licet uti pileolo in petenda ab Episcopo benedictione, in circulis et reverentiis, in ostendendis ac deferendis Reliquiis. 918 ad 1. 1650 ad 1. 2. 3. 4 et 6. nec in thurificando SSm̃o Sacramento. 914: ad 2; nec uti pallio et pileo, dum in Choro assistunt Completorio. 440 ad 2.

Canonicus, qui infirmitatis causa gaudet Induito utendi pileolo in Missa, nequit eo uti in Missis solemnibus praesente Episcopo. 1558.

Canonici habitui chorali et Insignibus ipsis concessis nihil addere possunt. 1562.

Canonici extra propriam Ecclesiam nequeunt uti Insignibus canonicalibus. 1613.

Canonici, qui non habent Insignia distincta, interesse debent Choro decenti habitu talari, cotta et bireto induti. 1819 ad 2.

Canonicis communalibus uti non licet eorum Insignibus canonicalibus in omnibus actibus et functionibus, quae ad solos Presbyteros communales pertinent. 1838 ad 3.

Canonici habentes usum cappae magnae, in Choro et in Canonicalibus functionibus uti possunt superpelliceo supra rochettum 1586 ad 1; sed tantum tempore congruo. Ibidem ad 2; etiam in publicis Processionibus. Ibidem ad 3. 1608.

Canonici habentes usum Mitrae, possunt eam deferre Episcopo non celebrante, sed absente aut Sede vacante. 1728 ad 1; extra Ecclesiam Canonicis uti singulis invitatis usus Mitrae non licet, Ibidem ad 2; Canonico solemniter celebranti non licet uti sandaliis, pulvino, palmatoria, baculo et trinam benedictionem in fine Missae impertiri. Ibidem ad 3; licet lavare manus ac thuris honorem accipere cum Mitra, etiam praesente Episcopo, si Canonicus solemniter celebrat. Ibidem ad 4; non tamen licet eam capiti imponere, antequam Episcopus Sacris indutus solium ascenderit. Ibidem ad 5; Canonico Diacono cantaturo Evangelium non licet uti Mitra. Ibidem ad 6 et 7; Mitram ministrare Canonico solemniter celebranti spectat ad Diaconum Missae. Ibidem ad 8; ad Acolythum vero illam tenere cum holoserico velo ad collum pendente. Ibidem ad 9; Mitra esse debet ex tela. Ibidem ad 10; Canonicus defunctus nequit efferri et tumulari cum Mitra. Ibidem ad 11; neque potest in funerali seu anniversario Mitram super tumulum apponi aut ad tholum supra sepulcrum suspendi. Ibidem ad 12 et 13.

Canonicus, praesente Episcopo, nequit uti pulvinari. 1753 ad 5. 2027 ad 1. 2047 ad 2; nec extra Cathedralem. 2532 ad 2; neque in Choro et in proprio stallo. 3110 ad 24.

Canonicus nequit gestare comam fictitiam, deferens processionaliter Sanctissimum Sacramentum 2027 ad 4; aut Missam celebrans. Ibidem ad 5.

Canonici, attenta immemorabili consuetudine, possunt in Processionibus deferre Pluvialia. 2037 ad 1.

Canonici, interessentes concionibus in propriis stallis, debent esse induti habitu Canonicali. 2108.

Canonici quoad habitum et colorem servare debent formam Apostolicae concessionis. 2144 ad 1 et 2.

Canonici Cathedralis, adstantes uti singuli in locis Dioecesis, nequeunt assumere habitum Canonicalem. 2239.

Canonico celebranti apponi non licet ante pedes tapete cum pulvinari, quando descendit, vertendo terga ad altare, etiam pro impositione cinerum, distributione candelarum et palmarum aut alia quacumque functione ecclesiastica. 2289 ad 1. 2293.

Canonici Cathedralis in Convisitatores adhibiti gestare possunt propria Insignia tam in Collegiatis quam in aliis Ecclesiis. 2371 ad 5.

Canonici possunt incedere cappis extensis usque ad talos in adoratione Crucis Feriae VI in Parasceve. 2389 ad 1; non autem in Processionibus poenitentiae et associatione funerum. Ibidem ad 2.

Canonici assistentes Episcopo nequeunt induere et deponere sacra paramenta super solio in loco proprii scamni, sed descendere tenentur ad propria stalla Canonicalia, ibique ea assumere et deponere; interim aliis Canonicis eorum munere fungentibus. 2533 ad 3.

Canonici Sacerdotes in Communione generali, quae Feria V in Coena Domini fit, imponere possunt stolam e collo pendentem supra almutiam, vel solum supra cottam iuxta locorum consuetudinem. 2552 ad 3.

Canonicus, habens pretiosam supellectilem cum propriis Insignibus pro Missa celebranda, debet ab horum usu abstinere, dum solemniter celebrat praesentibus Canonicis. 597.

Canonicis et Dignitatibus non licet deferre Insignia canonicalia absque Induito S. Sedis. 2161 ad 1.

Canonici tam intra quam extra propriam Ecclesiam in administratione Sacramentorum tenentur deponere cappam et mozzettam, etassumere superpelliceum etstolam. 2578 ad 1. Dub. addit. (Vide Suffragium in IV volumine pag. 164) 2680. (Vide Suffragium in IV volumine pag. 317). 2684. ad 22. (Vide Suffragium in IV volumine pag. 329). 3556. 3784 ad 1. Si concionem habent in propria Ecclesia, cappa et mozzetta utantur, non autem extra eamdem. 2578 ad 2. Dub. addit. Vide Suffragium in IV volumine pag. 164; item adhibere possunt cappam et mozzettam in assistentia Sacerdoti primum Sacrum facienti (si Canonicus non assistat in sensu proprio). 2578 ad 2. Dub. addit.

Canonici nequeunt adhibere Insignia Canonicalia extra propriam Ecclesiam, nisi quando capitulariter incedunt, vel assistunt ut peragant sacras functiones; aut nisi singuli speciali privilegio fruantur. 2579. ad 2.

Canonici, quibus indulta sunt Insignia pontificalia, debent se conformare generali Decreto S. R. C., quo privilegia reducuntur ad formam iuris. Sequitur Constitutio Apostolica Pii VII, qua praefatum Decretum approbatur et auctoritate Pontificis confirmatur. 2624; reservatur ius Capitulis et Canonicis, qui amplioribus privilegiis gaudent, aut legitime gaudere arbitrantur, adeundi S. R. C. pro declaratione. Ibidem circa finem.

Canonicis Metropolitanae Ravennatensis quaedam privilegia confirmantur, nimirum uti palmatoria et mitra serico-damascena, dummodo dissimilis sit in textura ab illa Eminent. Cardinalium. 2648. Vide Suffragium in IV volumine pag. 274

Canonici Collegiatae S. Mariae Novae Oppidi vulgo Lu Casalensis Dioecesis possunt tantummodo adhibere in quibuslibet functionibus capparum insignia ormesini violacei coloris. 2736.

Canonici duo primi Collegiatae, post primam Dignitatem sedentes, assistere Episcopo celebranti debent in casu particulari in habitu Diaconali. 2776 ad 1.

Canonicis nullo modo competit usus annuli, caligarum violacei coloris et chordulae sericae violaceae in pileo absque speciali Induito. 2805.

Canonicis Cathedralis Pisanae extenditur usus vestis talaris rubri coloris sine cauda in ceteris Ecclesiis Dioecesis. 2817.

Canonici Cathedralis Mutinensis possunt uti cappa et rochetto in iis tantum functionibus, in quibus aliter non disponitur vel per Caeremoniale Episcoporum vel per Decreta S. R. C. 2847. Vid. 3760.

Canonici, dum vagantur per civitatem, mozzettam deferre nequeunt. 3052 ad 2; illam solum in Choro Cathedralis gestare possunt, non autem in aliis Ecclesiis, in quibus Sacra peragunt. Ibidem ad 3.

Canonici et Dignitates Ecclesiae Cathedralis Syracusanae concessis pontificalibus Insignibus uti possunt, quoties ipsis libuerit, tam in Metropolitana, quam in aliis Syracusanae Civitatis Ecclesiis; nonnisi tamen assentiente Archiepiscopo et assistente Capitulo. 3093 ad 1; item illis sunt concessa sola Insignia, non vero ritus ad instar Abbatis Montis Cassini. Ibidem ad 2; usus Crucis pectoralis eisdem non conceditur. Ibidem ad 4.

Canonici et Dignitates Cathedralis Meliten. in diebus solemnibus celebrantes, etiam interveniente et assistente Episcopo, Insignibus a S. Sede concessis uti valent. 3098.

Canonici duo in Metropolitana Mechliniensi ad Altare ministrantes in Ordinationibus quae fiunt per Missam lectam, induere debent superpelliceum supra rochettum, dum assistunt Archiepiscopo vel Episcopo Suffraganeo sacras peragenti Ordinationes, tam pro maioribus quam pro minoribus Ordinibus. 3203.

Canonici sine speciali Induito uti nequeunt rochetto et annulo. 3218.

Canonici Collegiatae de Saxoferrato, qui a S. Sede privilegium obtinuerunt deferendi hiemali tempore cappam et tempore aestivo cottam super rochetto, nequeunt amplius adhibere inozzettam, cuius usum acceperant anteriore privilegio. 3242.

Canonici et Beneficiati absque superpelliceo et in habitu communi Choro interesse nequeunt; et abusus est eliminandus. 3250 ad 1.

Canonici in Galliarum Dioecesibus ob generalem consuetudinem, quae absque populi admiratione eliminari nequit, uti possunt rochetto et mozzetta, etiam extra Cathedralem. 3361.

Canonici honorarii aequiparandi sunt Canonicis Titularibus quoad usum Insignium, cum sacris funguntur ministeriis in Choro Cathedralis; omnes tamen moneantur, ut servent praescripta in Constitutione recenter edita de privilegiis Protonotariorum. 3393.

Canonicis et Vicario Generali non licet recipere thurificationem et pacem capite cooperto pileolo. 1258 ad 1. 1324. 3438 ad 2.

Canonicis et Mansionariis licet, quando assistunt Missae solemni in Choro, qui est post Altare maius, caput pileolo cooperire; exceptis tamen iis Missae partibus, in quibus iuxta Decreta et probatos auctores, pileoli usus etiam in casu vetitus est. 3438 ad 3.

Canonicis Curatis Vicariatus foranei Intrae Dioecesis Novariensis non competit Insignium Canonicalium usus. 3453 ad 1.

Canonicis Metropolitanae Ecclesiae Salernitanae conceditur ius ex antiqua consuetudine choralibus Insignibus rubri coloris utendi, tam in Festo Annuntiationis B. Μ. V. quam in Festo S. Ioseph eiusdem B. Μ. V. Sponsi intra Quadragesimam occurrenti. 3610 ad 1.

Canonicus unus ex aliis cappa cum armellino uti nequit, cuius usus iam antea concessus in desuetudinem abiit; quia privilegium Collegio, non singulis concessum est. 3614 ad 2.

Canonici nequeunt inservire in Altaris ministerio Celebranti in habitu canonicali. 3614 ad 5.

Canonicus Cathedralis Illerdensis, qui nominatus est a catholico Rege Cappellanus ad honorem, nequit uti in Choro indumentis et decorationibus sibi concessis, sed tantum caligis et collari coloris violacei. 3649. ad 1 et 2.

Canonicus celebrans Almutias retinere nequit super Altari. 1104. 1275 ad 10; imponi tamen eaedem possunt defuncto Canonico supra brachium. 1275 ad 10.

Canonicis sacris indumentis indutis Almutias deferre non licet, etiamsi consueverint eam deferre subtus. 1352; licet tamen eas deferre in associandis funeribus, si Canonici capitulariter incedant, non vero si intersint ut singuli. 1390.

Canonici Almutiis uti nequeunt, etiamsi habeant usum Cappae magnae et rochetti. 1543 Dub. 1.

Canonici Cathedralis, induti cappa magna et stola, nequeunt distribuere Communionem vel patenam deferre seu porrigere, quoties Episcopus solemniter Eucharistiam fidelibus distribuit. 3779 ad 9.

Canonici assistentes Missae privatae Episcopi debent adhibere solummodo rochettum cum superpelliceo, non vero Insignia canonicalia. 3804. Dub. I.

Canonicis solemnioribus diebus Missam celebrantibus uti licet Alba ornata fimbriis seu reticulo a cingulo deorsum. 3804 Dub. 12.

Canonici Ecclesiae Collegiatae B. Μ. V. Vinearum Ianuae diebus communibus induere debent rochettum cum cappino, non vero etiam cappam. 3846.

Canonici et Dignitates habentes privilegium utendi cappa magna, decet ut tempore aestivo, detractis pelliculis, earum loco sericum rubrum apponant. 3633.

Canonici Lateranenses Regulares.

Canonici Lateranenses Regulares. Vide Canonici Regulares.

Canonici quoad Officium et Missam.

Canonici inservire debent Dignitatibus et Canonicis in sacris functionibus; Mansionarii vero Mansionariis. 11.

Canonici tenentur inservire tam Dignitati quam Canonico celebranti. 866 ad 3, 2896 ad 3; Canonicis tamen non tenentur, nisi Praebendae sint distinctae. 901 ad 2.

Canonici tenentur, quoties alter Canonicus celebrat, de Diacono et Subdiacono ministrare, et Epistolam atque Evangelium canere. 837 ad 6. 1064. 1597. 1855. 1878 ad 1.

Canonico Missarum solemnia peragenti Canonici pariter, et non inferiores, pro Diacono et Subdiacono famulari debent. 1119.

Canonicis non licet celebrare Capitulum, dum divina Officia in Choro persolvuntur. 19 ad 4. 96 ad 1. 118 462 762.

Canonici compelli possunt ad Capitulum, etiam proposita mulcta. 19 ad 4. 92.

Canonici non sunt cogendi ab Episcopo ad integrum Officium pro unoquoque defuncto, ubi mos viget unum tantum Nocturnum decantandi. 101.

Canonici tenentur accedere ad cubiculum Episcopi pro associatione, condicta hora cum Episcopo ad inchoandum Officium et dato signo cum campana. 900 ad 7.

Canonici ab Episcopo cogi possunt, ut sibi inserviant, dum ipse Ordinationes peragit in sui Palatii Sacello. 1945.

Canonici non omnes simul frui debent vacatione a Tridentino concessa; sed alii post alios, ordine servato; ita ut Ecclesia servitio non defraudetur. 113 ad 2.

Canonici per se ipsos servire et sua munera exercere debent, el non per substitutos. 113 ad 3.

Canonici per seipsos tenentur ad celebrationem Missarum conventualium, non per Presbyteros conductionis. 874; nisi adsint Cappellani, qui hoc munus explere consueverint. 901 ad 1; et Missarum distributio fieri debet per turnum. Ibidem ad 3.

Canonici, etsi pauci sint numero, ad Missam conventualem tenentur, neque huic oneri satisfaciunt celebrando Missam votivam seu aliam ex Legato praescriptam. 1819 ad 3.

Canonici cogi possunt ab Episcopo, ut in Feriis Quadragesimae canere faciant per Cappellanos Missam conventualem cum Diacono et Subdiacono. 440 ad 1.

Canonicus celebrans in aliqua Ecclesia Collegiata de Urbe, praesente proprio Vicario illius Ecclesiae, ad Missam conventualem, non tenetur in fine Missae ante benedictionem Vicario reverentiam facere. 160.

Canonici hortari possunt ab Episcopo, ut voce non impediti alte canant in Choro. 113 ad 4.

Canonicus, qui fabricae administrationi est deputatus, ad servitium Ecclesiae tenetur; quod si contemnit, mulctandus est, sicut alii non servientes mulctantur. 113 ad 5.

Canonici compelli nequeunt ad inserviendum Protonotariis aliisque inferioris ordinis Presbyteris, ne sub consuetudinis quidem praetextu. 114 322.

Canonici Missas, Vesperas aliaque Officia recusantes debitis remediis cogendi sunt. 288.

Canonici obedire debent Episcopo mandanti, ut Canonicus, qui Missam celebravit, etiam faciat Officium Vesperarum diebus Dominicis, non obstante contraria consuetudine. 124.

Canonici (ubi Praebendae sunt distinctae, tam quoad illos primae erectionis, quam quoad alios secundae) si desint ex prima erectione, horum vices supplere debent alii e secunda erectione eiusdem Ordinis. 1799.

Canonici, ubi Praebendae sunt distinctae, assumendi sunt ex Ordine Diaconali et Subdiaconali pro Evangelio et Epistola, dum Episcopus solemniter celebrat. 1878 ad 2.

Canonicus, gaudens duplici Praebenda Presbyterali et Diaconali, inservire debet in utroque Officio. 713 923.

Canonici ex urbanitate rogandi sunt, secus cogendi ad supplendas vices in Canonicalibus officiis Decani, qui gaudet duplici Praebenda Decanali et Canonicali; quando dum is functurus Decanatus officio, nequit simul Canonicale munus exercere. 1123.

Canonicus Poenitentiarius, licet ultimo loco provisus, cogi nequit ad obeundum munus Diaconi et Subdiaconi, consuetudine seu constitutione in contrarium non obstante 1462. Vide 3154.

Canonicus Patriarchalium Urbis seu alicuius Cathedralis munus Diaconi exercens (extra Urbem) tenetur osculari manum Celebrantis post petitam benedictionem ad Evangelium, etiamsi Celebrans non sit Canonicus nec in Dignitate constitutus. 1835; idem decernitur quoad porrigendum cochlear, patenam, calicem etc. 2578 ad 5. Vide Suffragium in IV volumine pag. 161

Canonicus, cui incumbit onus ministrandi pro Diacono, non excusatur, eo quod organum pulset. 848.

Canonicis non licet celebrare Missam cum annulo lapide pretioso ornato. 2079. ad 8.

Canonici Metropolitanae Turritanae nequeunt in Missis privatis et solemnibus uti instrumento vulgo Bugia, nisi habeantur Apostolicum Indultum. 2135 ad 1. 2578 ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 160-2579. ad 1.

Canonici Missam solemnem celebrantes tenentur intonare Gloria in excelsis et Credo sine praeintonatione. 2114.

Canonici in Choro stantes genuflectere debent, quando a Celebrante post sumptionem Corporis et Sanguinis administratur Clericis Eucharistia. 2209 ad 3.

Canonicis in Minoribus constitutis non licet obire munus Subdiaconi, etiam sine manipulo. 2221 ad 1.

Canonici non tenentur inservire Episcopo Missam privatim celebranti. 503; nisi legitima consuetudo illos obliget. 900 ad 5.

Canonici tam intra quam extra Cathedralem distingui nequeunt in Missa privata a simplicibus Sacerdotibus 1771 ad 1. 2310 ad 4. 2532 ad 1. 2578 ad 6. Vide Suffragium in IV volumine pag. 161

Canonici, sicut omnes fideles, genuflectere debent transeundo ante Altare Sanctissimi Sacramenti. 117.

Canonicis ex ritu Graeco ad Latinum reductis convenit in omnibus se conformare ritui Latino. 119.

Canonici, qui tantum circa Horarum finem adsunt Choro, non lucrantur distributiones respondentes; similiter qui tempore Chori audiunt confessiones, nisi id fiat de expresso Episcopi mandato. 260.

Canonici, tam exempti a iurisdictione Ordinarii, quam non exempti, debent facere solitam et debitam reverentiam Vicario Generali adsistenti in Choro. 326.

Canonicus Pro-Vicarius deputatus, si intersit Choro tamquam Canonicus, debet obedire seniori ei iubenti, ut aliquam ex Lectionibus canat. 401.

Canonici ad Chorum pergentes diebus solemnioribus debent bini processionaliter incedere, praecedente Cruce; in aliis diebus, prout libuerit. 464 ad 4.

Canonici, si alia sit Ecclesiae consuetudo, ab Episcopo ad recitandum in Choro Psalmos Graduales, Poenitentiales et Officium Defunctorum adstringi nequeunt. 504.

Canonici extra Chorum Officium persolventes non tenentur ad Psalmos Graduales, ad Officium Defunctorum et ad Officium parvum B. Μ. V.; quae quidem sunt onera tantummodo ex praecepto implenda in Choro. 2365 ad 4.

Canonicus Poenitentiarius omnesque alii habentes et actu exercentes curam animarum non tenentur nec possunt cogi ad interessendum in Choro: quin immo uti praesentes lucrantur distributiones suarum Praebendarum. 543.

Canonici ab Episcopo cogi nequeunt, ut descendant ad Lectorile pro canendis Antiphonis et Responsoriis, quando ad hoc munus adsunt alii Presbyteri. 551 ad 1; assistente Episcopo, sed non celebrante, debent e stallo descendere ad circulos faciendos. Ibidem ad 2.

Canonici, qui dispartiti inserviunt duabus Ecclesiis, et quandoque in una simul conveniunt, anne teneantur in utraque duas celebrare Missas diebus, in quibus secundum Rubricas duae celebrandae sunt, decernitur. 831 ad 1. Convenientes tantum in alterutra Ecclesia satisfaciunt recitando Officium proprium eiusdem Ecclesiae, in qua conveniunt. Ibidem ad 2.

Canonicus facturus Officium debet accedere ad Chorum cum paramentis. 866 ad 1.

Canonici tenentur recitare Officium propriae Ecclesiae, etiamsi ab ea absint. 1599 ad 2.

Canonicis aliisque Lectiones cantantibus in Choro solus Caeremoniarius assistere debet. 2079 ad 2; non eis est ministrandum instrumentum vulgo Bugia, sed ingruentibus tenebris apponendum candelabrum prope legile. Ibidem ad 3.

Canonicus Theologus tempore Lectionis semper est dispensatus a servitio Chori. 2079 ad 11; non debet explicare populo Sacram Scripturam inter Missarum solemnia, ac praecise post Evangelium. 2551.

Canonici eam partem tenentes, ubi intonantur Antiphonae, omnes surgere debent. 2079 ad 13. Vide 3781 ad 2.

Canonici debent in Choro recitare Vesperas Defunctorum pro prima die mensis, etiamsi die sequenti ad Chori servitium non teneantur. 2144 ad 4.

Canonici Pluvialibus parati in Vesperis semipontificalibus, quibus Episcopus assistit in Pluviali et Mitra, non debent genufleclere in plano Cappellae post Episcopum, sed orare suis locis in Choro; nec sedere debent in scamnis ante Altare, sed in stallis Canonicorum. 2216 ad 1 et 2: in quibus manebunt, dum ab Episcopo thurificatur Altare. Ibidem ad 4.

Canonici non satisfaciunt obligationi Chori recitando submissa voce bini et bini Completorium, dum a Musicis Vesperae decantantur. 2412.

Canonicus primus Presbyter debet Episcopo Aspersorium ministrare, in ingressu Ecclesiae et naviculam in Missis et Vesperis eidem porrigere, si Praebendae sint distinctae; quatenus vero non sint distinctae, prima Dignitas vel Canonicus qui primum occupat locum, qui proximior Episcopo est, id facere debet. 235 ad 5.

Canonici in porrectione Aspersorii et benedictione incensi osculari debent manum Episcopi. 918 ad 2.

Canonici in Choro adsistentes stare debent, dum die Dominica fit Aspersio aquae benedictae ante Missam conventualem. 2209 ad 2.

Canonicis processionaliter accedentibus ad Monachorum vel aliorum Regularium Ecclesiam danda est per Monachum seu Clericum cotta indutum aqua benedicta per aspersionem cum aspergillo; Sacerdoti vero Pluviali induto per contactum. 2035 ad 1.

Canonici praeter Crucem, quae ante Clerum defertur in Processionibus, nequeunt aliam immediate ante seipsos erigere, qua a reliquo Clero quodammodo dividantur. 472.

Canonici Processioni intervenientes tenentur per se ipsos deferre intortitia. 875 ad 2.

Canonicus, qui Pluviali indutus sustinet baculum Episcopi, tenere debet locum in Processionibus iuxta consuetudinem; si contraria non vigeat, solus ante Episcopum incedat. 1583 ad 2.

Canonici Ecclesiae Parochialis nequeunt ducere extraordinarias Processiones sine licentia Episcopi. 1684 ad 8.

Canonici ab Episcopo cogi possunt ad ingrediendum Ecclesias, in quibus Processiones finem habent. 1907 ad 1.

Canonici et Capitulum nequeunt occasione Processionum et Festivitatum anticipare horam pro recitatione Matutini de sero post Vesperas, ac campanas ad huiusmodi effectum pulsare absque licentia Episcopi. 2432 ad 2.

Canonici non sunt cogendi ad deferendas hastas baldachini, non obstante contraria consuetudine. 705.

Canonicus Poenitentiarius potest tenere virgam, dum audit confessiones. 777.

In Canonicis sepeliendis servanda est forma Ritualis Romani quoad preces, caeremonias et luminaria. 1322 ad 7.

Ad Canonicos non spectat ministrare Sacramenta Episcopo infirmo, eoque defuncto Officia celebrare, sed ad Dignitates. 2219. ad 3.

Canonici Metropolitanae Capuanae tenentur, celebrante Archiepiscopo, deferre Crucem, et iuxta solitum in die Epiphaniae annuntiare Festa mobilia. 2328 ad 6; Canonico celebrante, non tenetur alter ex Canonicis Psalmos intonare tam in Choro quam in Processionibus, cum id competat Hebdomadario, Ibidem ad 7; iidem Canonici tenentur canere in Choro ex proprio stallo una cum Hebdomadariis in cantu Gregoriano. Ibidem ad 8; si transferatur Festum, in quo teneatur celebrare Canonicus, non tenetur is ad celebrandum in die translationis, nisi haec habeatur pro festiva in Metropolitana. Ibidem ad 9.

Canonici Metropolitanae Urbinaten. possunt uti annulo, cruce pectorali, sandaliis, chirotecis etc. iuxta modum; videlicet, in Missis solemnibus solus Presbyter celebrans uti potest enunciatis indumentis auro non ornatis, necnon annulo cum unica gemma et cruce pectorali sine gemmis. 2418 ad 1; pontificaliter celebrantes nequeunt uti faldistorio, sed sedere debent in scamno cooperto tapete vel panno currentis coloris. Ibidem ad 2 et 3; nequeunt uti palmatoria vel in Missis solemnibus vel in privatis. Ibidem ad 4; nequeunt populum salutare in Missa pontificali dicendo Pax vobis loco Dominus vobiscum. Ibidem ad 5; benedictionem in fine Missae unico signo crucis impertiri debent, ut alii Sacerdotes. Ibidem ad 6; nequeunt dare trinam benedictionem cum SSm̃o Sacramento. Ibidem ad 7; etiamsi induti sint mitra, aliisque paramentis ad instar Abbatum. Ibidem ad 8. Missas pontificaliter celebrare nequeunt in Ecclesiis Monialium absque consensu Episcopi. Ibidem ad 9; uti nequeunt Mitra in vestitione et velatione Monialium facienda de commissione Episcopi. Ibidem ad 10; neque in Metropolitana possunt uti Mitra et pontificaliter celebrare Missas pro Defunctis. Ibidem ad 11; in Insignibus et Armis suae familiae Mitram tantum apponere possunt. Ibidem ad 12; in Processionibus SS. Corporis Christi nequeunt incedere capite Mitra cooperto. Ibidem ad 13.

Canonicus celebrans habere potest Diaconum et Subdiaconum inferioris ordinis. 2578 ad 4. 3159.

Canonici Cathedralis Alexandrinae tenentur ad Officium parvum B. M. V. et Defunctorum, ad Psalmos Graduales et Poenitentiales, attenta vigente olim consuetudine. 2657. Vide Suffragium in IV volumine pag. 292

Canonicus Subdiaconus post Missam solemnem pontificalem debet Episcopo detrahere sandalia; neque id pertinet ad scutiferos. 2634. (Sed Vide 3228 ad 3 et 4015 ad 2, quibus Decretis praesens aliquantulum emendatur.)

Canonici tenentur ad celebrandam Missam conventualem etiam diebus festivis, in quibus Episcopus pro ovibus suis applicare debet; tunc vero Hebdomadarius, vel is cui inest onus Missae conventualis, hanc celebrabit lectam, ante vel post Missam Pontificalem. 2682 ad 20.

Canonicus, qui Canonicatum resignavit, retentis Insignibus et stallo, potest canere Missam conventualem, dummodo ceteri consentiant. 2727.

Canonici nequeunt sumere paramenta in latere Altaris. 2781.

Canonicus aut Dignitas in Minoribus Ordinibus constitutus nequit Officium intonare et Orationem dicere. 2786 ad 2.

Canonici debent satisfacere in Choro oneribus Capituli. 2790.

Canonicus gaudens usu Pontificalium stare debet privilegiis. 2794 ad 2.

Canonicus, qui in Choro non cantat, in casu non satisfacit suae obligationi. 2828.

Canonicus Sacerdos, ex Ordine tamen Diaconali, potest peragere officium Hebdomadarii in Choro; dummodo Praebendae non sint fixae, et per antianitatem ascendatur ad Ordinem Presbyteratus. 2897.

Canonicus benedicturus cum SSm̃o Sacramento assumere potest stolam et pluviale tam supra rochettum et cottam, quam supra rochettum et albam. 3005.

Canonici Feria V in Coena Domini pluvialibus induti non habere debent stolam e collo pendentem ad s. Communionem suscipiendam. 3029 ad 14; id etiam valet pro Canonico assistente, Calicem de manu Episcopi accepturo. 3059 ad 22.

Canonicus deferens SS. Sacramentum in Processione pro eo reponendo die octava Corporis Christi debet supra rochettum assumere amictum, albam, cingulum, stolam et pluviale albi coloris. 3029 ad 15.

Canonici sacra paramenta pro celebranda Missa ad altare induere nequeunt. 514 3052 ad 1. 1480. 2781. Vide Paramenta.

Canonici assumere debent sacra paramenta, quum Episcopus solemniter celebrat vel facit functiones, in quibus id praestare debent omnes. 3104 Dub. V.

Canonici qui in solemnitatibus faciunt Vesperarum officium, nequeunt permanere in habitu chorali usque ad Capitulum et tunc assumere pluviale; nec in Officio solemni Matutini et Laudum sine pluviali assistere et incensare Altare. 3104 Dub. X.

Canonicorum aliorumque in Choro praesentium consuetudo nunquam cooperiendi caput, dum divina peraguntur, toleranda est tantum pro iis, qui sacris paramentis non sunt induti. 3104 Dub. XI.

Canonicus unusquisque singillatim nequit uti cappa et mozzeta extra Cathedralem et Dioecesim. 3104 Dub. XII.

Canonicis non licet in die Nativitatis et Resurrectionis Domini Vesperas post peractum Officium matutinale et ante prandium recitare, ratione lautioris prandii; quod est abusus penitus eliminandus. 3108 ad 12.

Canonicus Vesperas et Laudes solemniter celebrans habere potest coram se scamnum vel Lectorile ornatum tapete cum libro, in quo intonet Antiphonas, Hymnum et Capitulum; quocirca servari debet Caeremoniale. 3110 ad 19.

Canonici Cathedralis, qui peragunt et Officium canunt in Ecclesia Concathedrali, tenentur celebrare festa Titularis et Dedicationis utriusque Ecclesiae. 3140.

Canonicus celebrans impositurus cineres Episcopo feria IV Cinerum induere nequit pluviali. 3148 ad 1.

Canonicus Subdiaconus debet Calicem deferre e Credentia ad Altare et e converso; et adhibere velum humerale pro patena sustinenda. 3333 ad 1. qu. 3.

Canonici honorarii caput et humeros ante Episcopum inclinare debent, non vero genuflectere. 3377 Dub. 2.

Canonicus primus e senioribus seu dignioribus quartam Antiphonam in Vesperis ab Episcopo solemniter cantatis intonare debet. 3422 ad 2.

Canonicus, qui simul est Episcopus Auxiliaris, in casu necessitatis potest alium in sui locum e numero Beneficiatorum vel alium de Clero deputare ad celebrationem Missae cantatae et Vesperarum. 3424.

Canonicis quatuor deficientibus, qui Vesperarum Antiphonas incipiant, Canonicus Coadiutor ius habet Antiphonam praecinendi, etiamsi Coadiutus Choro intersit et Antiphonam iuxta ordinem intonaverit. 3519.

Canonici fungentes munere Diaconi et Subdiaconi, dum Episcopus solemniter benedictionem cum SS. Sacramento impertitur, tenentur induere Tunicellam. 3526 ad 1; non vero possunt assistere cappa magna, quin a Diacono stola deferatur; et inducta contraria consuetudo omnino eliminanda est tamquam abusus. Ibidem ad 2.

Canonici in Processionibus Rogationum bini et bini incedere debent, non vero hinc inde ad latus Episcopi. 3549 ad 1.

Canonici Dignitatibus solemniter celebrantibus non tenentur servire pro Diacono, si Praebendae sunt omnes presbyterales; si secus, tenentur qui habent Praebendas Diaconales et Subdiaconales. 3566.

Canonicus Doctor in celebratione Missae annulo uti non potest. 3580 ad 7.

Canonici nequeunt adhibere in Missis privatis ministrum, qui Missale aperit et in fine claudit, Introitum et Orationes indicat, ante Offertorium Calicem e medio Altaris retrahit, discooperit etc; sed tenentur omnino se conformare Rubricis Missalis. 3647. ad 1. 2 et 3.

Canonici pluvialibus induti, qui deferunt cannas argenteas, in Missa de Requie ad Orationes debent genuflectere sicut ceteri. 3722 ad 6.

Canonici stare debent ad primam, quartam et septimam Lectionem, dum Hebdomadarius stans benedictionem dat, non vero in aliis, nisi adsit consuetudo, quando Matutinum solemniter cantatur. 3780 ad 11.

Canonico vel Episcopo pluviali induto Officium peragente et IX Lectionem canente, omnes in Choro stare debent. 3780 ad 12.

Canonicis tempore divinorum Officiorum non licet recedere etiam ad tempus a Choro, nisi ad utilitatem Ecclesiae cum licentia Superioris. 3780 ad 13.

Canonici in Missis aliisque functionibus, quae Diaconi ac Subdiaconi ministerium exigunt, Vesperis proinde ac Matutinis exclusis, tenentur Dignitatibus et Canonicis celebrantibus, etsi Coadiutoribus tantum, inservire in ecclesiis, ubi Praebendae omnes presbyterales non sunt, nisi aliter ferat necessitas vel consuetudo; idque in propriis tantum, non vero in alienis Ecclesiis, nisi interveniente Capitulo. 3782; et ad praefata obeunda munera Canonici compelli possunt sub mulctis, poenis et censuris, auctoritate Episcopi; non obstante quacumque consuetudine. Ibidem.

Canonici et Mansionarii consuetudinem sustinere nequeunt in Missis conventualibus ét pontificalibus neque canendi neque submissa voce recitandi Kyrie, Gloria, Credo, Sanctus et Agnus Dei, sed haec omnia ab Organista peragere sinendi; stare enim debent in omnibus Caeremoniali Episcoporum. 3786.

Canonici feria V in Coena Domini ad S. Synaxim accedere tenentur iisdem tantummodo paramentis induti, quibus utebantur ab initio Missae, i. e. sine stola. 3855 ad 4.

Canonici qui in Missa solemni Diaconi et Subdiaconi munere funguntur, adiuvare debent Celebrantem, dum sacras vestes induit, nisi contraria vigeat consuetudo. 3866 ad 1.

Canonici, si Praebendae sunt presbyterales, non tenentur ad munus Diaconi et Subdiaconi in solemnioribus festis; si Episcopo impedito a Missa pontificali peragenda, Missa ab aliqua Dignitate solemniter decantetur. 3839 ad 2 et 3. 3893.

Canonici Ecclesiae Metropolitanae tenentur osculari manum Episcopo Auxiliari vel non proprio, dum ab eo sacram Communionem accipiunt in Missa Feriae V Maioris Hebdomadae. 3984 ad 1.

Canonici et Dignitates Ecclesiae Cathedralis, sive parati sive non, ad benedictionem ab Episcopo impertiendam non genullectunt. 310 2049 ad 7. 8 et 9. 3035 ad 5.

Canonicus Subdiaconus, qui in Vesperis Antiphonas praeintonat, nequit ex consuetudine Tiburtinae Cathedralis sedere in scamno in cornu Epistolae cum ligneo postergali, serico damasceno rubro cooperto, coronide deaurata a parte superiore apparente, et per unum gradum a terra elevato in Vesperis; sed tantum in Missa Diaconus et Subdiaconus pariter Canonici dicto scamno uti possunt. 2631 ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 243

Canonici quoad praecedentiam.

Canonicus Vicesgerens in aliqua Urbis Patriarchali Ecclesia, quae Archipresbyterum habet Cardinalem, si iurisdictionem habet, praecedere debet alios omnes: etiam eum Episcopum, qui Suffraganei officio in Urbe fungitur et alios quosque devotionis causa divinis Officiis in Choro interessentes. 47.

Canonici et Capitulum Ecclesiae Cathedralis semper et ubique quoscumque Curatos, etiam in eorum propriis Ecclesiis, praecedere debent. 142; quod tamen non habet locum, quando Canonici sine Cruce et consensu Capituli ut singuli incedunt. 150. 1492.

Canonicus Auditor Episcopi in congregationibus et sessionibus nullam habet praeeminentiam, supra alios Canonicos, sed sedere debet in loco suae receptionis. 178.

Canonico celebranti seu Officium facienti, sacris paramentis induto, debetur praecedentia etiam supra Dignitates in sessione, intonatione etc. 277 283 955.

Canonici supranumerarii praecedunt Canonicis de numero postea receptis; ita in casu particulari, attenta consuetudine. 459.

Canonicus Presbyter deserviens pro altero ex Diaconis impedito, praecedentiam dare debet alteri Diacono munus suum exercenti, et sedere a sinistris. 668.

Canonicis uti singulis in funeribus nulla competit praecedentia; secus, collegialiter interessentibus et sub Cruce Capitulari. 710 Idipsum valet quoad Processiones cum Sanctissimo Sacramento. 711.

Canonicis Presbyteris ubique locorum competit praecedentia supra Diaconos et Subdiaconos antea provisos, in functionibus capitularibus, tam quae fiunt cum habitu canonicali quam quae sine habitu. 961.

Canonicus ab Episcopo deputatus pro erigendo Seminario, ratione huius deputationis nullam habet praecedentiam supra alios Canonicos. 885.

Canonicus Hebdomadarius sola cappa Canonicali indutus praecedentiam habet in ea parte Chori, a qua inchoatur Officium, etiam supra Dignitates. 1414.

Canonici ordinis Diaconalis, ubi Praebendae sunt distinctae, in minoribus ordinibus vel in Diaconatus ordine tantum constituti, debent praecedere Canonicos Presbyteros ordinis Subdiaconalis. 1398 ad 2.

Canonico Protonotario incedenti in habitu Protonotarii debetur locus post omnes Canonicos; nec ei debentur distributiones. 1762.

Canonici Coadiutores Praepositi in cura animarum praecedentiam habent supra Canonicos inferiorum ordinum. 1833.

Canonici communales non in omnibus actibus et functionibus, quae ad solos Presbyteros communales pertinent, praecedere possunt. 1838 ad 3.

Canonicis sine habitu Canonicali assistentibus Divinis nulla competit praecedentia supra Magistratum. 557.

Canonicus, accedens ad Parochiam sitam in Castro mensae Capitularis, nullam habet praecedentiam supra Vicarium Ecclesiae Parocliialis. 616.

Canonici, ubi Praebendae sunt distinctae, in sedendo et incedendo non debent servare ordinem antianitatis, sed Praebendarum; ita ut vel in habitu sacro vel chorali praecedant Canonici ex ordine Presbyterali, deinde succedant ex ordine Diaconali et tandem ex ordine Subdiaconali. 1878 ad 3.

Canonico prius recepto, ubi omnes Praebendae sunt Presbylerales, competit praecedentia, statim ac ipse ad Sacerdotium ascenderit, ante omnes alios post ipsum receptos. 864.

Canonici, obtinentes Praebendas Presbyterales noviter erectas, praecedunt obtinentes Praebendas Diaconales et Subdiaconales, licet antiquiores. 639.

Canonici si omnes sint Presbyteri, praecedentia competit prius receptis. 376.

Canonicis ordinis Presbyteralis danda est praecedentia supra Diaconos et Subdiaconos, etiamsi hi sint constituti in ordine Presbyteratus. 1237.

Canonici ordinis diaconalis vel subdiaconalis antiquiores Poenitentiario et Curato, qui in ipsa admissione Presbyteris adnumerantur, si aliis advenientibus Canonicis transeant ad ordinem Presbyterorum, praeferendi sunt Poenitentiario et Curato; dummodo tamen, data alias optandi Presbyteratum opportunitate, optare non neglexerint, ne Sacerdotium suscipere cogerentur. 1215.

Canonici, ubi non sunt distinctae Praebendae, sed omnes habent adnexum ordinem Presbyteralem, debent servare consuetudinem Ecclesiae: modo Canonici infra terminum a Tridentino statutum Presbyteralem ordinem susceperint; at si consuetudo probari nequeat, praeferendus est Canonicus, qui prius post adeptam possessionem ordinatus est Presbyter. 1117.

Canonici non sacerdotes possessione anteriores, ubi Praebendae non sunt distinctae, non praeferuntur Presbyteris possessione posterioribus. 1136. 1438.

Canonici, qui dispartiti inserviunt duabus Ecclesiis, et quandoque simul in una conveniunt, debent servare rationem ordinis et receptionis. 857.

Canonicus Protonotarius, cum aliis Canonicis vulgari sermone appellatus ad obedientiam per manus osculum praestandam Episcopo, nequit nuncupari per titulum Monsignore; quin immo omnes Canonici appellabuntur in casu latine, absque distinctione ac tantummodo per haec verba Rmus Canonicus N. N. 3652.

Canonici vel etiam Beneficiati Sacerdotes in Ecclesiis Collegiatis et Cathedralibus, ubi Praebendae non sunt distinctae, habent in omnibus praecedentiam supra Canonicos vel Beneficiatos, qui sacerdotali charactere non sunt insigniti, quamvis in possessione antiquiores; quae praecedentia retineri debet, postquam praefati Canonici seu Beneficiati ad sacerdotalem gradum ascenderint. Inter constitutos in inferiore ordine habent Canonici Diaconi supra Subdiaconos, Subdiaconi supra reliquos Clericos praecedentiam, dummodo non obstet consuetudo contraria, aut Constitutiones Capitulares. 3783.

Canonicus Regularis.

Canonicus Regularis professus, qui e monasterio iussu Superioris discessit et ad aliud commigravit, rediens postea ad suae professionis domum, tamquam antianus in suae receptionis locum restituitur. 434.

Canonici Regulares locum cedere debent Clericis saecularibus in Processionibus. 1355.

Canonici Regulares concionaturi non debent petere benedictionem ab Episcopo genuflexi. 1768. 1775.

Canonici Regulares Lateranenses nequeunt exigere praecedentiam supra Clericum Regularem S. Pauli decollati, quando is in Processionibus tamquam Parochus inter alios Curatos loco suo procedit. 116.

Canonici Regulares Lateranenses S. Petri ad Aram debent deferre in publicis Processionibus Crucem cum velo appenso, ut fit ab aliis Regularibus. 355.

Canonici Regulares Lateranenses possunt induere pallium nigrum super habitum ordinarium, dum in via processionaliter incedunt et pluvia supervenit, absque ullo prorsus praeiudicio suarum praeeminentiarum. 554.

Canonici Regulares Lateranenses, quibus indultum est recitare Officia Sanctorum Ecclesiae Lateranensis, celebrantes in propriis Ecclesiis, nequeunt dicere Credo ratione Reliquiarum, quae in eadem Basilica asservantur, nec in festo et octava S. Ioannis Baptistae. 1743 ad 2.

Canonici Regulares Lateranenses associantes funus praecedunt aliis Regularibus. 1905 ad 2; non autem Collegiatis. Ibidem ad 3.

Canonici Regulares Lateranenses debent recipere Canonicos Cathedralis, accedentes processionaliter cum cruce, Clero et Decurionibus Civitatis, et tam in ingressu quam in regressu honorifice associari. 2226. ad 1.

Canonici Regulares tenentur canere duas Missas Conventuales in Feriis et Vigiliis, in quibus ieiunatur; quamvis non ex consuetudine antiqua, neque ex fundatione aut. lege, sed tantum ex usu ab aliquot annis introducto ad hoc obligentur. 1245.

Canonici Regulares et Monachi etiam exempti compelli possunt ab Episcopo ad Processiones indictas pro publico bono vel publico honore. 272.

Canonici quoad stallum et sessionem.

Canonici antiquiores prope sedem Praepositi graduati assidere debent iuxta consuetudinem. 81.

Canonicus, qui permutavit Praebendam cum Ecclesia Parochiali, quin tamen permutatio habuerit effectum, ad Canonicatum restitutus, recuperat locum et iura antiquae provisionis, nihilque solvere debet. 149.

Canonici, ubi Praebendae sunt distinctae, sedere et incedere debent singuli in proprio ordine; et Dignitates gestare Pluvialia, Canonici ordinis Presbyteralis Planetas, Diaconi et Subdiaconi Dalmaticas et Tunicellas. 235 ad 1.

Canonicus Theologus primam sedem post Dignitatem occupare debet, si haec ipsi ab initio obtentae Praebendae fuit assignata,164.

Canonicus Theologus, qui gaudet Praebenda Subdiaconali, debet occupare locum Praebendae convenientem. 684.

Canonici digniores convenientius est, ut sedeant in sedibus Episcopali sedi proximioribus. 248 ad 12.

Canonici in Choro sedere debent secundum eorum antianitatem seu antiquitatem. 305.

Canonicus de novo Canonicatu provisus nequit retinere stallum Canonicatus iam dimissi. 468. 2845; sed occupare debet stallum secundae possessionis. 2073. 2846.

Canonicus Presbyter, deserviens in Missa Pontificali pro Subdiacono, incedere debet paratus indumento muneri conveniente et sedere in stallo post Canonicos indutos Planetis. 544 ad 1.

Canonico ex nova fundatione instituto cum Praebenda Presbyterali sub quibusdam conditionibus, quibus quodammodo secernitur ab aliis Canonicis, perpetuo debetur ultimus locus in ordine Presbyterorum. 811.

Canonicus provisus de Praebenda Presbyterali, postquam obtinuerat Subdiaconalem, sedere debet in loco novae provisionis post ultimum Presbyterum, quin ei suffragetur anterioritas possessionis Praebendae Subdiaconalis. 1038.

Canonicus, qui non habebat aetatem idoneam ad suscipiendum Sacerdotium, sed dispositus erat ad Ordinem suscipiendum, cum primum liceret, locum suae possessionis recuperat, statim ac Sacerdos ordinatus fuerit; nisi alia adsit Ecclesiae consuetudo. 1139.

Canonicis non licet occupare stallum Vicarii Generalis. 1195. 1206; nec sedem vacuam Dignitatis celebrantis. 1286. 1299 ad 1.

Canonici, interveniente Episcopo cum vel sine cappa concionibus seu functionibus extra Cathedralem, uti nequeunt sedibus cameralibus. 1559 ad 3. 3804: ad 11.

Canonicis et Rationariis qui ordinantur, potest intra ipsam Ordinationem permitti ex aequitate et indulgentia, ut super sellas sedeant, donec alii inferiores ordinentur; dummodo sellae illorum sint inferiores quam sella Episcopi. 1795 ad 5.

Canonici, interessentes concionibus in propriis stallis, debent esse induti habitu Canonicali. 2108.

Canonicis Metropolitanae Turritanae non licet tempore divinorum Officiorum, absente Episcopo, sedere in quadam sede, exstante in antiqua Ecclesia, ad quam duobus gradibus ascenditur. 2135 ad 2; neque eis licet Missam solemnem celebrantibus in Cathedrali sedere in sede cum postergali. Ibidem ad 3.

Canonici Pluvialibus parati in Vesperis semipontificalibus, quibus Episcopus assistit in Pluviali et Mitra, non debent sedere in scamnis, sed in stallis Canonicorum. 2216 ad 1 et 2; in quibus manent, dum ab Episcopo thurificatur Altare. Ibidem ad 3.

Canonici, praesente vel absente Episcopo, intra vel extra Cathedralem, nequeunt habere sedes cum brachiis et subselliis, sed sedere debent in scabellis seu scamnis. 2289 ad 3 et 4.

Canonicus in assumptione Canonicatus posterior, in Presbyteratus vero ordine anterior, locum digniorem cedere debet Canonico antea inter Canonicos cooptato, licet in ordine Presbyteratus posteriori. 2527.

Canonicus, celebrans Vesperas seu Matutinum, sedere debet in primo stallo; sed sedes choralis Episcopi semper vacua remanere debet. 362.

Canonici Metropolitanae sedere possunt in Synodo in scamno duorum graduum, dummodo sedes Episcopi sit excelsior. 2047 ad 4; in sedendo servare debent formam Caeremonialis. Ibidem ad 5.

Canonicus celebrans, assistente Episcopo, nequit sedere in sede cum suppedaneo, Ministris hinc inde adstantibus. 2027 ad 2.

Canonicis non licet occupare sedes Dignitatum absentium vel praesentium. 2076 ad 5.

Canonici et Beneficiati, ad Hymnum Pange lingua occasione benedictionis cum Sanctissimo Sacramento cantandum, remanere possunt in eorum stallis choralibus. 2291.

Canonici et Capitulum, in Presbyterio assistentes Episcopo Missam aliasque functiones celebranti, iuxta solitum possunt habere sedilia in Presbyterio collocata cum parvulis scamnis aliquo panno coopertis. 2425 ad 12.

Canonicus Subdiaconus, qui in Vesperis Antiphonas praeintonat, Episcopo solemniter celebrante, nequit sedere in scamno in cornu Epistolae cum ligneo postergali, necnon serico damasceno rubro cooperto, coronide deaurata a parte superiore et per unum gradum a terra elevato; hoc tamen in Cathedrali Tiburtina quoad Canonicum, Diaconum et Subdiaconum m Missa tolerari potest. 2631 ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 243

Canonico de novo Canonicatu proviso in eadem Ecclesia stalli retentio indulta, cum clausula Dumtaxat, quasnam secum ferat honorificentias et praeeminentias in casu, declaratur. 2645.

Canonici quoad thurificationem et pacem.

Canonici prius thurificandi sunt et pacem accipere debent ex utraque parte Chori ante Mansionarios, non obstante contraria consuetudine. 235 ad 3.

Canonicis ut singulis sine habitu Canonicali extra Cathedralem nulla debetur thurificatio. 622 1650 ad 5.

Canonici parati, vel duo sint vel numero plures, semper praecedere et thurificari debent ante Vicarium Generalem. 1452.

Canonici, qui gaudent omnibus praerogativis aliorum Canonicorum, sed non habent onus Choro interessendi nec habent vocem in Capitulo, eodem modo sunt thurificandi et recipere debent osculum pacis. 1429. 1464.

Canonicus Diaconus ministrans Canonico celebranti, dum thus offert, dicere debet: Benedicite, Reverende Pater. 2027 ad 6.

Canonicus, qui, simul cum Mansionario parato, ex consuetudine assistit primae Dignitati Vesperas celebranti et Chorum incensat, debet etiam incensare Mansionarium paratum. 2144 ad 3.

Canonico celebrante, Clerici genuflectere non debent, dum ei ministrant thuribulun et naviculam. 2027 ad 8.

Vide Pax. Thurificatio.

Canonizatio.

Canonizatio. Vide Anniversarium Beutificationis. Beati. Beatificatio.

Cantores, Cantilenae, Cantus.

Cantores incedere debent in Processio nibus cotta induti. 931; et in loco Episco po beneviso; unde non infertur praeceden tia supra Beneficiatos. 948.

Cantoris officio competunt quae con cernunt regimen Chori. 1619 ad 4.

Cantores, dum actu cantant, ad Missan solemnem in Choro stare debent. 2065.

Cantores Introitum incipere nequeunt antequam Sacerdos ad Altare pervenerit 2424 ad 7.

Cantores laici, qui defectu Clericorum adhibentur in Choro, nequeunt uti pluvia libus; sed toleratur tantum, ut cottam in duant, si Clerici deficiunt. 3248 ad 4.

Cantores in Absolutione ad tumulum ne queunt incipere Libera me Domine, prius quam Sacerdos pluviali fuerit indutus e Subdiaconus ad pedes tumuli pervenerit etiamsi castrum doloris adsit in medio Chori 3108 ad 4. 3110 ad 17; et Cantoribus dare signum ad incipiendum Responsorium spectat ad Caeremoniarum Magistrum. 3110 ad 17.

Cantores Cappellani nequeunt intonare et canere in libro sustentato per Acolythum Antiphonas Sanctorum Titularium in Ecclesiis, per quas processio transit. 3801 ad 1.

Cantores in consecratione plurium Altarium fixorum Antiphonas Sub Altare Dei etc. et Sub Altare Dei audivi etc. toties cantare debent, quot sunt Altaria consecranda. 3613 Dub. II qu. 2.

Cantores et Musici intra Benedictionem cum SSm̃o Sacramento nihil canere debent, non obstante quacumque contraria consuetudine. 2464. 2722 ad 3, 3058 ad 2; sed permittitur, ut aliquod cantetur post Benedictionem. 2698; etiam lingua vernacula. 2791 ad 2.

Cantari potest in Missa solemni ad elevationem SSm̃i Sacramenti Tantum ergo etc. vel aliqua Antiphona tanti Sacramenti propria. 2424 ad 6; sed hoc Decretum emendatum est altero generali, quo

Cantores ad elevationem in Missa omnino silere et adorare debent cum ceteris Sanctissimum Sacramentum. Elevatione peracta usque ad Orationem Dominicam aliquid modulari licet; dummodo de iis, quae ex Liturgia canenda sunt, nihil praetermittatur, Celebrans a Missa continuanda non impediatur, et quod concinitur ad Sacramentum pertineat. 3827 ad 3. Decret. gener.

Cantum firmum possidere debent Cappellani de massa, ita ut eligi non debeant neque possint imperiti huiusmodi cantus; quare examinentur a deputandis per Ordinarium. 1180 ad 1.

Cantilenae omnes, quae scandalum pariunt nec fovent devotionem, ab Ecclesia eliminandae sunt. 1588 ad 7.

Cantiones vulgari sermone inter Missarum solemnia prohibitae sunt; et ubi hic usus invaluit, Episcopus prudenter se gerat, ut valeat sensim sine sensu hunc morem removere absque fidelium scandalo. 3230.

Cantica in idiomate vernaculo in functionibus et Officiis liturgicis solemnibus non sunt toleranda, sed omnino prohibenda; extra functiones liturgicas servetur consuetudo. 3496 ad 1.

Cantilenae vernaculae in Missis cantatis tolerari nequeunt. 3994: ad 1; et in ipsis Missis cantatis sine Ministris sacris, Organarii et Chorus semper exsequi debent cantu vel voce intelligibili cum Organo omnes partes ex Graduali Romano. Ibidem ad 2.

Cantiones vel preces vel hymni lingua vernacula cani possunt solummodo in Missa privata cum consensu Ordinarii; in Missa vero solemni sive cantata non licet. 3880.

Cantiones quaecumque vernaculae sunt omnino prohibitae in omnibus Missis quae vel solemniter vel solum in cantu celebrantur; ita ut modulationibus, quas liturgico idiomate Rubricae praescribunt, nulli liceat alias ab illis addere vel immiscere; et consuetudo contraria tamquam abusus et corruptela prorsus eliminanda est. 3827 ad 1. Decretum generale; ea, quae Cantorum schola exsequi alternatim debet, nunquam sunt omittenda, sed per integrum cantanda; vel si vocibus iungantur Organa, partim concinenda, partim sub Organis clara voce legenda: Symbolo excepto, quod per integrum semper canendum est. Ibidem ad 2.

Cantari nequit a Musicis, praeter cantum ipsius Missae, aliqua laus, vulgo aria, sermone vernaculo in Missa solemni. 3113 Dub. 1.

Cantare lingua vernacula tam in Missa solemni, dum sacra Communio distribuitur per notabile tempus, quam in solemni Processione cum SSm̃o Sacramento, alternatim cum Hymnis liturgicis, non licet. 3975 Dub. 5.

Cantari possunt carmina idiomate vulgari coram SSm̃o Sacramento exposito et in Processionibus cum Eodem, attenta consuetudine. 3124 ad 7.

Cantari possunt a choro Musicorum Hypani in lingua vernacula coram SSm̃o Sacramento exposito; dummodo non agatur de Hymno Te Deum et aliis quibuscumque liturgicis precibus, quae nonnisi latina lingua decantari debent. 3537 ad 3.

Cantari debet in Missa solemni sive cantata Benedictus, qui venit etc.; et quidem post calicis elevationem, non vero immediate post primum Hosanna in excelsis. 2682 ad 31. 3827 ad 3. Decret. gener. Vide 2424 ad 2.

Cantare in Missae celebratione secundum quamdam cantilenam traditionalem nullibi adnotatam, ac non secundum cantum in Missali impressum, uti corruptela exstirpanda arguitur. 3292 ad 1. 3891; sed in Missa cantus Romanus Gregorianus adhiberi debet, et quidem ex editionibus a S. R. C. approbatis vel authentico testimonio Ordinarii cum illis cohaerentibus. 3292 ad 2.

Cantandi Missam modo quasi psalmodico vel semitonato usus retineri potest. 3697 ad 5.

Cantus in actu Expositionis SSm̃i Sacramenti permitti tantum potest iudicio Episcopi. 3110 ad 14.

Cantari debet integre Tractus in Missa conventuali, quum Organum non pulsatur. 3108 ad 14.

Cantari debent in Missa solemni vel cantata, quae cum sonitu Organi celebratur, Gloria, Credo, Graduale, Tractus, Sequentia, Offertorium, Benedictus et Communio, Praefatio et Pater noster. 2424 ad 2. 3365 ad 7.

Cantus Gloria, Gradualis, Tractus, Sequentiae et Credo omitti nequit in Missis cantatis a fidelibus petitis; et consuetudo contraria veluti abusus prorsus eliminanda est. 3624 Dub. 11.

Cantare dimidiate licet Graduale et Benedictus, qui venit etc. in Ordinatione generali, quae fit cum cantu; dummodo pars, quae non canitur, clara voce recitetur. 3590.

Cantari debent in tono feriali Orationes Missae, Praefatio et Pater noster, si Expositio SSm̃i Sacramenti ratione Orationis XL Horarum feria IV Cinerum occurrat. 3574 Dub. V qu. 5.

Cantari debent in tono B. Mariae V. Gloria et Ite Missa est in festo et infra octavas Nativitatis Domini et Corporis Christi. 3421, Seq. Dubia ad Dub. I; etiam in omnibus festis infra dictas Octavas incidentibus. Ibidem Dub. II; imo in genere, quoties Praefatio de Nativitate dicenda est. Ibidem Dub. III.

In Cantu quaedam verba orationum ratione musici concentus omitti nequeunt. 3448 ad 17.

Ob Cantus in Missali Romano praescripti imperitiam vel propriam impotentiam Sacerdotes obligati ad cantandam Missam non sunt dispensati ab hoc onere. 3936 ad 3.

Cantare intra vel extra ambitum Chori mulieribus et puellis, praesertim diebus per annum solemnioribus, omnino interdictum est; et invecta consuetudo tamquam abusus prorsus quamprimum eliminanda est. 3964.

Cantari debent ante Benedictionem cum SSm̃o Sacramento strophae Tantum ergo et Genitori cum v. Panem de coelo etc. et Oratione. 3058 ad 3. 3513.

Cantus Orationum in Processionibus et Benedictionibus cum SSm̃o Sacramento non debet esse solemnis; et in aliis functionibus extra Missam, Laudes et Vesperas, adhibeatur cantus minus solemnis. 3528.

Cantari debent Orationes coram SSm̃o Sacramento exposito extra Missam recto tono cum unica vocis inflexione in fine cuiusque Orationis. 3638 ad 4.

Cantari possunt vel cantu feriali vel solemni iuxta consuetudinem Antiphonae maiores O in Vesperis ante Nativitatem Domini in Officio feriali. 3054 ad 2.

Cantare aliquos versus ex omnibus vel aliquibus Psalmis in Vesperis, ceteris omissis, non licet; et haec praxis omnino eliminanda est. 3539 ad 3.

Cantari possunt Vesperae, quae ad populi devotionem Dominicis et festis in Ecclesiis mere parochialibus celebrantur, ubi non est obligatio Chori, etiam de alio Officio; dummodo ii, qui ad Horas Canonicas tenentur, privatim recitent alias de Officio currente. 3624 ad 12.

Cantari debent Antiphonae: Ave Regina coelorum, Alma Redemptoris, Salve Regina etc. immediate post Litanias Lauretanas cum Oratione B. Μ. V. congruente; si vero non cantentur Litaniae, dictae Antiph. praemittantur Hymno Tantum ergo ante Benedictionem cum SS. Sacramento. 3530 ad 1.

Cum Cantu persolvi nequeunt Functiones in Hebdomada sancta, de quibus agitur in Memoriali Rituum Benedicti XIII. 3505 ad 6.

Cantari debent ex praecepto Gloria ac Credo necnon singulae modulationes a Celebrante in Missa cantata exsequendae, videlicet Orationum, Praefationis, Orationis Dominicae etc. cum relativis responsionibus ad Chorum pertinentibus, prout iacent in Missali. 3891.

Cantari nequeunt in Ecclesiis Parochialibus, ubi non adest obligatio Chori, tempore Quadragesimae, in festo S. Ioseph aliorumve Sanctorum, Vesperae post comestionem seu post meridiem ad populi devotionem fovendam. 3675 ad 2.

Cantare potest, si aliter fieri nequeat, Celebrans in Missa cantata sine Ministris sacris partem Passionis, quae sequitur post Munda cor meum in tono Evangelii, licet Passionem non cantaverit. 4031 ad 2; sed nequit ipsemet exsequi in Passione partem Christi et laici partes Chronistae et Synagogae. Ibidem ad 3.

Vide Lamentationes. Lectiones. Missa cantata.

Cantandi Missas solemnes iuxta Ecclesiae Toletanae formam in Hispaniarum Regnis ab antiquissimo tempore receptam privilegium a S. Pio V concessum non est abrogatum declarationibus S. R. C. 3900.

Cantari debet Praefatio in Missis solemnibus votivis in cantu solemni. 3922 ad II n. 3. Decret. gener.

Vide Antiphona.

S. Canutus Martyr.

S. Canuti Mart. Officium, licet sit ad libitum, celebrari potest die 19 Ianuarii, etiam quando in hac hebdomada anticipanda sit Dominica III post Epiphaniam, nec alia occurrat dies libera; quo casu, Sabbato ante Dominicam Septuagesimae legenda est in Officio IX Lectio de dicta Dominica cum Commemoratione ad Laudes. 1680; sed hoc Decretum emendatum est aliis Decretis, quibus Officia ad libitum excludit Officium de Dominica, quando anticipandum est. 2152 ad 5. 3636 ad 1. 3844 ad 1.

In Ordine Benedictino, in quo fit de S. Canuto Mart, die 20 Februarii, non est varianda dispositio Martyrologii, sed pridie legendum: S. Canuti Regis et Martyris septimo Idus Ianuarii. 2319 Alia Dubia ad 2.

S. Canuti Mart, festum uti Officium ad libitum transferri nequit; sed ubi in perpetuum fixe est translatum, haec consuetudo servari potest cum speciali concessione Summi Pontificis. 3360 ad 1.

Capitulares.

Capitulares, Archiepiscopum ad Chorum accedentem cum cappa pontificali associantes, habitum choralem deferre et inter crucem Archiepiscopalem et Archiepiscopum procedere debent. 14 in fine Declar. 2.

Capitulares Cathedralis de Arequipa possunt adhibere stolam et Pluviale in concionibus, etiam praesente Episcopo, attenta consuetudine. 3117 ad 1 et 2.

Vide Canonici Cathedralis. Capitula.

Capitula.

Capitula debent ad publicas processiones accedere. 53.

Capitulo Cathedralis in ducendis funeribus praecedentia debetur supra Parochum defuncti. 142 151 643 3062 ad 1; dummodo intersit cum propria cruce. 150; in ecclesia vero ad quam defertur funus, ad Curatum ipsius Ecclesiae pertinet officium facere circa corpus defuncti. 151 224 Vide 3854: Decret. gener.

Capitulo S. Petri in Vaticano cum Capitulis S. Mariae Transtyberim et S. Laurentii in Damaso Urbis praescribitur quid servandum quoad salutationes exhibendas in ingressu Processionis ad Basilicam S. Petri. 209.

Capitulum facere tempore divinorum Officiorum non licet. 19 ad 4. 96 ad 1. 118 402 762.

Ad Capitulum compelli possunt Canonici, etiam proposita mulcta. 19 ad 4. 92.

Capitulo Cathedralis praecedentia debetur in Ecclesiis Collegiatis supra Capitulum Collegiatae, Clerum et quoscumque alios Sacerdotes Ecclesiarum inferiorum. 676; et semper supra Magistratum. 2045 ad 1.

Capitulo Cathedralis licet, absente Episcopo, Processiones facere per omnes vias, nulla habita neque petita licentia Superiorum Ecclesiarum. 677.

Capitulum totum Collegiatae repraesentant tres Canonici, incedentes sub Cruce capitulari, ad effectum habendi praecedentiam supra alios. 681.

Capitulum Cathedralis vel Collegiatae ad funeralia venire nequit, nisi vocatum, etiam stante contraria consuetudine. 727 759.

Capitulum et Canonici Cathedralis associantes funus nequeunt prohiberi ab ingressu Ecclesiae Regularium cum Cruce elevata. 732. 1389.

Capitulum, sede vacante, nequit propria auctoritate novum aliquem ritum inducere. 819 ad 2.

Capitulum nequit admittere ad distributionem Canonicum interessentem in habitu Protonotarii. 1246.

Capitulum Collegiatae interesse potest processionibus generalibus etsi non sit invitatum. 1266 ad 1.

Capitulum et Canonici, quando in Processionibus deferuntur Reliquiae ad Ecclesiam Regularium, terminata functione ac data benedictione per illas deferentem, tenentur et cogendi sunt exspectare ipsum deferentem, donec sibi mutaverit habitum. 1299 ad 2.

Capitulum quando convocatur, invocatioseu Oratio Spiritus Sancti spectat ad digniorem. 1299 ad 6.

Capitulo Collegiatae unito Capitulo Cathedralis cum communicatione privilegiorum non suffragatur huiusmodi communicatio, nisi quum ambo coniunctim procedant. 1369.

Capituli convocatio spectat ad Praepositum 1384 ad 1, seu ad primam Dignitatem. 1619 ad 1.

Capitulo Cathedralis vocato ad funus et interveniente, tam Parochus quam Regulares, aliique omnes debent ad Cathedralem accedere, etsi defunctus sepeliendus sit in propria Parochia, vel in Ecclesia Regularium. 1413 ad 1-3.

Capituli Sigillum conservari debet in capsula, quae duabus clavibus obsignanda est; quarum altera sit penes electum a Capitulo, altera penes digniorem. 1619 ad 2.

Capitulum Cathedralis nequit in aliquo casu Officia divina recitare extra Chorum in alia parte ecclesiae sine licentia Episcopi. 1700 ad 5.

Capitulum loci non est necessario invitandum ad omnes functiones Communitatum, dummodo non invitentur extranei. 1996 ad 2. 2051 ad 2.

Capitulo et Clero Cathedralis Gravinen. non licet asportare ad eorum Ecclesiam cadavera Clericorum in civitate decedentium, licet alibi elegerint sepulturam, atque in eadem Cathedrali funus peragere, et postea consignare cadavera Ecclesiae tumulanti cum retentione partis cerae ad funus adhibitae. 2038.

Capitulum Cathedralis in associatione cadaverum tumulandorum in Ecclesia Regularium potest ingredi eam cum propria Cruce erecta, non autem facere funus supra cadaver. 2206 ad 6; (quo Decreto emendatur aliud 1522 ad 3). Vide 3854 Decret. gener.

Capitulum Collegiatae S. Mariae Terrae Luci Dioecesis Imolen. potest introire, in tribus Processionibus singulis annis celebrandis, Ecclesiam S. Mariae del Molino Patrum Dominicanorum, sed non cum Celebrante et assistentibus paratis. 2315 ad 1; et Missa solemnis post Processionem celebranda est ibidem a Canonicis, non vero a Religiosis. Ibidem ad 2; cui Capitulum assistere potest in loco ab Episcopo designato Ibidem ad 3; postquam vero Processio ob impedimentum iniuste praestitum absolvi non potuerit, non iterum peragenda est. Ibidem ad 4.

Capitulum et Clerus Ecclesiae Cathedralis, accedentes cum Canonico Curato eiusdem Ecclesiae ad associanda cadavera in Ecclesiis Regularium, possunt ingredi dictas Ecclesias cum Cruce elevata et sine stola. 2342 ad 1; sed ibi Canonicus Curatus non potest Officium explere et Missam de Requie canere, sed solum funeri assistere. Ibidem ad 2; ad Parochum autem spectat sola quarta funeralis omnium cerarum, quae deferuntur in associatione cadaveris, et circa illum exponuntur. Ibidem ad 3.

Capitulo Cathedralis Amerinae interveniente ad funus, servandum est solitum, ut functio funebris peragatur ab aliquo ex eiusdem Canonicis, non a Parocho defuncti; qui aliique Parochi interessentes deferre nequeunt Stolam. 2469 ad 2 et 3.

Capitulo Cathedralis Dovensis servitium chorale imminuitur, attenta Ecclesiae humiditate et Praebendarum tenuitate. 2770.

Capitulo Cathedralis S. Marci et Bisinianen. abusus in divinis Officiis tollendi declarantur. 2782.

Capitulo Cathedralis Derthonensis servitium Chori immutatur. 2834.

Capitulo Cathedralis S. Petri et Capitulo S. Mariae de Platea in Civitate Fundana contendentibus super iure deferendi Insignia et praestandi obsequia, praescribitur Decretum editum anno. 1821 servandum. 3010.

Capitulo S. Mariae Civitatis Augustae in Dioecesi Syracusana nulla competit praecedentia supra Parochiam S. Sebastiani eiusdem Civitatis. 2861 ad 1.

Capitulo Collegiatae collegialiter incedenti in Processionibus praecedentia competit supra Parochum alterius Ecclesiae. 2861 ad 2: etiam in funeribus ducendis; dummodo sit invitatum vel a Parocho vel ab haeredibus defuncti. Ibidem ad 3.

Capitulo Collegiatae parochialis Ecclesiae S. Spiritus Dioecesis Isclanae permittitur consuetudo vigens, ut in publicis supplicationibus incedat sub propria Cruce, quamvis Capitulum Cathedralis interveniat. 3053.

Capitulum Cathedralis in associatione funerum praecedentiam habens potest etiam erigere Crucem (exclusa Cruce Parochi) eaque elevata ingredi in Ecclesiam parochialem defuncti; sed nequit in illa solemne Sacrum ac reliqua munia super cadaver persolvere, invito Parocho. 3062 ad 1.

Capitulum Cathedralis ex dispositione S. Sedis ad aliam Ecclesiam translatum debet celebrare Festum Titularis huius Ecclesiae sub ritu duplici I classis cum Octava, et eiusdem facere commemorationem inter Suffragia. 3107 ad 1 et 2.

Capitulum Cathedralis, cuius sedes translata fuit ad aliud oppidum, tenetur ad Officia specialia novae Ecclesiae tamquam propriae, utpote ad Officia Dedicationis et Titularis unius Ecclesiae. 3696.

Capitulum Cathedralis, quod ex dispensatione S. Sedis solis Dominicis Festisque ad servitium Chori tenetur, adesse debet Choro in die anniversaria pro Episcopo proxime defuncto ad tramitem Caeremonialis Episcoporum. 3719 ad 1.

Capitulum Cathedralis invigilare debet, ut res sacrae rite expleantur, quamvis custodia et cura SSm̃i Sacramenti pertineat ad Parochum iuxta consuetudinem Ecclesiarum. 3505 ad 2.

Capitulum et Canonici Cathedralis Lucanae, quibus facultas a Benedicto XIII concessa fuit celebrandi Missam et Vesperas in Pontificalibus sub conditione: « quoties processionaliter aut capitulariter ad aliquas Ecclesias Civitatis Lucanae in quibusdam Ecclesiarum ipsarum solemniis accedant», observare debent Decretum Ex Romanorum Pontificum diei 27 Aug. 1822 et Constitutionem Pii VII Decet Romanos Pontifices IV Nonas Iulias. 1823 n. 4008.

Vide Canonici Cathedralis. Canonici Collegiatae et Collegiata.

Capitulum in Officio.

In Capitulo Laudum Officii Confessoris non Pontificis legi debet: in pecunia et thesauris. 2839 ad 8.

Capitulum Vesperarum in festis Ss. VII Fundatorum Ordinis Servorum et S. Catharinae Fliscae Adurnae dicendum est etiam ad Tertiam. 3731 ad 3.

Cappa.

Cappam Canonici deferre nequeunt sine expressa et speciali licentia Sedis. Apostolicae. 152 ad 3.

Cappa magna adhibenda est a Vigilia Festi Omnium Sanctorum usque ad Sabbatum Sanctum; reliquo anni tempore utendum est superpelliceo supra rochettum. 1586 ad 2. 1608 ad 2.

Cappam magnam Episcopus deferre debet, accedens ad Cathedralem in Solemnitatibus, ad effectum assistendi functionibus Ecclesiasticis. 2135 ad 5.

Cappis extensis usque ad talos Canonici incedere possunt in adoratione Crucis Feriae VI in Parasceve. 2389 ad 1; hoc autem eis non licet in Processionibus poenitentiae et associatione funerum. Ibidem ad 2.

Cappam et mozzettam deponere tenentur Canonici in administratione Sacramentorum tam intra quam extra Ecclesiam propriam, et assumere superpelliceum et stolam. 2578 ad 1 Dub. addit. (Vide Suffragium in IV volumine pag. 164). 2622. (Vide Suffragium in IV volumine pag. 228). 2680 (Vide Suffragium in IV volumine pag. 317). 2684. ad 22; 3784 ad 2. Decret. gener. 3556; si concionem habent in propria Ecclesia, cappa et mozzetta utantur, non tamen extra. 2578 ad 2. Dub. addit.; Vide Suffragium in IV volumine pag. 164; item quoad assistentiam Sacerdoti primum Sacrum facienti (si Canonicus non assistat in sensu proprio). 2578 ad 2.

Cappa rubra cum pellibus armellinis, qua ex privilegio utuntur Primates Pisani, conceditur Primati regulari ex Ordine Eremitarum S. Augustini. 3260.

Cappa et rochetto uti possunt Canonici Cathedralis Mutinensis in iis tantum functionibus, in quibus aliter non disponitur vel per Caeremoniale Episcoporum vel per Decreta S. R. C. 2847. Vid. 3760.

Cappae, mozzettae vel caputii usus in conficiendis et administrandis Sacramentis seu Sacramentalibus omnino est interdictus Canonicis et Parochis. 3784 ad 2; in concionibus vero et in publicis conventibus sacris permittitur iis, qui eiusmodi insignibus gaudent, sed solum in propriis ecclesiis, non vero in alienis, nisi capitulariter conveniant; nunquam autem in aliena Dioecesi. 3784 ad 3.

Cappa uti nequit unus Canonicus ex aliis, cuius usus iam antea concessus in desuetudinem abiit; quia privilegium Collegio, non singulis concessum est. 3614 ad 2.

Cappae magnae et rochetti usum habentes Canonici Almutiis uti nequeunt. 1543 ad 1.

Cappa magna et stola induti Canonici Cathedralis nequeunt distribuere Communionem vel patenam deferre seu porrigere, quoties Episcopus solemniter Eucharistiam fidelibus distribuit. 3779 ad 9.

Cappa magna utendi privilegium habentes Canonici et Dignitates decet, ut tempore aestivo detractis pelliculis, earum loco sericam rubram apponant. 3633.

Cappae magnae usus venit nomine privilegiorum alicuius Ecclesiae ad gradum Basilicae minoris elevatae. 2744. Vide Suffragium in IV volumine pag. 357

Vide Mozzetta. Rochettum.

Cappella.

Cappella Palatii Episcopalis gaudet privilegio, quod in ea celebrari possit Missa etiam absente Episcopo, vel sede vacante, potissimum per Vicarium Generalem, et adstantes satisfaciant praecepto. 1196. 3021. Vide 3906.

Cappella, in qua asservatur SS. Sacramentum Feria V in Coena Domini nequit obtegi lugubribus pannis. 1223.

Vide Feria V in Coena Domini.

Cappellae, quae dependent ab Abbate Collegiatae, possunt ab Episcopo visitari, sed iure delegato. 2201 ad 5.

Cappella subterranea pro sepeliendis quibusdam cadaveribus et pro Missa in Altari ibidem erecto celebranda non permittitur. 3283. 3294.

In Cappella seu Ecclesia Seminarii publico cultui destinata cum porta principali in via publica et sub titulo S. Vincentii Mart, consecrata celebrari debet Festum huius Sancti sub ritu duplici I classis cum octava et Credo in Missa; et inter Suffragia debet de eo fieri commemoratio. 3279 ad 1; et Professores et Seminaristae in Sacris constituti tenentur ad Officium huius Sancti. Ibidem ad 2.

In Cappella rurali, quae exstructa est in domo privatae personae et in publicum usum inservit, nequit celebrari Missa ante parochialem, quamvis a Paroecia parum distet, absque licentia Ordinarii. 3801 ad 4; in eadem haberi potest campanile cum campana, quae pro Missa celebranda pulsetur, et duae ianuae apertae. Ibidem ad 5.

In Cappellis Episcoporum, Seminariorum, Collegiorum, piarum Communitatum, Hospitalium et Carcerum Missa respondere debet Calendario loci, dummodo agatur de Cappella principali (quae instar Oratorii publici ad effectum memorati Decreti habenda est). 3910.

Cappellas plures sub eadem invocatione in eadem Ecclesia erigere non licet. 712.

Vide Oratoria.

Cappella Pontificia.

Cappellaniae institutae in Ecclesia Cordubensi a Sixto V pro cantoribus conferri possunt indifferenter cuicumque perito in arte musicae iuxta commodum et necessitatem Ecclesiae. 17.

Cappellanus.

Cappellani quinam comprehendantur sub illis verbis: totus Clerus Cathedralis Ecclesiae, declaratur. 30.

Cappellani Ecclesiae Cathedrali addicti tenentur praestare officia, quae iisdem ex consuetudine incumbunt. 104.

Cappellani pluviali induti debent ministrare Canonico, capite detecto. 167.

Cappellani sive Regulares sive Saeculares, qui cum Episcopo alternis vicibus Officium recitare solent, Episcopo se conformare debent. 181 ad 3.

Cappellanis praecedentia debetur ex anterioritate suscepti Ordinis; non a possessione Cappellaniae. 183.

Cappellanus maior cum aliis suis Cappellanis minoribus Ecclesiae Gollegiatae incedere debet secundum regulas Caeremonialis. 193.

Cappellanus Curatus Cathedralis ratione stolae in ducendis funeribus habet praecedentiam supra Canonicos Collegiatae. 258.

Cappellani Cathedralis intervenientes funeribus aliisque functionibus sine Capitulo cedere debent praecedentiam Canonicis Collegiatae; nisi forte adesset consuetudo immemorabilis in contrarium. 421.

Cappellani deputati ad aliquam Cappellam Collegiatae nequeunt celebrare Missam de eius Titulari. 535 ad 1.

Cappellanis saecularibus unum corpus, ut Collegium, constituentibus praecedentia competit supra Monachos. 1082.

Cappellano substituto Praepositi in casu speciali non competit delatio stolae in Processionibus praesente Praeposito; eo absente, non ad Archipresbyterum, sed ad Cappellanum dictum spectat munia explere et stolam deferre. 1089.

Cappellano Confraternitatis in Oratorio sito intra limites Parochiae competit privative quoad Parochum Missarum et Vesperarum solemnia peragere, requisita tamen quoad expositionem SS. Sacramenti licentia Episcopi. 1090.

Cappellani de massa debent possidere cantum firmum, ita ut eligi non debeant neque possint imperiti huiusmodi cantus; quare examinentur a deputandis per Ordinarium. 1180 ad 1. Cappellani de massa non possunt inchoare Horas Canonicas ante alicuius Canonici adventum, sed exspectare debent ad minus per quadrantem pulsum Campanae. Ibidem ad 4. Incepto Officio aliquis Cappellanus de massa nequit recedere a Choro absque licentia maioris Canonici praesentis vel dignioris: item exspectare debet Canonicorum recessum, et interim stare detecto capite. Ibidem ad 5. Cappellani de massa, quando procedunt in medium Chori ad canendum, deponere debent pileolum, sicut Canonici. Ibidem ad 7; et tenentur omnes accedere in medium, non vero tantum aliqui. Ibidem ad 8. In casu inobedientiae plecti debent arbitrio Ordinarii. Ibidem ad 10.

Cappellani et Sacrista Collegiatae in funeribus, quibus interest Capitulum, praecedunt Parocho defuncti; quia, cum sint de gremio, efficiunt cum eo unum corpus, quod dividi nequit. 1263 ad 1.

Cappellani Collegiatae interessentes funeri cum aut sine stola loco Archipresbyteri non praecedunt aliis Parochis, quia sunt substituti. 1263 ad 4.

Cappellanus Confraternitatis non potest solemnia celebrare in Cappella Confraternitatis diebus solemnioribus ab Episcopo declarandis. 1305 ad 2; nec potest reiterare absolutionem iam faciam a Parocho in exsequiis Confratrum. Ibidem. ad 3.

Cappellani, Sacrista, Clerici addicti servitio Collegiatae tam in Processionibus quam in funeribus incedere debent sub Cruce Capituli. 1359 ad 1 et 2. 3000.

Cappellani Ecclesiae S. Annuntiationis in omnibus Processionibus possunt deferre propriam Crucem nec tenentur incedere sub Cruce Capituli Collegiatae. 1409 ad 5.

Cappellani de massa eiusdem Ecclesiae nequeunt recitare exsequias occasione mortis Pontificis, Archiepiscopi vel alterius Principis iam expletas a Capitulo, seu alias functiones publicas gerere contra voluntatem Capituli. 1430 ad I; si supplere debent pro Canonicis, non ipsis debentur eaedem honorificentiae. Ibidem ad 2; quoties transeunt ante altare maius, genuflectere debent. Ibidem ad 3.

Cappellani Societatum seu Confraternitatum SS. Sacramenti et aliarum etc. tenentur cotta induti assistere Celebranti in processionibus solitis, eique thuribulum et incensum ministrare. 1443.

Cappellano Confraternitatum non licet functiones parochiales peragere. 1696. 1989.

Cappellani et Collegiales Ecclesiae Valentinae, qui ex fundatione tenentur qualibet Feria V recitare horas de SS. Sacramento cum cantu, in quo septem fere horas insumunt, non eximuntur ab onere Officii currentis. l96l.

Cappellani, qui in aliqua Ecclesia Sacrum facere solent, recitare nequeunt Officium de eiusdem Dedicatione. 1983.

Cappellani de Choro parati pluvialibus thurificari debent duplici ductu. 2049 ad 20; et praecedunt omnibus non indutis vestibus sacris. Ibidem ad 21.

Cappellani et Rectores Ecclesiae Iurispatronatus laicalis sitae intra fines alicuius Parochiae possunt Anniversaria et funebria circa cadavera in eadem Ecclesia tumulanda facere, sine ulla dependentia a Parocho, vel eius interventu, excepto casu, quod Defunctus sit eius Parochiae. 2154 ad 1; si Parochus intersit, sedere debet digniore loco, Officium dirigere, stolam deferre, primam canere Antiphonam, Orationes etc.: nec tamen ei et Vicario Foraneo duplex debetur eleemosyna. Ibidem ad 2; possunt illi independenter a Parocho Missas votivas solemnes celebrare, benedicere palmas, candelas et cineres. Ibidem ad 3; et etiam celebrare Festivitates solemniores eorum Ecclesiae. Ibidem ad 4; nec potest Parochus in Festo Titularis ad libitum Missam solemnem aut privatam ibi celebrare absque licentia Rectorum et Cappellanorum. Ibidem ad 5.

Cappellani Cappellaniarum erectarum in Cathedrali gravandi non sunt onere inserviendi pro Diacono et Subdiacono, si huiusmodi onus non est eis impositum a Fundatore. 2204.

Cappellani Societatis a Morte nuncupatae, erectae Perusiae intra limites Parochiae S. Severi, aliique Sacerdotes ab Episcopo approbati et per Confratres invitati possunt audire Confessiones sacramentales in Ecclesia seu Oratorio Societatis sine consensu Parochi, et possunt Parochum impedire, ne audiat Confessiones in dicta Ecclesia. 2251 ad 1 et 2; possunt Missas solemniter canere, benedicere et distribuere Candelas, Palmas, Cineres sine licentia Parochi, excepta benedictione ovorum et frugum. Ibidem ad 3; possunt sine interventu Parochi Officium funebre peragere super cadaveribus ibi tumulandis, dummodo tamen defunctus sit de aliena Parochia. Ibidem ad 4; Parochus tamen, si defunctus sit de Parochia S. Severi, non tenetur deponere stolam. Ibidem ad 5; Cappellani, praesente Parocho, nequeunt deferre stolam extra propriam Ecclesiam. Ibidem ad 6; interveniente Parocho nequeunt Confratres erigere Crucem. Ibidem ad 7; potest retineri in eorum Ecclesia diu noctuque SS. Sacramentum, illud exponi in forma XL Horarum, sive alio modo, sine interventu et licentia Parochi. Ibidem ad 8 et 9; possunt Confratres Processiones ducere per publicas vias, ibique altaria erigere, ad quae sistat Sacerdos et Sacramentum deponat ac benedictionem impertiat, renuentibus Parochis, de licentia, arbitrio et prudentia Episcopi. Ibidem ad 10, 11 et 12; nequeunt peragere functiones Hebdomadae maioris. Ibidem ad 13; Missas nequeunt celebrare ad libitum, sed arbitrio et prudentia Episcopi quoad horas. Ibidem ad 14; Confratres possunt exigere eleemosynas, mediante publica quaestuatione, de quibus rationem reddere tenentur Parocho tamquam ab Episcopo deputato. Ibidem ad 15 et 16.

Cappellani Metropolitanae Ecclesiae Ianuen. tenentur excipere et comitari Episcopum etc.; et tam in accessu quam in recessu Episcopo genuflectere debent in aula. 2296 ad 1, 2 et 3; tenentur ministrare librum et palmatoriam Episcopo celebranti, non autem paramenta, nisi deficientibus Acolythis. Ibidem ad 4.

Cappellani Ecclesiae Cathedralis, cum in publicis supplicationibus sive defunctorum associatione procedunt, nequeunt absque interessentia Capituli, almutias super brachiis deferre; et hoc Episcopus eisdem prohibeat. Insuper, si interveniant funeribus sine Capitulo, cedere debent praecedentiam presbyteris de Clero Ecclesiae tumulantis. 2478.

Cappellanus S. Mariae de Populo Terrae Gattei Dioecesis Gaesenaten. non debet invitari et inservire tertio loco in sacris publicis functionibus; ideoque danda non est ei manutentio. 2545.

Cappellano Societatis de Consortio erectae in Ecclesia Collegiata Terrae Massae Fiscaiae Cervien. Dioecesis licet deferre Stolam in omnibus functionibus solitis, et ad ipsam Societatem specialiter spectantibus, etiam in transitu per Ecclesiam. Quo vero ad associationem cadaverum, tenetur incedere cum Societate, adhibita Stola extra Ecclesiam tantum. 2549.

Cappellani Monialium, qui in earum Ecclesiis quotidie Missam celebrant iuxta earum ritum, nequeunt se conformare iisdem quoad Officium. 2550 ad 3.

Cappellani addicti Parochiae et degentes in aliqua Ecclesia Parochiae subiecta, ut in ea Sacramenta administrent, nequeunt recitare Officium Titularis suae respectivae Ecclesiae. 2915 ad 4.

Cappellani singuli in Choro Ecclesiae Cathedralis thurificandi sunt ante Clericos. 3003 ad 3.

Cappellani Confraternitatum incedere possunt in Processionibus, et in cadaverum associatione, dum processionaliter easdem sequuntur et claudunt, cum stola. 2635 (Vide Suffragium in IV volumine p. 254). 2652. 2755. 2763. 3051 ad 4; (quibus Decretis emendatur. 2391).

Cappellani Sodalitatum stolam deferre nequeunt in Processionibus sub propria Cruce incedentes. 3191 ad 2.

Cappellanis Ecclesiae Cathedralis Liburnensis competit usus mozzettae dumtaxat intra Cathedralem in functionibus; et extra Cathedralem in iis tantum functionibus, quibus interesse debent cum universo Cathedralis Capitulo. 3123.

Cappellanus, qui immediate assistit Episcopo in celebratione Missae privatae, stolam adhibere nequit. 2741 ad 1. 3367.

Cappellani non tenentur ad celebrandum Officium Tituli Cappellae sub ritu duplici I classis. 3431 Pars I. Dub. VI.

Cappellani Confraternitatum et Collegiatarum nequeunt aspergere cadavera aqua benedicta in domibus ipsorum Defunctorum, priusquam ad eorum Ecclesias corpora Defunctorum efferantur tumulanda. 1643 ad 11.

Vide Clericus. Confessarius. Confraternitas. Mouiales.

Capsula.

Capsulae claves, in qua asservatur sigillum Capituli, a quibus sint retinendae, indicitur 1619 ad 2.

In Capsula, quae non ex omni parte clausa est, sed ostiolum crystallo munitum habet, ita ut Calix velo coopertus videri possit, Hostia consecrata feria V in Coena Domini pro Missa Praesanctificatorum exponi nequit; et haec consuetudo eliminanda est. 3660 ad 1.

Capsula duplici crystallo munita continens Hostiam consecrandam est aperienda ante oblationem et consecrationem. 3524 Dub. 6. Vide 3234 Dub. IV.

In Capsula aut in sphaera velo humerali cooperta, non in Ostensorio, deferendum est SSm̃um Sacramentum, quando occasione Benedictionis portatur ab uno ad alterum Altare. 3576 ad 12.

Capuccini.

Capuccini erigere possunt propriam Crucem, sub qua incedant in publicis Processionibus, dummodo tamen teneant locum iuxta praescriptum Bullae Gregorii XIII. 342 363. 572; cedere debent digniorem locum iis Regularibus, qui sub propria Cruce et proprio loco in Processionibus incedebant, antequam ipsi Crucem propriam deferrent. 373 660.

Capuccini parere debent Episcopo circa aliqua liturgica praescripta; et ad observantiam eorum sub censuris aliisque poenis cogi et compelli possunt et debent. 1296.

In Capuccinorum Ordine Rubrica a S. R. C. approbataetiam servanda est, qua praescribitur recitatio Symboli in Festis Translationis S. Francisci et S. Bonaventurae pro Conventualibus. 2484.

Capuccini Assisii commorantes, quando soli sub propria Cruce in Processionibus incedunt, absque interventu Patrum Conventualium, locum cedere debent Fratribus tertii Ordinis S. Francisci eiusdem Civitatis. 3036 ad 3.

Capuccini in Civitate Venafrana, utpote antiquiores in loco, habent praecedentiam in Processionibus aliisque sacris functionibus supra Fratres Minores de Observantia. 3076.

Capuccini observare debent Decreta S. R. C., etiamsi Constitutionibus Ordinis in aliquo adversantur. 3697 ad 1; et hoc data opportunitate notari debet in textu auctorum, qui contrariam sententiam docent. Ibidem ad 2. Capuccini incensationes Altaris perficere nequeunt in Missis Conventuaiibus sine Ministris paratis et sine cantu celebrandis; ex gratia tamen permittitur incensatio in Missis aliqua maiori solemnitate celebrari solitis. Ibidem ad 3; quoad paramenta sacrorum Ministrorum in Missa solemni servari debent Missalis Rubricae. Ibidem ad 4; retineri potest usus Missam cantandi modo quasi psalmodico seu semi-tonato. Ibidem ad 5; usus, quod in Missa Conventuali minister cotta non sit indutus, tolerari nequii. Ibidem ad 6; Missae Conventuales sine cantu considerari possunt uti solemnes quoad Collectas et Preces in fine Missae dicendas. Ibidem ad 7; Diebus Dominicis Sacerdos Missam Conventualem celebraturus potestad Altare accedere absque casula, si desit pluviale, ad aspersionem aquae benedictae: idemque completa aspersione vertat se ad cornu Epistolae, ibique sumat manipulum et casulam pro Missa celebranda. Ibidem ad 8; Capuccini adhibere possunt ad impertiendam benedictionem cum SSm̃o Sacramento superpelliceum; et induere debent etiam amictum, uti in quacumque alia functione, in qua pluviale adhibeatur, ne superior extremitas caputii summitatem pluvialis excedat. Ibidem ad 9; Capuccini retinere possunt tabernaculum ligneum, affabre elaboratum. Ibidem ad 13; Apud Capuccinos tolerari possunt thecae sacrarum Reliquiarum ad modum ostensorioli ex simplici et nudo ligno confectae. Ibidem ad 14; Capuccini tenentur ad observantiam Decretorum circa materiam paramentorum: facta vero venia utendi paramentis ex gossypio, lino aut lana, bona fide confectis, donec consumantur. Ibidem ad 16; Capuccini, si Ecclesiae sufficiens Clerus suppetat, peragant functiones iuxta Missale Romanum; si tres aut quatuor Clericos tantum habeant, utantur Memoriali Rituum Benedicti XIII. Ibidem ad 17.

In Capuccinorum particularibus Calendariis prohibitum est diei 1 Decembris, quae libera est in Calendario universi Ordinis, fixe apponere Officium sua die ob occurrentiam perpetuo impeditum. 3919 ad 7 et 8.

Capuccinorum universo Ordini omnia concessa particularia Officia mobilia, Dominicis aut Festis affixa, quando accidentaliter impediuntur sua die, absque speciali indulto transferri possunt; et idem dicendum est, si agatur non de Breviario, sed de Calendario a S. Sede approbato. 3925 Dub. III qu. 1.

Capuccini extra Chorum in recitatione privata tenentur die 5 Octobris, qua die Commemoratio omnium Fratrum Defunctorum Ordinis ritu duplici celebratur, ad recitationem Officii Defunctorum; et quidem sub eadem obligatione gravi, qua idem Officium die II Novembris praecipitur in universa Ecclesia. 3925 Dub. III qu. 2.

Capuccinis S. R. C. concessit, ut Officia, quae privilegio translationis fruuntur et accidentaliter sunt impedita, nec tamen in dies liberos intra annum reponi possunt, deficientibus diebus, transferri possint in dies Festorum semiduplicium, ipsis semiduplicibus ad ritum simplicium redactis, dummodo nulla dies libera omittatur; retenta tamen lege, quod praestantiora Officia, ut aliis praeferantur, in proximioribus diebus reponantur, quamvis in his semiduplicia occurrant; haud obstantibus sedibus liberis postea subsequentibus, in quas alia minus solemnia Officia transferantur. 3925 Dub. IV qu. 1 et 2; sed curandum est, ut quolibet mense una saltem dies libera supersit Festi semiduplicis pro Missis votivis vel de Requie pro Defunctis. Ibidem qu. 3. Festum duplicis minoris, quod transferri potest et accidentaliter impeditur sua die, transferri valet in dies II Novembris et V Octobris, in quibus fit solemnis Commemoratio Defunctorum. Ibidem qu. 4. Non tamen licet nonnulla festa ritus semiduplicis eum in finem omittere, ut in omnibus Conventibus, quantum fieri potest, eadem die recolantur Officia translata. Ibidem qu. 5.

Capuccini quoad festum S. Marci Evang. eiusque translationem servare debent Calendarium Ordinis et Breviarium approbatum. Si autem Decreta particularia comprehendant ex consuetudine Regulares, ab his serventur: secus stetur Rubricis. 3925 Dub. VI qu. 2.

In Capuccinorum Ecclesiis sepeliri possunt cadavera alicuius pauperis derelicti vel conspicuae personae, sed in loco separato ab illo, in quo tumulantur Religiosi. 1866 ad 1.

Vide Moniales Capuccinae.

Caput.

Caput repertum in effodiendis lapidibus cuiusdam Ecclesiae cum inscriptione graeco idiomate apposita, quod alicuius Sanctae putabatur, cum nihil certi colligi possit ex scripturis, reponendum esse in coemeterio absque ulla veneratione S. R. C. respondet. 447.

Caput velare tenentur mulieres sacris functionibus adstantes vel etiam private orantes per fenestram (vulgo Coretto), quae intus Ecclesiam, interiectis transennis, inspicit. 3402 ad 4.

Caput tegere debent cum amictu Augustiniani celebraturi. 693.

Capite detecto Celebrans candelas, cineres et palmas distribuere debet. 501.

Capitis profunda inclinatione Episcopum praesentem Celebrans salutat in eundo ad altare, in quo expositum est SSm̃um Sacramentum, deinde genuflectit SSm̃o et procedit in Missa; in redeundo prius genuflectit, deinde salutat Episcopum. 2049 ad 1.

Caput inclinare debet Celebrans ad verba Iesu Christi, dum se signat cum Hostia et Calice ante sumptionem. 2850 ad 1.

Capitis inclinationem facere debet Celebrans coram SSm̃o Sacramento versus Idem, quotiescumque in lectione Evangelii pronuntiat nomen Iesu. 3875 ad 4.

Caput tantum aperiendo respondere debet Chorus, quando Ministri Altaris et Caeremoniarius Chorum salutant in Missa, et Officio, iuxta praxim. 3059 ad 6.

Capite discooperto Cruci Altaris fit reverentia in fine Missae infra gradus. 1333 ad 7.

Ad Caput feretri vel tumuli tempore Missae vel Officii emortualis nequit collocari Crux. 3535 ad 6.

Capitis inclinationem a Sacerdotibus celebrantibus Dominus loci exigere nequit in loco suae iurisdictionis. 982.

Caput non est discooperiendum et inclinandum in Choro in festo Pentecostes ad verba Spiritus Sancti. 3867 ad 2.

Capite detecto Celebrantes Canonici et Dignitates parati Episcopum salutare debent, dum ante eumdem transeunt. 1402 ad 1.

Capite cooperto Celebrans et Ministri sedere debent, dum Episcopus distribuit palmas, cineres et candelas. 2184 ad 1.

Capite cooperto incedere debent Canonici assistentes Episcopo parati et illum ad Altare comitantes in Pontificalibus ratione paramentorum. 2184 ad 3.

Capite detecto, non cum bireto, Archidiaconus assistens Episcopo in Ordinatione generali debet ministrare. 1416.

Caput tantum et humeros inclinare debent Canonici honorarii ante Episcopum, non autem genuflectere. 3377 ad 2.

Capite detecto assurgere tenentur tam Canonici Collegiatae quam Beneficiati, dum a Canonico praeintonatur Antiphona. 2258 ad 3. Vide 3781 ad 2.

Caput tantum inclinare, non genuflectere debent Canonici et Dignitates Cathedralis ad benedictionem Episcopi. 310 832 2049 ad 7. 8 et 9. 3459.

Caput inclinare debet Sacerdos ad nomen Papae in Canone Missae. 2915 ad 5.

Caput non debet inclinare Celebrans, recitans in Collecta Missae nomen Episcopi praesentis, versus eumdem, sed versus librum. 2049 ad 3.

Caput tegere nequeunt bireto Episcopi sive Dioecesani sive Titulares, dum lavant manus infra Missam privatam. 4035 ad 3.

Caput detegi debet in circulis, quos faciunt Canonici Cathedralis; nec Canonicis tunc licet retinere pileolum, non obstante quacumque consuetudine. 2455.

Caput aperiens aut inclinationem tantum faciens capite cooperto iuxta consuetudinem Celebrans in Missa solemni, quando sedet, salutationem reddere potest sacris Ministris. 3434 ad 5.

Capite semper detecto sese inclinare debent Celebrans et Ministri in Missa solemni ad versiculos infra Gloria et Credo, qui inclinationem requirunt, sive cum illi a Choro cantantur, sive cum recitantur et ab Organo supplentur. 1563 ad 1. 2684 ad 13. 3457 ad 3; itemque detecto capite procedere debent ad praeparatam sedem et regredi ad Altare. 1563 ad 1.

Caput non detegunt sedentes in Choro, quando in fine Lectionum verba Tu autem Domine miserere nobis dicuntur, nisi adsit consuetudo. 3434 ad 7.

Capite cooperto Episcopus assistens Missae debet legere Evangelium. 1476 ad 7; et dum ipse legit Epistolam, Graduale, Evangelium etc., Canonicus assistens caput detegere debet. Ibidem ad 8.

Capite cooperto licet Episcopo, Canonicis et toti Clero procedere in Processionibus extra Ecclesiam, etiamsi deferantur Reliquiae Sanctorum; illis vero, qui sacras Reliquias deferunt, non licet usus bireti. 1352.

Capite cooperto procedere in Processione cum SSm̃o Sacramento nec Clero nec saecularibus licet. 1352. 1841 ad 1. 3276 ad 2; neque Sodalibus Confraternitatum. 3961; quod etiam valet in Processionibus cum ligno S. Crucis. 1841 ad 1.

Capitis inclinationem facere debet Sacerdos pronuncians in Canone nomen alicuius Sancti, de quo factum est Officium vel saltem Commemoratio. 2572 ad 20.

Capitis inclinatio in Missa facienda est in Festis Sanctorum tantum, quoties nomen eorum, de quibus celebratur Missa vel fit Commemoratio, exprimitur, minime verc in initiis Epistolae et Evangelii; et ad nomina B. Μ. V., aliorum Sanctorum et Summi Pontificis inclinatio dirigenda est versus librum seu nomen in libro expressum, nisi in loco principali Altaris habeatur statua vel imago ipsius B. Μ. V. aut Sancti, ad quam, quia expressius repraesentat, caput inclinatur. 3767 ad 25.

Capitis inclinatio Cruci facienda in fine Missae, antequam Celebrans descendat ad preces recitandas, non praescribitur nec prohibetur ; et in recitatione precum genuflectendum est pro lubito sive in suppedaneo sive in infimo gradu Altaris. 3637 ad 8.

Caput numquam cooperiendi intra divina Officia consuetudo tolerari potest ab iis, qui sacris paramentis non sunt induti. 3104 Dub. XI.

Vide Inclinatio.

Caputium.

Cum Caputio non debent tegere caput Augustiniani, prout alii Regulares, si accedant ad celebrandam Missam, sed cum amictu. 693.

Ad Caputium deferendum in Processionibus Regulares cogi possunt etiam sub censuris, nec pileolo uti possunt. 1298. 1601.

Cum Caputio cappis subsutis serico rubri coloris uti licet Canonicis Collegiatae S. Michaelis de Plano Surrenti. 2312 ad 2.

Ne Caputii superior extremitas summitatem pluvialis excedat, Capuccini in quacumque functione, in qua pluviale adhibeatur, induere debent etiam amictum supra superpelliceum. 3697 ad 9.

Cardinalis.

Cardinalis Inquisitor generalis ad actus solemnes procedens solum praeire debet. 8. In iisdem actibus eiusdem locus et sedes sit dignior, ornatior et eminentior quam Inquisitorum et Episcoporum. Ibidem.

Cardinalis Legatus aliquam ingrediens Ecclesiam debet recipere Aspersorium a Digniore eiusdem Ecclesiae. 582.

Cardinalis eoo Ordine Diaconorum, nondum in Sacris constitutus, potest delegari ad aperitionem Portae Sanctae. 927.

Cardinales Diaconi in suis Diaconiis solemni Missae assistentes possunt populo benedicere, dummodo Celebrans non sit Episcopus. 1373.

In Cardinalitii Tituli ecclesiis ius consecrandi Altaria spectat respectivis Em̃isCardinalibus Titularibus, non vero Em̃o Cardinali Vicario. 3478.

Cardinalis S. R. E. Missam in Pontificalibus celebrans extra Urbem et extra locum suae iurisdictionis habere potest praeter tres sacros Ministros Altaris Diaconos sacris paramentis indutos sibi in Cathedra seu Throno assistentes. 3680 ad 1; Clerus quoque, sacra paramenta iuxta Ordinum gradus deferens, illi assistere potest et debet. Ibidem ad 2; et Cardinali celebranti aut in Cathedra seu Throno assistenti et habitum cardinalitium induto, debetur ab omnibus genuflexio, sicuti Ordinario in propria Dioecesi; secus autem non, si scilicet non in Cathedra assideat. Ibidem ad 3 et 4.

Pro Cardinali Presbytero, sed Episcopo, in Oratione Missae de Requie dicendum est: Deus qui inter. farnulum N. Presbyterum Cardinalem pontificali fecisti dignitate vigere. 3642 ad 4.

Cardinales Episcopi Suburbicarii, vel Titulares Ecclesiarum Urbis Purpuratis tantum Patribus Thronum cedere possunt; item Praesules Cardinales aliarum Dioecesium decet, ut suum Thronum nonnisi aliis eadem Cardinalitia dignitate ornatis cedant. 4023.

Cardinali Titulari aliisque Cardinalibus accedentibus ad Ecclesiam S. Pantaleonis de Urbe aspersorium tradendum est a digniore ex Patribus Matris Dei Scholarum Piarum, qui debent eos excipere; nec id facere debent Canonici Collegiatae S. Eustachii, ibi interessentibus Vesperis et Missae solemni. 2232.

A Cardinali, etiam loci Ordinario, non convenit ut concionaturus Episcopus ante concionem petat benedictionem. 230.

Cardinalibus praesentibus Episcopi in Italia mozzettam deponere solent; immo tenentur, praesenti Cardinali Legato. 388.

A Cardinali deputato pro Regularibus Lectiones propriae Sanctorum non examinentur, nisi S. R. C. eidem revisionem committat; atque ita revisae referri debent ab eadem S. C. approbandae. 1631 ad 4.

Cardinalium Caudatariis conceditur, ut subtanis utantur violacei coloris. 262.

In Cardinalium decessu Caudatariis seu Cappellanis non debentur quaedam suppellectilia de Cappellis Cardinalium. 539.

Carmelo (de) Monte B. Μ. V.

Carmelo (de) Monte B. Μ. V. vide (De) Monte Carmelo B. Μ. V.

Carmelitae.

Carmelitae non possunt ter benedicere populo nec cum SS. Sacramento, nec in fine Missae et in aliis functionibus. 1944.

Carmelitae in Polonia tenentur ad Officium S. Stanislai Patroni totius Regni sub ritu duplici I classis, quin eis liceat servare ritum inferiorem. 2444 ad 1; et quidem ad Officium proprium, prout recitatur ab aliis. Ibidem ad 2; tenentur se conformare cum aliis quoad Officium S. Ioachim, quod in Regno Poloniae concessum est recitari Dominica non infra, sed post Octavam Assumptionis B. Μ. V. recurrente. Ibidem ad 3.

Carmelitis Calceatis denegatur facultas recitandi quater in anno Officium SS. Nominis B. Μ. V., necnon legendi Praefationem propriam S. Eliae Prophetae. 2816 ad 1 et 2.

Carmelitae Excalceati in Civitate vulgo Burmula in insula Melitensi peragere possunt Processionem SS. Sacramenti Dominica infra Octavam Corporis Christi extra claustra et per Paroeciae vias; in eaque aliam religiosam familiam invitare et alteri huius familiae Vesperarum celebrationem et SS. Sacramenti delationem committere possunt absque Episcopi et Parochi venia. 3195.

Carmelitarum Tertii Ordinis Sodales, collegialiter incedentes proprio habitu et sub Cruce, habent praecedentiam supra Sodalitates, etiam SSm̃i Sacramenti, in Processionibus. 4012.

S. Carolus Borromaeus.

S. Caroli Borromaei Ep. Conf., olim Patroni praecipui Oppidi Voltri in Archidioecesi Ianuensi, festum non est servandum de praecepto in dicto Oppido. 3143.

S. Caroli Borromaei festum fixe transferendum est iuxta Rubricas in locis, ubi Ss. Mart. Vitalis et Agricola sunt Patroni principales. 1242.

Cassinenses Monachi.

Cassinenses Monachi vide Monachi.

Castrum doloris.

Castrum doloris vide Tumulus. Absolutio super Tumulum.

Casula.

Casula vide Planeta.

Catalogus.

Catalogus pro omnibus Chori functionibus disponendus est a Caeremoniarum Magistro et approbandus a prima Dignitate seu Praefecto Chori. 3108 ad 13.

Catalogus Festorum primariorum et secundariorum proponitur. 3810.

Catechismus.

Catechismo Canonici de iure interesse non tenentur, Episcopo in ambone ad erudiendum populum condonante. 2577 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 159

S. Catharina Flisca Adurna.

S. Catharinae Fliscae Adurnae Conversionis Officium reiicitur. 2667.

S. Catharinae Fliscae Adurnae Commemorationis Officium Capuccinis non conceditur. 3099 Postul. ad 2.

Ad S. Catharinae Fliscae Adurnae Officium Regulares in Italia eiusque Insulis adiacentibus non tenentur. 3727.

In S. Catharinae Fliscae Adurnae festo Capitulum Vesperarum legendum est etiam ad Tertiam. 3731 ad 3.

Vide Conversio.

Cathedra.

Cathedra, vide Sedes. Thronus.

Cathedra S. Petri.

Cathedra S. Petri. vide S. Petri Cathedra.

Cathedralis.

Cathedralis Ecclesiae Cappellani, si eidem adscripti sint, aut aliquo modo ei uti de gremio inserviant, praeter celebrationem Missae in suis Cappellis, comprehenduntur sub verbis: Et totus Clerus Cathedralis Ecclesiae. 30.

Cathedrali adscripti Clerici, qui non tenentur ad Chorum, nec non Clerici tam saeculares quam regulares Dioecesis non obligantur ad Officia votiva, quae recitantur in Choro. 110 ad 1 et 2; qui sunt de gremio eiusdem Cathedralis addicti servitio, sed extra Civitatem et Dioecesim degunt, decet ut in iis recitandis perseverent. Ibidem ad 3 ; possunt etiam qui non tenentur se conformare Ecclesiae Cathedrali, si ab ea fructus percipiant. Ibidem ad 4; qui ad Chorum tenentur, debent privatim recitare Officium, prout fit in Choro. Ibidem ad 5.

Cathedralis Clerus praecedentiam habet in Processionibus super omnes Presbyteros aliarum omnium Ecclesiarum Collegiatarum et Parochialium eiusdem Civitatis. 259.

Cathedralis et omnium simul Dioeceseos Ecclesiarum Dedicationis Commemoratio fieri nequit a Sacerdotibus, qui eadem die celebrant Anniversarium propriae Ecclesiae. 3583 ad 1.

Cathedrali in simplicem Parochiam erecta, et translata Cathedralitate in aliam Ecclesiam, non amplius Dedicationis Anniversarium antiquae Cathedralis, sed solum Dedicationis Anniversarium novae Cathedralis in Dioecesi celebrari debet. 3338 ad 1 et 2.

Cathedralis Dedicationis Anniversarium celebretur ab universo Clero saeculari sub ritu duplici I classis, in Civitate Episcopali cum Octava, extra vero sine Octava; ab iis vero tantum ex Clero regulari, qui in Civitate Episcopali degunt, sub ritu duplici II classis sine Octava. 3863. ad 4. Decretum gener.

In Cathedrali consuetudo cantandi unicam Missam, aliamque legendi iis diebus, quibus a Rubrica duae praecipiuntur Missae, non est toleranda; reservato tamen iure probandi antiquam consuetudinem. {1}424 ad 1; reprobatur consuetudo non adhibendi incensum in Missa conventuali. Ibidem ad 3.

In Cathedrali Conimbricensi peculiares quaedam consuetudines retineri possunt. 2424 ad 9. 10. 11. 12. 13 et 14.

In Cathedralibus plures Missae conventuales horis statutis iuxta Rubricam cantari debent. 2960 ad 4.

Cathedralis Ecclesiae duorum Tilularium aeque principalium festa celebrari debent in tota Dioecesi sub ritu duplici I classis cum Octava a Clero saeculari, et sine Octava a Clero Regulari. 3289 ad 1.

Cathedralis Ecclesiae Titulo immutato, fieri debet Officium ab utroque Clero de novo Titulo; de antiquo vero satis est, ut fiat sub ritu duplici minori, etsi in Cathedrali fiat sub ritu duplici I classis. 2494 ad 2.

Cathedrales saltem et Parochiales Ecclesiae ab Episcopis solemniter consecrentur. 3364: ad 1.

Sub Cathedralis Ecclesiae sacrario, in quo exstat Altare portatile, permitti potest, ut habeantur cubicula pro habitatione aeditui laici suaeque familiae. 3978 ad 2.

Cathedrali Ecclesiae adscripti quovis modo, sive sint Canonici sive Presbyteri aut Clerici, debent incedere sub Cruce eiusdem Cathedralis; neque ex hoc infertur praeiudicium Canonicis Ecclesiae Collegiatae, qui distinctum corpus efficiunt. 278 Vide 3000.

In Cathedralis Ecclesiae festo Titularis Symbolum dici debet tantummodo in Ecclesia propria, non vero in aliis Civitatis. 2189.

Cathedralis Ecclesiae ab Haereticis pollutae festum Titularis, nec non illud Dedicationis, celebrari potest per Dioecesim. 2218 ad 1.

Cathedralis Titularis aut Patroni Officium celebrari debet in tota Dioecesi cum Octava. 2365 ad 3. 2388 ad 1. 3439; sed Regulares non tenentur ad Octavam. 2829.

De Cathedralis Titulari, in genere, Commemoratio inter Suffragia solummodo habenda est per illos, qui sunt de gremio illius Ecclesiae. 2388 ad 8.

Cathedralis Dedicationis Officium recitari non debet in altera Civitate unita. 2129.

Cathedralis Dedicationis festum Episcopus nequit transferre ad aliam diem; et translatio pro eius arbitrio facta non sustinetur. 2180 ad 1.

Cathedralis Dedicationis festum concurrens cum Titulari Ecclesiae Monialium habet solum Commemorationem in II Vesperis Titularis. 2272.

Cathedralis benedictae et non consecratae Titularis Commemoratio fieri debet inter Suffragia, sed tantum a Ciero servitio Cathedralis addicto. 3255 Dub. II qu. 1.

Cathedralis novae Titulari rite electo competunt omnia iura Titularium Cathedralium; et eius festum celebrandum est sub ritu duplici I classis cum Octava ab omnibus Sacerdotibus in urbe commorantibus, quamvis adhuc exsistat antiqua Cathedralis sub Titulo B. M. V. 3401 Dub. 1; sed inter Suffragia Titulus hodiernae Cathedralis non commemoratur. Ibidem Dub. 2 qu. 3.

Si praeter Cathedralis Titularem exsistit Contitularis, hic celebrari potest sub ritu duplici I classis vel in tota Dioecesi, vel in Cathedrali tantum iuxta consuetudinem. 3637 ad 6.

Cathedralis Titularis festum a Clero extra Civitatem celebrari debet sub ritu duplici I classis cum Octava. 3050 ad 2. 3081. 3493. 3714 ad 1.

Cathedralis campanae sonitus attendi debet pro nuncianda inchoatione ieiunii quadragesimalis. 949.

In Cathedrali primus locus in Choro est, qui immediate sequitur Cathedram episcopalem. 3422 ad 1.

Vide Ecclesia.

Catholicae Ecclesiae Patroni.

Catholicae Ecclesiae Patroni; haec verba nec in Missali nec in Breviario vel Calendario eisdem praefixo, ad festum Natalis aut Patrocinii S. Ioseph, addenda sunt, sed tantum in Ordine Divini Officii recitandi Sacrique peragendi, qui in usum Cleri singulis annis conficitur. 3249 ad 2.

Caudatarius.

Caudatariis Cardinalium conceditur, ut subtanis utantur violacei coloris. 262.

Caudatariis non debentur quaedam suppellectilia de Cappellis Cardinalium in horum decessu. 539.

Caudatarius Archiepiscopi pontificaliter induti adhibere debet cottam; si vero Episcopus deferat cappam, Caudatarius utatur veste violacea. Idem valet pro Crucifero. 1145 ad 2.

Caudatarius Episcopi, licet non sit de gremio Capituli, potest eidem inservire in Choro in habitu Caudatarii. 2049 ad 17; sed si assistat Episcopo cum solo pallio nigro, non potest canere Lectiones et Prophetias. Ibidem ad 23.

Caudatarius Episcopi debet dimittere caudam cappae aut vestis Episcopalis, ut Assistens ceterique Canonici transire valeant ante ipsum Caudatarium, quando Episcopus in Missa Pontificali et in aliis functionibus stat vel manet genuflexus. 2425 ad 13.

Caudatario uti potest Episcopus Administrator pro retinenda fimbria vestis talaris. 2976 ad 10.

Celebrans.

Celebrans et Ministri in Missa solemni sedere possunt ad cantum Kyrie, Gloria et Credo. 9 ad 6.

Celebrans in Vesperis solemnibus retinere debet Pluviale a principio usque in finem. 35.

Celebrans in Missa solemni, cui Episcopus assistit, faciat confessionem versus altare, et quando dicit: et tibi Pater, vertat se ad Praelatum. 86 ad 5.

Celebrans per chorum tantum a Ministris associatus in Dominicis aquam benedictam aspergat; per ecclesiam vero et ad populum poterunt Ministri ipsi aspergere in sacrificio. 86 ad 10.

Celebrans coram Episcopo in Missa solemni in Dominica Palmarum legere debet Passionem in cornu Epistolae, Evangelium vero in cornu Evangelii. 544 ad 3.

Celebrans, quando Episcopus Missae solemni assistit, ad confessionem Episcopo respondere debet usque ad Indulgentiam inclusive. 1275 ad 7.

Celebrans, sed non Episcopus, thurificandus est post Evangelium, dum Episcopus assistit cum cappa. 1275 ad 8.

Celebrantes in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum possunt applicare sacrificium ad libitum. 1275 ad 9.

Celebrans et Assistentes in Vesperis et Missa solemni sedere debent in scamno, et non in sede coriacea. 1320.

Celebrans, aspergens populum aqua benedicta, debet servare formam Ritualis. 1322 ad 12.

Celebrans et Ministri Canonici et Dignitates parati, dum transeunt ante Episcopum, debent eum salutare, detecto capite. 1402 ad 1.

Celebrans et Ministri in Missa solemni ad versiculos infra Gloria et Credo, qui inclinationem requirunt, capite detecto inclinare debent, sive illi a Choro cantentur, sive recitentur et ab organo suppleantur. 1563 ad 1. 2684 ad 13. 3457 ad 3; itemque detecto capite procedere debent ad praeparatam sedem et inde regredi ad Altare. 1563 ad 1.

Celebranti in Missa solemni non licet teneri facere Pyxidem a Diacono, et a Subdiacono Patenam, dum Communionem administrat. 1572 ad 2.

Celebrans in tribus Missis Nativitatis Domini non debet genuflectere post sumptionem Sanguinis, sed servare Rubricas Tit. XI n. 1. 1772 ad 7.

Celebrans, Episcopo praesente, accedens ad Altare, in quo expositum est SS. Sacramentum, in eundo salutet Episcopum profunda capitis inclinatione, deinde genufiectat SSm̃o, et procedat in Missa; in redeundo prius genuflectat, deinde salutet Episcopum. 2049 ad 1; in Processione Corporis Christi seu in aliis, non debet se inclinare Episcopo, antequam Orationem recitet. Ibidem ad 2; recitans in Collecta Missae nomen Episcopi praesentis, non debet se inclinare versus eum sed tantum versus librum. Ibidem ad 3; Missam continuare nequit, nisi postquam Episcopus osculatus fuerit Evangelium ei deferendum a Subdiacono, etsi eius sedes aliquantulum distet. Ibidem ad 4.

Celebrans et Ministri sedere debent capitibus coopertis, dum Episcopus distribuit Palmas, Cineres, Candelas. 2184 ad 1.

Celebrans Feria VI in Parasceve, praesente Episcopo, nequit accedere ad adorandam Crucem, nisi post Episcopum; contraria consuetudo est abusus omnino tollendus. 2246.

Celebrans ante Altare SS. Sacramenti sive expositi sive in tabernaculo reconditi genuilectere debet in accessu et recessu in plano ; in infimo autem gradu, quoties insuper genuflectere occurrat. 2682 ad 47.

Celebrans coram SS. Sacramento exposito, quando thurificatur et manus lavat, consuetudinem servare potest standi in plano Presbyterii aut in supremo Altaris gradu, dummodo caveat, ne terga vertat Sacramento. 2682 ad 48.

Celebrans et Ministri coram SS. Sacramento exposito in accessu et recessu genuflectere debent utroque genu; intra Missam unico genu. 2682 ad 49.

Celebrans signans se cum Hostia et Calice ante sumptionem debet caput inclinare ad verba Iesu Christi. 2850 ad 1; post sumptionem Sanguinis non debet parumper immorari in meditatione SS. Sacramenti. Ibidem ad 2.

Celebrans coram SS. Sacramento exposito, dum dicit Flectamus genua, versus librum genuflectere debet. 2859.

Celebrans et Ministri, si Sacristia stat post altare, a Sacristia debent egredi e parte Evangelii, et ad illam accedere e parte Epistolae. 3029 ad 12.

Celebrans in sacello valetudinarii deferre nequit post Communionem particulas in patena et pergere ad cellulas infirmorum, ut eis Communionem praebeat, sed reservare debet particulas post Missam; et si forte fragmenta remaneant, ea reponat in Pyxide, quae in tabernaculo asservatur. 3099 Dub. I.

Celebrans expleta aspersione Aquae benedictae in Dominicis potest vel in ipso Presbyterio in cornu Epistolae vel post Altare deponere pluviale et assumere planetam iuxta consuetudinem. 3108 ad 16; nisi adsit Episcopus. 3110 ad 4.

Celebrans ante Absolutionem ad tumulum debet se exuere planeta et manipulo atque assumere pluviale in plano ad cornu Epistolae. 3108 ad 6.

Celebrans in Missa, cui assistit Episcopus, dicto per Episcopum V. Indulgentiam, se retrahit Confessionem perficiens cum Diacono et Subdiacono. 3213 ad 8.

Celebrans in functionibus funebribus, dum accedit ad Altare, et dum redit in sacristiam Choro reverentiam facere debet. 3399 ad 1; quando Celebrans genuflectit ad Et incarnatus est et ad Verbum caro factum est in ultimo Evangelio, Clerus etiam genuflectere debet. Ibidem ad 2.

Celebrans in Missa solemni, quando sedet, sacris Ministris salutationem reddere potest caput aperiens aut inclinationem tantum faciens capite cooperto iuxta consuetudinem. 3434 ad 5; concionatorem, qui post Evangelium praedicat, benedicere nequit. Ibidem ad 8.

Celebrans, ubi est antiqua consuetudo, concionatorem inter Missarum solemnia benedicendi, id facere potest; tunc vero concionator non immediate post Diaconum Evangelium cantaturum benedictionem petat, sed cantato Evangelio et Celebrante thurificato. 3334 ad 1. 3535 ad 4.

Celebrans, interveniente Magistratu solemniori Missae, facere nequit pluviali indutus Confessionem cum illo, sed indutus Casula iuxta Rubricam Missalis. 3780 ad 9.

Celebrans coram SS. Sacramento exposito inclinationem facere debet versus Idem, quotiescumque in lectione Evangelii pronuntiat nomen Iesu. 3875 ad 4.

Celebrans in Altari, in quo asservatur SS. Sacramentum, quando defectu ministri ipse transfert Missale a cornu Epistolae ad cornu Evangelii et vicissim, et quando in Maiori Hebdomada transit a cornu Epistolae ad cornu Evangelii ad legendam Passionem, genuflectere non debet. 3975 Dub. 2.

Celebranti Missam cantatam sine Ministris licet Passionem legere usque ad Munda cor meum, et aliam partem, quae sequitur, canere in tono Evangelii, si aliter fieri nequeat. 4031 ad 2.

Celebrans ipsemet nequit exsequi in Passione cantanda partem Christi, demandata laicis parte Chronistae simul et Synagogae. 4031 ad 3.

Celebrans et Diaconus in Absolutione ad tumulum, absente cadavere, collocare se debent semper inter tumulum et Altare, et Subdiaconus inter Ecclesiae ianuam et tumulum, sive Absolutio fiat pro laico sive pro Sacerdote; excepto casu, quo cadaver sit moraliter praesens. 4034 ad 3.

Celebrans transiens ante Altare, in quo fit Communio populi, non debet permanere genuflexus, quoadusque terminetur Communio. 2002 ad 14.

Celebrans in Missa crucem aspicere debet, dum oculos elevat. 2960 ad 3.

A Celebrante in Vesperis Cruces parietum in Anniversario Dedicationis Ecclesiae thurificari possunt, ubi consuetudo viget; dummodo Celebrans thurificationem perficiat stando. 3621 ad 1.

Celebrans utrum in Vesperis solus sedere debeat in loco consueto, an potius duos hinc inde habere sedentes cum pluvialibus, declaratur. 235 ad 15.

Celebrans ad Altare, quod habet plures gradus, non debet necessario pro Missa incipienda descendere usque ad planitiem, sed satis est, ut descendat ab ipsa predella. 1265 ad 4.

Celebrans in solemni Benedictione cum SSm̃o Sacramento post Completorium facienda deferre debet Albam. 3799 ad 1.

Celebrans, calicem manu sinistra deferens, pergendo ad Altare Aquam benedictam accipere potest ad ianuam Sacristiae, eaque se signare, si commode fieri potest; secus, abstineat. 2514 ad 4.

Per Celebrantem fieri debet Benedictio Candelarum, Cinerum et Palmarum. 1333 ad 12. 2783 ad 2.

Per Celebrantem facienda est in Sabbato Sancto Benedictio Fontis Baptismalis; et hoc casu Celebrans praecedentiam habet super Dignitates et Canonicos. 613. 1189. 1401 ad 5. 2783 ad 1.

Celebrans in Missa cantata sine Ministris sedere potest dum Gloria et Credo cantantur, sed in scamno ornato remissiori apparatu prae illo, qui Canonicis exhibetur. 3026.

Celebrans Missam privatam sine Ministro non debet bis dicere Confiteor. 3368 ad 1.

Vide Sacerdos. Missa privata. Missa solemnis.

S. Celedonius Mart.

S. Celedonius Mart. vide Hemetherius.

Cellarium.

Cellarium et aliud huiusmodi construere subter Ecclesiae consecratae pavimentum ad servandum vina et alias res mere profanas non licet; quamvis aditus ad praedicta loca sit extra corpus sacri aedificii. 3157 ad 5.

Centenaria.

Centenaria commemoratio diei Baptismatis alicuius Sancti vel Beati liturgico ritu vel alio sacrae solemnitatis modo celebrari non potest. 3832 ad 1.

De Centenaria solemnitate celebranda Redemptionis humanae Litterae S. R. C. 3857.

Cereus.

Cereum parvum licet adhibere in Sabbato Sancto ad Praeconium pro commoditate Celebrantis, aliumque maiorem alias benedictum accendere in Dominica Resurrectionis ac toto tempore Paschali. 2425 ad 8.

Cereorum numerus in Matutinis tenebrarum conformis esse debet Caeremonialis praescripto. 2684: ad 6.

Cereum accensum offerri sufficit Episcopo ab uno ex Ordinatis in quolibet Ordine in Ordinatione generali. 2883 ad 4.; et toleratur usus, ut unus tantum Cereus accendatur, qui a singulis Ordinatis Episcopo offeratur. 2682 ad 7.

Cereorum fictorum ex metallo usus, in quibus machina quadam introducitur cereus, tolerari potest. 3448 ad 13.

Cerei duodecim in Anniversario Ecclesiae consecratae accendi debent per integrum solum diem, incipiendo a primis Vesperis; in die vero octava possunt, sed non debent cerei accendi. 3876 ad 6 et 7.

Cereum tertium in Missis lectis a consecratione ad sumptionem non accendendi consuetudo servari potest. 4029 ad 2.

Vide Candela.

Cereus Paschalis.

Cereus Paschalis regulariter accenditur ad Missas et Vesperas in tribus diebus Paschae, Sabbato in Albis et Dominicis usque ad Ascensionem Domini, quo die, Evangelio cantato, extinguitur ad Missam, et quando alicubi adsit consuetudo eum accendendi intra tempus Paschale aliis diebus et solemnitatibus. 235 ad 11.

Cereus Paschalis in die Ascensionis Domini exstingui debet ad Evangelium Missae solemnis, non autem post Nonam; et Rubrica Missalis ad amussim servari debet. 2524 ad 3.

In Cereo Paschali Sabbato Sancto Diaconus Missae infigere debet quinque grana incensi, non autem cuidam Cruci cerae albae ab eo separatae. 2684 ad 9. Vide Suffragium in IV volumine pag. 325

Praeter Cereum Paschalem duos alios parvos cereos ex eo accensos deferendi in supplicationibus, quae in Ecclesia Pisana fiunt tum in Sabbato Sancto ad obeundam Fontis baptismalis benedictionem, tum quotidie per octo dies ad eumdem Fontem, consuetudo servari potest. 2684 ad 10.

Cereus Paschalis poni debet super distincto candelabro, posito in plano a cornu Evangelii, et non super cornucopio. 2890 ad 2.

Cereus Paschalis toties accendi non debet, quoties tempore Paschali datur benedictio SS. Sacramenti cum ostensorio. 3479 ad 3.

Cereus Paschalis accendi nequit tempore Missae Conventualis diebus non festivis; nisi aliter ferat consuetudo. 3697 ad 11.

Cereus Paschalis non est renovandus quotannis ex toto; sed potest et debet renovari tantum, cum pars accendenda non sufiiciat pro toto tempore Paschali. 3895 ad 1.

Cerei Paschalis loco adhiberi potest alius Cereus in sacello laterali, ubi diebus ferialibus a Canonicis fit Officiatura sine cantu; dummodo hic alius fuerit semel benedictus, in eoque fixa sint quinque grana thuris. 3895 ad 2.

Cerei Paschalis loco adhiberi potest Cereus alter minoris molis ad Benedictionem Fontis Baptismalis in Sabbato Sancto et Vigilia Pentecostes; dummodo etiam Cereus iste sit benedictus, in eoque sint infixa quinque grana thuris. 3352 ad 1. 3358.

Cereus Paschalis non debet ardere, dum cantatur Missa in Vigilia Pentecostes; et specialis Rubrica Missalis servanda est. 4048 ad 10.

Ceroferarius.

Ceroferarii cum accensis cereis assistere debent ad Evangelium in Missa Conventuali, quando cantatur. 915 ad 4. Vide 2890 ad 1.

Ceroferarii, qui nec tonsura initiati sunt, Albam et Dalmaticam, etsi non benedictas, induere nequeunt. 3722 ad 2.

Ceroferarii intorticia loco candelabrorum ad Evangelium in Missa et ad Orationem in Vesperis sustinere nequeunt. 3333 Dub. 1 qu. 2.

S. Chilianus Ep. Mart.

S. Chiliani Episc. Mart. festum celebrandum est de Communi unius Martyris. 2319 Reliqu. Dub. ad 9. Oratio in hoc festo dicenda est: lnfirmitatem. Ibidem ad 10.

Chirothecae.

Chirothecis Episcopus uti nequit, nisi in iis functionibus pontificalibus, in quibus Episcopi iis utuntur. 2049 ad 14.

Chirothecis uti nequit Episcopus in Benedictione cum SSm̃o Sacramento loco veli humeralis; neque una cum velo praedicto easdem assumere. 3031 ad 4.

Chirothecae non assumuntur ab Episcopo solemniter celebrante, Communione perada. 3213 ad 6.

Chirothecas reassumere debet Episcopus absoluta Missa pontificali, ad impertiendam Benedictionem Papalem. 3605 ad 9.

Chirothecae Episcopi debent esse coloris paramentorum. 3729 ad 2.

Chirothecis uti nequeunt Archiepiscopi, quum ad Ecclesiam accedunt vel ab ea recedunt ante et post Missam pontificalem. 3873. ad 1.

Chorales.

Chorales in Missa solemni bini et bini recitantes Symbolum genuflectere debent, quando Celebrans et Ministri genuflectunt. 3029 ad 2.

Chorales vestes intelligi debent rochettum et mozzetta. 3115.

Chorus.

Chorus universus ad Primam et Completorium dicere debet Confíteor et Misereatur, postquam Hebdomadarius ea recitaveril. 235 ad 14.

In Choro Dignitates sedere debent successive iuxta maiorem dignitatem. 305.

Chorus si nimis angustus sit, Canonici sedeant vel in sedibus Chori vel in duobus scamnis (vulgo banchi) oblongis iuxta usum introductum, prout Episcopus arbitrabitur. 248 ad 10.

Ad Chorum regendum destinati non sunt vocandi ad assistendum Episcopo. 146.

Chori Rectorem nec Episcopus nec eius Vicarius potest eligere in praeiudicium illius, cui competit; S. Sedes vero consulenda, si abusus irrepserint. 471.

Chori directio exigenda est ad formam et dispositionem iuris communis. 870; pertinet ad primam Dignitatem, 1384 ad 4, ubi alter non sit cui privative hoc munus incumbat. 981; eo impedito cui competit, spectat directio ad digniorem de Choro, non autem ad Vicarium generalem. 939. 1976; nequit Episcopus nominare Censores pro directione Chori, sed hoc ius pertinet ad primam Dignitatem. 1709.

Extra Chorum Capitulum divina Officia recitare nequit, etiam in speciali casu, sine licentia Episcopi, 1760 ad 15.

Chori Sedilia quomodo disponenda sint pro Canonicis paratis et pro Vicario Generali, dum Episcopus sedet in Cathedra sita a latere Evangelii, declaratur. 1848.

Chori directio spectat privative ad Primicerios in Ecclesia Collegiata S. Eustachii Baren.; qui, si absint, nequeunt subrogare simplicem Presbyterum, sed vices eorum debent supplere Canonici. 2299. ad 1 et2.

Chori thurificatio in Missa solemni integre facienda est a Diacono. 701.

Chori thurificatio, aspersio aquae benedictae, pacis osculum sunt, iuxta praescriptum Caeremonialis Episcoporum lib. I. cap. 24, incipienda a dignioribus. 3216 ; pars autem dignior est, ubi est appensa tabella Chori, 973, vel in qua sedet Hebdomadarius 2960 ad 1 ; Hebdomadario tamen non sedente in Choro, thurificatio etc. incipi potest ab ea parte, in qua sedet dignior ex praesentibus (ubi talis consuetudo exsistit). 3059 ad 25.

Chorus in Missa cantata sine Ministris thurificari non debet. 937 ad 3.

Cum Chorus est divisus in duos ordines stallorum, thurificatio facienda est toti ordini a latere dextero, et deinde toti a latere sinistro. 1773 ad 3.

A Chori Magistris, non vero a Caeremoniarum Praefecto, debetur assistentia Canonicis solemniter celebrantibus. 2332 ad 19.

Chorus thurificandus est in Missa solemni a thuriferario, si habeatur in loco superiori et ab Altari remoto, dummodo exstet intra ambitum et aream Ecclesiae ; non autem si in loco, ad quem accedi nequeat nisi exeundo ab Ecclesia. 2515 ad 9; etiam quando Missa cantatur in altari laterali ; et idem est intelligendum pro osculo pacis. 3009 ad 7.

In Choro servandae sunt Rubricae quoad tempus standi, sedendi et genuflectendi. 2087 ad 1.

Chorus sedere debet, dum a Celebrante legitur V. Communio. 2951 ad 4.

In Choro, quando aliquis ex munere suo v. gr. Caeremoniarius vel Subdiaconus ad Sedem Episcopi pergit in Vesperis pro praeintonationibus, omnes de Choro aequalis vel inferioris dignitatis assurgere non debent; sed servandum est Caeremoniale Episcoporum. 3059 ad 5; quando Ministri Altaris et Caeremoniarius Chorum salutant in Missa et Officio, Chorus respondere debet caput tantum aperiendo, iuxta praxim. Ibidem ad 6.

Chorus debet assurgere, praeter Hebdomadarium paratum, quando a Dignitatibus et Presbyteris participantibus intonantur Antiphonae, nisi adsit consuetudo ut una pars tantum assurgat. 3110 ad 2. 3781 ad 2 et 3; in benedictionibus Lectionum Hebdomadarius debet semper assurgere ; alii vero de Choro, quando Officium solemniter cantatur. 3110 ad 3.

A Choro aliquis discedere potest, expleta functione, priusquam a Dignitate prima detur finis divini Officii. 3110 ad 23.

In Choro praxis ad Gloria Patri sedendi retineri potest, etiamsi Horae Canonicae coram SS. Sacramento exposito persolvantur. 3113 ad 2 et 3.

Chori primus locus in Cathedrali est, qui immediate sequitur Cathedram episcopalem. 3422 ad 1.

In Choro licet apponere ornatus ex lana aut alia materia eiusmodi, non vero ex serica. 3801 ad 3.

In Choro tamquam praesentes habeantur Dignitates seu Canonici, Beneficiati aliique Chorales omnes, qui sive conficiendis Processibus tum Ordinariis tum Apostolicis operam navant in causis Servorum Dei ac Beatorum, sive ut testes vocati fuerint ; et ideo omnia tunc percipiant emolumenta, etiam eventualia. 3812.

Chori obligationi satisfieri nequit recitatione Sextae et Nonae tempore Missae Conventualis. 2699.

Ad Chorum qui tenentur, debent privatim recitare Officium, prout fit in Choro. 110 ad 5.

A Choro exeundi veniam dare pertinet ad Digniorem Capituli. 1619 ad 4; licet ad alteram Dignitatem pertineat dirigere Chorum. 1882.

Vide Dignitas prima. Cantus. Obligatio. Pax. Thurificatio.

Chrisma.

Dum Chrismate frontem inungit, Episcopus in conferendo Confirmationis Sacramento dicere debet: Signo te signo Crucis, signum super frontem ipsam pollice producens ; quo facto, manu extensa versus Confirmatum incipit: In nomine Patris etc. ter signum Crucis efformans, more solito. 3012 ad 2.

Chrisma et Olea sacra si non sufficiuut pro Ecclesiarum et Altarium consecratione, Episcopus ea petere debet ab Episcopis vicinioribus. 3125.

Chrismatis benedictio, quae fieri debet Feria V in Coena Domini, urgentissimis de causis permittitur, ut fiat Feria II vel alia ante V eiusdem Hebdomadae, Episcopo Ramatensi, Vicario Apostolico in Anglia. 2475.

Christe Sanctorum.

Christe Sanctorum etc. Hymnus in festo S. Gabrielis Archangeli recitandus est, prout legitur in festo Dedicationis S. Michaelis. 3060 ad 3.

Christe Sanctorum etc. Hymnus ad Laudes in festo S. Raphaelis Archangeli recitandus est iuxta formam, quae in usu erat ante correctionem Urbani VIII. 3297 Dub. 1 qu. 1; et in eodem strophae S. Michaelem et Gabrielem respicientes omittendae sunt. Ibidem qu. 2.

S. Christophorus Mart.

S. Christophori festum in Dioecesi Ruremundensi Titularis Ecclesiae Cathedralis a Clero saeculari extra Civitatem recoli debet sub ritu duplici I classis cum Octava. 3714 ad 1; in Parochiis, quae patronum habent S. Iacobum, festum S. Christophori die 27 Iulii fixe celebrandum est, ac eiusdem Octava finienda est die 3 Augusti. Ibidem ad 3.

Cinerum Feria IV.

Cineres Feria IV Cinerum super capita fidelium imponendi debent esse aridi et in modum pulveris. 130 ad 3.

Cineres distribui nequeunt in domibus habitantium. 1367.

Cinerum Feria IV Canonici nequeunt transferre quandam Processionem et aliquas Commemorationes pro Defunctis, ad quas ex legato tenentur, occasione Orationis XL Horarum ; sed Expositio SSm̃i Sacramenti transferenda est in aliam diem commodiorem arbitrio Episcopi. 2424 ad 5.

Cinerum benedictionem peragere et Missam cantare in Feria IV Cinerum, ubi consuetudo viget, potest Canonicus turnarius impedito vel nolente Episcopo. 2424 ad 9. (sed hoc Decretum emendatum est Decreto generali 3865).

Cinerum Feria IV Sacerdos celebrans privatim expleta Missa potest distribuere Cineres adstantibus, non autem sibimetipsi imponere. 2704 ad 5.

Cinerum Feria IV a Canonico celebrante imposituro Cineres Episcopo non est sumendum pluviale. 3148 ad 1.

Cinerum Feria IV si occurrat in unam ex tribus diebus Expositionis SSm̃i Sacramenti ratione Orationis XL Horarum, Orationes, Praefatio et Pater noster cantandae sunt in tono feriali et Oratio super populum non est omittenda. 3574 Dub. V, qu. 5.

Cingulum.

Cingulo lineo congruentius utendum est in sacrificio Missae quam serico. 2067 ad 7.

Cingulum potest esse coloris paramentorum. 2194: ad 3.

Cingula lanea adhiberi possunt in celebratione Missae. 3118.

Cingulo ad instar fasciae utendi consuetudo tolerari potest, ubi viget, donec huiusmodi Cingula, hucusque adhibita, consumentur. 4048 ad 6.

Circulus.

Circulos ad Gloria etc. Episcopus cum suis Canonicis habere potest etiam in Ecclesia exempta. 156 ad 1.

Circulos extra Cathedralem, Canonicis absentibus, Episcopus habere nequit cum quibuscumque Presbyteris et Clericis. 406.

Ad Circulos, qui fiunt coram Episcopo, Canonici Collegiatae non sunt admittendi, quando conveniunt simul cum Capitulo Cathedralis. 456.

Ad Circulos faciendos debent Canonici Cathedralis e stallo descendere, etiam quando Episcopus solum assistit, sed non celebrat. 551 ad 2.

Circulos facere tenentur Canonici, dum Episcopus assumit paramenta etiam in Sacristia. 2425 ad 6.

In Circulis, quos faciunt Canonici Cathedralis, caput detegi ab eis debet, nec eis licet retinere pileolum, non obstante quacumque consuetudine. 918 ad 1. 2455.

Post Circulos Episcopus suos Canonicos benedicere debet. 2632 ad 19.

Ad Circulos Canonici non tenentur, dum Episcopus Administrator Missae solemni ab alio cantatae assistit. 2274 ad 4.

Circuli tempore Episcopus aliquos dispensare potest, ne deficiant Cantores in Choro. 1401 ad 4.

Circuli a Canonicis sacris paramentis indutis fieri non debent. 3228 ad 2.

Cistercienses.

Cistercienses sunt adstricti ad Officium Defunctorum qualibet Feria per annum recitandum iuxta Breviarium Ordinis a S. R. C. approbatum. 3316 ad 1; item debent applicare quotidie Missam de Requie vel de die pro Fratribus Defunctis, Propinquis et Benefactoribus iuxta Rubricas generales Missalis Ordinis Tit. XI. Ibidem ad 2 ; item obligantur ad Missam Defunctorum prima die cuiusque hebdomadae iuxta Tit. V. Ibidem ad 3.

Cisterciensis Ordinis Moniales possunt, relicto ordine Ritualis Romani, recipere primo Extremam Unctionem, deinde Viaticum. 3486.

Cisterciensibus Monialibus S. Susannae in Urbe conceditur de speciali gratia, nullo unquam tempore in exemplum afferenda, ut occasione vestitionis et professionis in Missa de Officio occurrente Commemoratio Spiritus Sancti fieri possit, dummodo non occurrat duplex I vel II classis aut Dominica privilegiata. 2766.

Cisterciensibus Monialibus Sacerdos saecularis administrans Sacramenta uti debet Rituali Romano, non vero Cisterciensi. 3901 ad 1 ; in Monialium cadaverum translatione e superiore loco Monasterii ad Chorum inferiorem, et in earum Exsequiis servari potest Rituale et Missale Romanum; dummodo lex clausurae in eiusmodi translationibus non violetur. Ibidem ad 3.

Cisterciense Calendarium novissime approbatum est praeceptivum pro utriusque sexus Religiosis Cisterciensibus 3655 ad 1; Sanctimoniales huius Ordinis recitare possunt et debent, ut antea, Officium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis atque Patronorum Regni, Dioeceseos, Civitatis, si constet ea Officia ad ritum Cisterciense a S. R. C. fuisse adaptata et Oratricibus concessa ac pro ipsis approbata ; si secus, non. Ibidem ad 2 ; non possunt retineri Officia iam ab ipsis Monachis in Hispania huc usque persoluta absque indulto Apostolico. Ibidem ad 3 ; Officia novissima a Sede Apostolica universali Ecclesiae praescripta non debent sed possunt apponi Calendario, postquam ea ad ritum Cisterciensem fuerint redacta. Ibidem ad 4.

Cistercienses Congregationis Trappistarum Belgii retinere possunt ritus ecclesiasticos apud ipsos diuturna consuetudine confirmatos, eosdemque conformes praescriptionibus Missalis, Breviarii et Ritualis, approbatosque consuetudine Ecclesiae Romanae; et laudandi sunt ob obedientiam tam prompte ac tam plene praestitam Decretis S. Sedis pridem emanatis. 3351.

In Cisterciensium Ordine Congregationis Trappistarum pro quatuor Anniversariis solemnibus quotannis pro Defunctis celebrandis assignari possunt dies festum vel Dominicam immediate sequentes, nec impeditos quovis Festo aut etiam Feria habente Missam propriam, ita ut Vesperae Defunctorum cantentur post Vesperas Festi vel Dominicae. 3378 ad 1; in eodem Ordine retineri potest consuetudo, ubi viget, Horas Canonicas terminandi post Antiphonam B. M. V. cum Pater et Ave. Ibidem ad 2; Sacerdos extraneus in Ecclesiis Cisterciensium Missam Conventualem celebrans adhibere debet Missale Ordinis et dicere Missas dictae Religioni concessas. Ibidem ad 3.

Cistercienses Monachi debent omnino uti Missali monastico a Paulo V approbato, et Missam tam solemnem quam privatam celebrare cum ritibus et caeremoniis ibidem praescriptis. 1218.

Cistercienses Monachi et Cassinenses circa praecedentiam servent Mediolani Decretum Em̃i Archiepiscopi. 1468.

Vide Moniales.

S. Clara Virg.

S. Clara Virg.

S. Clarae Octava pro Monialibus eius Instituti praefertur Octavae S. Laurentii: cedit illi Assumptionis. 1241.

S. Clarae Ordinis Moniales vide Moniales S. Clarae.

Clausura.

Clausuram Regularium, occasione Processionis, ingredi mulieribus non licet. 506. 564. 627. 1364.

Clava.

Clavam, vulgo Mazza d'onore, Capitulum Cathedralis Melitensis uti potest in functionibus ecclesiasticis tara intra quam extra Ecclesiam. 2282 ad 5. Idem licet Capitulo Collegiatae S. Pauli Apostoli Civitatis Valletlae. 2662 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 299 Vide836.

Vide Magistratus quoad praeeminentiam.

Clavis.

Clavis Tabernaculi, in quo SS. Sacramentum feria V in Coena Domini asservatur, non est tradenda laicis et saecularibus cuiuscumque gradus, sed tradi debet Sacerdoti in crastinum celebraturo. 635. 813. 912. 2335. 2830 ad 1. 2833. 2873 ad 4. 2904. Quae prohibitio afficit tam Saeculares quam Regulares quovis modo ab Episcopi iurisdictione exemptos. 579

.

Claves capsulae, in qua asservatur sigillum Capituli, a quibus sint retinendae, statuitur. 1619 ad 2.

Clavis tabernaculi, in quo SS. Sacramentum feria V in Coena Domini asservatur, servanda est penes Sacerdotem, et alia symbolica clavis tradatur Praefecto Provinciae civilis. 3518.

Clavis tabernaculi nequit asservari apud Moniales inter septa Monasterii, sed extra apud Cappellanum. 3448 Dub. VI.

Cum Clavibus in actu Ordinationis traditis Ostiarius non debet necessario claudere ostium Ecclesiae vel Cappellae. 2682 ad 5.

Quoad Claves Ostiariis in eorum Ordinatione tradendas, in praxi servandum est Pontificale Romanum. 4035 ad 5.

Clericus.

Clerico coniugato, si in habitu clericali incedit, licet intonare et legere Antiphonas vel Capitula, aliasque similes functiones facere. 13.

Clericus exterus in Romano Seminario commorans recitare potest Officium secundum Ordinem Romanum. 61.

Clerici parati praecedentiam habent ratione paramentorum in thurificatione ante Beneficiatos non paratos in Choro sedentes. 97.

Clerici de gremio vel Cathedrali adscripti, qui alias non tenentur aci Chorum, et ceteri Clerici tam saeculares quam regulares Dioecesis non obligantur ad Officia votiva, quae recitantur in Choro. 110 ad 1 et 2; qui sunt de gremio, et praefata Officia recitant, sed extra Civitatem et Dioecesim degunt, decet ut in iis recitandis perseverent. Ibidem ad 3; si qui non tenentur, sed volunt se conformare Ecclesiae Cathedrali, possunt id facere, si ab ea fructus percipiant. Ibidem ad 4; qui ad Chorum tenentur, debent privatim recitare Officium, prout fit in Choro. Ibidem ad 5.

Clericis graecis duobus conceditur licentia recitandi Officium in Choro more latino, dummodo ipsi in omnibus ritui latino se conforment. 177.

Clerici in Sacris constituti praeferendi sunt aliis, qui posteriores sunt quoad Ordines maiores, etsi anteriores quoad Ordines minores; et quando plures eodem die ordinati sunt, ille praeferendus est, qui prius in ordine nominatus et ordinatus est. 220.

Clerici funeribus interessentes praeferendi sunt Sodalitatibus laicorum. 152 ad 6.

Clerici, ubi non adsunt Beneficiati aliive Presbyteri, possunt in Vesperis sumere pluvialia, ut assistant Canonico celebranti. 248 ad 7.

Clericus vel Presbyter qui relinquit servitium Ecclesiae ratione Beneficii incompatibilis obtenti, si de consensu Capitularium iterum receptus sit, non gaudet antiqua antianitate. 817.

Clerici Regulares Ordinis ministrantium Infirmis Constitutiones suas in vitae actibus servare debent ; in funeribus vero Rituale Romanum. 822.

Clerici ex Seminario et mercenarii inservientes Cathedrali Ecclesiae, quocumque titulo, cum suo Capitulo et sub eius cruce procedere debent. 1264 ad 3.

Clerici Civitatis nulla gaudentes in Cathedrali praebenda, neque peculiari servitio illius Choro addicti, nequeunt se conformare cum eadem Cathedrali in recitatione Officiorum. 1805.

Clerici Seminarii, quatenus Capitulum et Clerus Collegiatae in Processionibus incedat sub propria cruce, debent praecedere; secus, si crucem Cathedralis Capitulum Collegiatae subsequatur. 1230.

Clerici Seminarii incedere debent immediate post Crucem Capitularem. 2126. 2641 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 268

Clerici, qui non sunt addicti alicui Ecclesiae, tenentur satisfacere praecepto Paschali in propria Parochia. 2275 ad 13.

Clerici saeculares, qui non sunt Choro adstricti, recitare possunt Officia de Sanctis

Ordinis Carmelitani, si sint eiusdem Ordinis Tertiarii. 2388 ad 6; item Clerici saeculares professi in militari Ordine D. N. I. C. possunt recitare de Sanctis, de quibus recitant eiusdem Ordinis Claustrales, dummodo non sint Choro adstricti. Ibidem ad 7.

Clericis Beneficiatis Basilicae Lateranensis, tam in servitio altaris quam in functionibus Chori, competit supplere Beneficiatorum vices; non autem Cappellanis, quibus tamen reservatur ius praeintonandi Antiphonas. 2456.

Clericus Collegiatae in Minoribus cohstiiutus nequit implere in sua Hebdomada munus Hebdomadarii, vertendo versum Dominus vobiscum in alterum Domine exaudi Orationem meam; sed huiusmodi officium explendum est ab altero ex Sacerdotibus in Choro adsistentibus. 2528 ad 6.

Clerici Seminarii praecedentiam habent in Processionibus aliisque similibus actibus supra Clericos in Minoribus constitutos et adventitios. 377. 2570. 3200.

Clericis Regularibus Matris Dei Lucae degentibus, qui celebrant festum Ss. Cordis B. M. V. Dominica V post Pentecosten, prohibetur, quominus in propria Ecclesia cantent Missam solemnem eiusdem festi, quando in dicta Dominica incidit festum Patroni vel SS. Apostolorum Petri et Pauli. 2738.

Clerici Regulares Scholarum Piarum in Dioecesi Florentina nequeunt recitare Officium votivum SS. Nominis Mariae in Adventu, Quadragesima et Sabbatis Quatuor Temporum. 2887 ad 2 ; cessante pro iisdem Octava Nativitatis B. M. V. in Sabbato ob festum SS. Nominis Mariae potiori ritu cum Octava celebrandum, in die octava praedictae Nativitatis admittendum est, quatenus adsit, Officium translatum. Ibidem ad 3.

Clericus primae Tonsurae initiatus potest in casu necessitatis inservire Missae solemni supplendo vicibus Subdiaconi, (sine manipulo). 2965 ad 4. 3525 ad 1. 3832 ad 7.

Clerici Regulares S. Pauli Barnabitarum vide Barnabitae.

Quoad Clerici sepulturam, Ecclesia, cui fuit adscriptus in susceptione primae Tonsurae, nullum acquirit ius. 891.

Clerici in sacris praesertim functionibus adhibere debent caligas seu calceamenta, quibus publice uti solent probati Clerici loci vel Dioecesis. 3268 ad 3.

Clerici et initiandi nequeunt assistere sacris functionibus induti rochetto vel superpelliceo formam rochetti praeseferenti. 3438 ad 8.

Clerici nequeunt assistere in presbyterio, panini superpelliceo induti, partim vero non. 3540 ad Dub. III.

A Clerico Pluviali induto, si adsit consuetudo, cantari potest in Vesperis Pontificalibus Capitulum, loco Subdiaconi parati. 3228 ad 3.

Clericus in Ordinibus sacris constitutus generaliter non satisfit obligationi suae, qui sponte vel invitatus se adiungit Clero, Officium ab Officio ipsius Clerici diversum canenti vel recitanti. 4011 ad 3.

Vide Clerus. Beneficiatus.

Clerus.

Clerus Cathedralis: quinam sub verbis: « Et totus Clerus Cathedralis Ecclesiae » comprehendantur, declaratur. 30.

Clero saeculari non licet Missas et Officium Defunctorum celebrare in Ecclesiis Regularium, iisdem invitis. 98.

Clerus saecularis in omni loco, etiam in propriis Regularium Ecclesiis, praeferendus est Clero regulari. 145 324 341 547. 1094. Vide Regulares.

Clerus Ecclesiae Cathedralis praecedentiam habet in processionibus supra omnes Presbyteros aliarum omnium Ecclesiarum Collegiatarum et Parochialium eiusdem civitatis. 259.

Clerus saecularis, qui sub propria Cruce pallio pensili more Regularium suffulta incedere consuevit, nuda Cruce uti nequaquam potest, sed pallium praedictum coloris tempori convenientis adhibere debet. 1167.

Clerus Collegiatarum convenire debet in Cathedrali, occasione solemnium Processionum generalium. 2306 ad 7.

Clerus universus Sublacensis tenetur ad Officium Dedicationis Ecclesiae Abbatialis cum ritu duplici primae classis, in Civitate cum octava, in Dioecesi vero sine octava ; Regulares autem sub ritu duplici secundae classis sine octava. 2409.

Clero saeculari Civitatis Bononiae competit praecedentia super Monachos Cassinenses S. Proculi in Processione SS. Corporis Christi, quae fieri solet Bononiae infra Octavam eiusdem Festi. 2511.

Clerus Parochiarum Civitatis Barcinonen. in diebus S. Marci et Rogationum non tenetur interesse Processioni, quae fit cum Capitulo Cathedralis et Senatu Civitatis tantum; nec propterea debet facere Processiones particulares in singulis Parochiis, sed obligationi satisfacit, recitando publice Litanias in Choro post Laudes Officii diei. 2540 ad 1.

Clerus recitans Horas Canonicas ante SS. Sacramentum expositum in Throno, sed velo tectum, sedere potest tecto capite cum bireto; sed laudandus erit, si sedeat detecto capite. 2552 ad 1.

Clerus Principatus Carrariensis subiecti Episcopo Massensi, qui loco superpellicei rochetum adhibet, non est inquietandus. 2035.

Clerus Civitatis ac Districtus Coloniae Venetiarum sequi debet antiquissimam consuetudinem celebrandi festum Ss. Felicis et Fortunati Patronorum principalium praedictae Civitatis sub ritu duplici primae classis cum octava; festum vero S. Vincentii Mart, totius Dioecesis Patroni sub duplici maiori. 3215 ad 1 ; et festum S. Vincentii coniungendum est cum festo S. Anastasii. Ibidem ad 2; festum vero SS. Felicis et Fortunati a Clero et universo Districtu servandum est sub utroque praecepto, non autem festum S. Vincentii. Ibidem ad 4 et 5. Clerus autem Districtus debet se conformare Calendario Dioecesano, vel in defectu illius, Calendario Cleri praedictae Civitatis. Ibidem ad 3.

Clerus sedere potest in Missa solemni durante thurificatione, absoluta Confessione; stare tamen debet, quum recitatur Introitus et Kyrie. 3631 ad 1.

Clerus, qui exercitia spiritualia peragit sub directione Sacerdotum Societatis Iesu, uti potest Calendario domus Societatis Iesu ex concessione speciali Pii IX. 3955.

Vide Clericus.

Coadiutor.

Coadiutores Episcoporum Suffraganeorum cum futura successione in Synodo Provinciali sedeant iuxta tempus eorum promotionis. 60.

Coadiutor Archidiaconi secundae Dignitatis, impedito Archipresbytero prima Dignitate, facere debet et exercere functiones, actus, iurisdictiones, quas faceret et exerceret Coadiutus, si praesens esset, vice Archipresbyteri impediti. 328.

Coadiutor Dignitatis nequit se ingerere in exsecutione Litterarum Apostolicarum, quae diriguntur suo Coadiuto. 476 ad 1.

Coadiutor Dignitatis, ad quem spectat Candelas benedicere, absente vel impedito Episcopo, et huic Candelam tradere, dum praesens est, debet utrumque peragere ; dummodo ipse Missam cantet, alias non. 476 ad 2; quatenus inserviat pro assistente Episcopi, vel solemniter celebret, praecedentiam habet in thurificatione, in Communione solemni feriae V in Coena Domini et in adoratione Crucis feria VI in Parasceve. Ibidem ad 3.

Coadiutor debet inservire Choro pro suo Coadiuto; si negligat, rependere debet de proprio. Decretum S. Concilii Tridentini cum Decretis S. R. C. conciliatur. 709 ad 1. Coadiutor inserviens pro suo Coadiuto Canonico semper stare, sedere et incedere debet in ultimo loco post omnes Canonicos; si vero Coadiutor sit Coadiutor Dignitatis, ipse, inserviens pro suo Coadiuto, semper stare, sedere et incedere debet in loco et stallo ipsius Coadiuti. Ibidem ad 2.

Coadiutor Archipresbyteri alicuius Collegiatae deferens stolam praecedit in casu Canonicis Collegiatae ratione stolae. 722.

Coadiutore impedito in ministerio Dignitatis, cuius est Coadiutor, eiusdem Officium exercendum est per Canonicum in ordine proximiorem. 846.

Coadiutor Dignitatis, cuius est explere functiones pontificales, absente, impedito vel recusante Episcopo, debet easdem peragere, quando abest Coadiutus. 1020.

Coadiutori etiam primae Dignitatis debetur locus post Dignitates et ante Canonicos in quibuscumque actibus. 1037.

Coadiutoribus, praesentibus Coadiutis, permittitur, ut Divinis in Choro intersint; sed si sedes non sufficiunt pro veris Canonicis, ipsi discedere debent. 1062.

Coadiutori Canonici Presbyteri Ecclesiae, in qua Praebendae sunt distinctae, debetur praecedentia super Canonicos Diaconos, etiamsi Coadiutor non sit Sacerdos, sed in minoribus Ordinibus sit constitutus. 1398 ad 1.

Coadiutori Canonici Presbyteri Cathedralis, in qua Ordines non sunt adnexi certo et determinato Canonicatui, sed ratio habetur antianitatis, competit post mortem Coadiuti sedes ultima inter Subdiaconos. 1865.

Coadiutores Parochi tenentur ad recitandum Officium Titularis Ecclesiae parochialis, quamvis ad nutum parochis ab Ordinario dati sint: et quidem sub ritu duplici I classis cum octava. 3431 Pars I. Dub. 1 et 2. 3457 ad 2; si vero resident apud ecclesiam filialem, et ibi sacramenta, aut Viaticum et Extremam Unctionem saltem administrant, non tenentur ad Officium Titularis ecclesiae parochialis. 3431 Pars I. Dub. 3. 3433 ad 3; item si adscribuntur non tamquam proprie Coadiutores, sed tantum ad celebrandam Missam et ad Parocho inserviendum, non tenentur ad Titularem celebrandum; quia solummodo ii ad Officia propria alicuius Ecclesiae obligantur, qui revera sunt adscripti stricte servitio Ecclesiae. 2872 Dub. I. qu. 1. 3431 Pars I. Dub. 4.

Coadiutor Canonicus, deficientibus quatuor Canonicis, qui Vesperarum Antiphonas incipiunt, ius habet Antiphonam praecinendi, etiamsi Coadiutus Choro intersit et Antiphonam iuxta ordinem intonaverit. 3519.

Coadiutor Canonicus primae Dignitatis, si eodem tempore cum Coadiuto Choro interest, debet obtinere stallum immediate post alias Dignitates ordinis presbyteralis. 3544 ad 1; Coadiutore Altari assistente, Coadiutus debet in suo stallo Choro interesse simpliciter et materialiter, ne exercens quidcm secundariam actionem ; si vero Coadiutus Altari inservit, Coadiutor se similiter gerere nequit. Ibidem ad 2.

Coadiutor Archiepiscopi cum iure successionis non est nominandus in Canone Missae, sed Archiepiscopus ipse tantum 3538.

Coadiutus.

Pro Coadiuto suo debet inservire Choro Coadiutor ; ac si negligat, rependere debet de proprio. Decretum S. Concilii Tridentini conciliatur cum Decretis S. R. C. 709 ad 1; pro suo Coadiuto Canonico inserviens, Coadiutor semper stare, sedere et incedere debet in ultimo loco post omnes Canonicos; si vero Coadiutor sit Dignitatis, tunc inserviens pro suo Coadiuto semper stare, sedere et incedere debet in loco et stallo ipsius Coadiuti. Ibidem ad 2.

Coadiutus, qui debet in sua hebdomada exercere munus Diaconi, nequit committere hoc Officium suo Coadiutori, ut ipse possit aliud munus exercere. 2322.

Coadiutus debet in suo stallo Choro interesse simpliciter et materialiter, nullam secundariam actionem exercens, Coadiutore Altari assistente; si vero Coadiutus Altari inservit, Coadiutor similiter se gerere nequit. 3544 ad 2.

Cochlear.

Cochlearis parvi usus pro aqua in Calicem infundenda non prohibetur. 3064 ad 4.

Coelestini Monachi.

Coelestini Monachi, vide Monachi.

Coementum.

Coementum adhibendum in consecratione Altarium cum breviori ritu et formula benedici debet. 3976 ad 2; Benedictio tum aquae tum Coementi, nec non facultas consecrandi Altaria, in quibus lapis sepulcri ob omissum coementum movetur, Apostolicae Sedis nomine delegari potest simplici Sacerdoti. Ibidem ad 3.

Coementum pro firmando sepulcri lapide in Altaris consecratione benedicendum est ritu pro Altaris fixi consecratione praescripto. 3726 ad 1; et ipse Episcopus idem sepulcrum coemento linire et lapide claudere debet, si agatur de unico Altari portatili consecrando ; si vero agatur de pluribus Aris portatilibus, satis est, ut Episcopus liniat coemento labium sepulcri unius Arae, et dum ipse prosequitur in sacrarum Reliquiarum repositione, assistentes Sacerdotes lituram et cuiusque sepulcri clausuram peragant. Ibidem ad 2.

Coemenium loco lapidis seu operculi pro claudendis Reliquiarum sepulcris in consecratione Altaris adhiberi nequit. 3585 ad 1; et Coementum ex singulis Altaribus debet extrahi, et lapides substitui. Ibidem ad 2; et integra consecratio repeti debet, sed in casu S. R. C. indulget usum brevioris ritus. Videatur hic ritus. Ibidem ad 3.

Coemeterium.

Coemeterii reconciliatio, proprio Episcopo impedito vel absente, committenda est alteri Episcopo. Simplex vero benedictio Coemeterii non consecrati committi potest Presbytero in Dignitate ecclesiastica constituto. 246.

Coemeterium pro parvulis debet esse separatum. 383.

In Coemeterio rite benedicto sepulcrum, quod novum foditur, non est benedicendum; sed benedictionis praescriptio respicit tantum cryptam vel sepulcrum lapideum in Coemeterio vel Ecclesia aedificatum. 3400 Dub. V.

Coemeterio benedicto, censeri non debet benedicta etiam Ecclesia eidem adnexa, nec vice versa. 3888 ad 4.

In Coemeterio subterraneo, ubi Defunctorum cadavera et ossa reperiuntur, Altare extrui, Missam celebrandi causa, non conceditur. 3283. 3294.

In Coemeteriis vel Ecclesiis cadavera sepulta ab Altari distare debent tribus cubitis: id est uno fere metro longitudinis; atque haec distantia sepulcrorum ab Altari sufficit. 3944 ad 2.

Ad Coemeterium statim deferendi cadavera a propriis domibus abusum inductum Episcopus evellere debet. 3291.

Sive ad Coemeterium sive ad Ecclesiam cadavera fidelium deferantur, semper a Sacerdote sunt associanda. 3405.

Vide Cadaver. Exsequiae. Funus.

Coena Domini.

Coena Domini vide Feria V in Coena Domini.

Cognomina et Patriae Sanctorum.

Cognomina et Patriae Sanctorum ne exprimantur in Orationibus aliisque actibus in divino Officio occurrentibus. 583 Postea S. R. C. limitavit prohibitionem ad solas Orationes. 2319 Reliq. Dub. ad 2.

Collecta.

Collectae, concessae pro Papa, Rege, huius prole et exercitu, nequit adiici nomen Fundatoris, etsi Fundator id iusserit. 197; neque licet addere in Missarum Collecta verba: Gubernatorem nostrum. 1422: aut nomen Religionis Praesidis vel Magistri. 1740.

Collectae pro defunctis in Missa privata non admittuntur, nisi in Missis Festorum simplicium et in Ferialibus. 1322 ad 8.

Collectae in Missa dicendae occasione belli etc. legi debent, prout iacent in Missali Romano. 1816.

Collecta a Pontifice vel Episcopo praescripta pro aliqua necessitate debet recitari quarto loco, non omissa Oratione ad libitum. 2198 ad 2.

Collecta de Spiritu Sancto addi potest Missae currenti sub unica conclusione, si agatur de re gravi, in duplicibus I classis. 2494 ad 4.

Collectam dicendam in Missa Praelati Regulares, etiam locales, nequeunt iniungere pro subditis suis, tam pro necessitate Ordinis quam pro necessitate communi, sine licentia Episcopi. 2514 ad 6.

Collecta ab Ordinario imperata non est dicenda in duplicibus primae classis. 3009 ad 3.; quoad duplicia vero secundae classis, poterit ad libitum Celebrantis legi vel omitti, in Missis privatis tantum ; in conventuali et solemni erit omittenda. 2597 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 189

Collectae ab Ordinario praescriptae etiam in Ecclesiis Regularium aliisque exemptis dicendae sunt. 2613 ad 1; nec cessare possunt pro lubito, antequam Ordinarius id iusserit. Ibidem ad 2.

Collectae a Superiore praescriptae v. gr. pro pace, pro serenitate etc. in Missa Vigiliae Nativitatis Domini omitti debent. 2461 ad 2.

Collecta ab Ordinariis imperata dicenda est etiam in Dominicis Adventus et Quadragesimae, exceptis Dominica Palmarum et Dominica IV Adventus in occursu cum Vigilia Nativitatis Domini. 2618 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 220

Ad Collectam ab Episcopo loci praescriptam etiam Sacerdotes alienae Dioecesis tenentur, ubicumque celebrent. 3985.

Collecta pro eligendo Episcopo continuari debet usque ad diem electionis, qui est dies Consistorii secreti. 2672 ad 3.

Collecta de SS. Sacramento non est dicenda in Missis, quae celebrantur ante expositionem SS. Sacramenti. 2745 ad 6. Vide Suffragium in IV volumine pag. 363

Collecta pro Pace in festo S. Irenaei Ep. et Mart, omittenda est, cum Secreta et Postcommunio eaedem sint, excepto nomine Sancti. 3164.

Collecta pro Papa ab Ordinario praescripta omittenda est in Anniversario Electionis et Consecrationis Episcopi. 3213 ad 1.

In Collecta a S. Sede toti Ditioni Chilensi in Missis tum privatis tum solemnibus indulta, incisum: et captivos Christianos, qui in Saracenorum etc. est omittendum et nihil eidem substituendum. 3306.

Collecta praecipi potest ab Episcopo etiam in duplici I classis, si revera sit pro re gravi. 3365 ad 3.

Collecta pro Episcopo dicenda est a Clero, tam die consecrationis quam die electionis eiusdem. 3440 ad 1. Vide Anniversarium Electionis et Consecrationis Episcopi.

In Collecta in Missis pro Episcopo Vicariatus Apostolici Constantinopolitani dicendum est: Famulum tuum N. quem huic Ecclesiae praeesse voluisti; item in Secreta et Postcommunione; in Canone vero Antistite nostro. 3658.

In Collecta: Et famulos tuos Papam nostrum N., Antistitem nostrum N. etc. quae ex privilegio Apostolico omnibus Ecclesiis Hispaniae concesso in Missa additur, nomen Summi Pontificis supprimendum est, quoties Oratio Deus omnium fidelium pastor etc. in Missa dicitur. 3570 ad 2. 3685.

Collectam pro Imperatore Austriaco, quando ab Ordinario est imperata, Sacerdotes exteri sumere debent, prout iacet. 3764 Dub. I. qu. 2; haec Collecta in Missis parochialibus lectis in duplicibus II classis omittenda est, in Missis vero privatis est ad libitum Celebrantis. Ibidem qu. 3 ; eadem Collecta etiam dici debet in Missis solemnibus seu cantatis, quando Rubricae eam permittunt. Ibidem ad 4.

Collecta in Anniversario electionis vel consecrationis Episcopi dici debet tantum in Missa, non vero in omnibus aliis sacris functionibus. 3949 ad 5.

In Collecta Missae recitans Celebrans nomen Episcopi praesentis se inclinare non debet ad eum, sed tantum versus librum. 2049 ad 3.

Vide Commemoratio. Oratio.

Collegiata.

Collegiatae Canonici in processionibus non debent incedere parati, sicut Canonici Cathedralis. 235 ad 18. 706 707.

Collegiatae Canonici in publicis processionibus, functionibus, synodis praeferendi sunt Curatis et Presbyteris Ecclesiarum Parochialium et aliarum Ecclesiarum. 317 664 1034 ad 1. 1198. 1200. 1531.

Collegiatae noviter erectae competunt omnes praeeminentiae et praerogativae, etiam supra Matricem ; huic tamen ius competit ante omnes alias Ecclesias pulsandi campanas in Sabbato Sancto. 370 ; tali Collegiatae conveniunt praerogativae aliarum Collegiatarum ac praecedentia supra Plebanos et Rectores aliarum Ecclesiarum, quae tantum Parochiales sunt. 372. 908; nec obstat clausula a Plebano in illius erectione apposita: sine praeiudicio etc., quae limitatur ad iura parochialia. 381.

Collegiatae immemorabilis consuetudo erigendi crucem in funeribus, vel defunctus ad Collegiatam deferendus sit, vel ad aliam quamcunque Ecclesiam, servanda est. 371; item Collegiata manutenenda est in possessione, ut Parochi conveniant in eadem, deinde simul cum eiusdem Cruce et Canonicis discedant ad tollendum corpus defuncti. Ibidem.

Collegiata debet conservare SS. Sacramentum pro servitio suae Parochiae; nec tenetur Cathedralis illud subministrare. 375 ad 4:

Collegiata sic dicta, ab Episcopo erecta sine confirmatione Sedis Apostolicae, non gaudet praerogativis Collegiatarum. 437 Quod si accedat auctoritas Apostolica, ius praelationis acquiritur a die expeditionis Litterarum Apostolicarum. 1034: ad 4.

Collegiata, quae simul est Matrix, plures habet praeeminentias et praerogativas supra alias Collegiatas loci. 634.

Collegiatae noviter erectae debetur praecedentia in Synodo supra Priorem Canonicorum Regularium. 786.

Collegiata incedere debet in funeribus sub Cruce Cathedralis, quando huius Capitulum intervenit. 795 ad 1 ; item in publicis Processionibus incedere debet sub Cruce Cathedralis. 953.

Collegiata, quacumque non obstante consuetudine, tenetur ad duas Missas conventuales in diebus a Rubricis praescriptis. 970 ad 4.

Collegiata cogi nequit ad Processionem, quae fit ex devotione in Cathedrali. 1036.

Collegiata in funeribus potest deferre Crucem usque ad ianuam Ecclesiae Regularis tumulantis; sub qua Cruce omnes associantes funus incedere debent. 1035. 1063; id vero intelligitur, si capitulariter Canonici conveniant ; secus vero, si interveniant uti singuli. 1198.

Collegiatae Canonici interessentes functionibus Cathedralis praeferendi sunt in casu Beneficiatis elusdem Cathedralis. 1205 ad 1.

Collegiatae in funeribus, quatenus sint aequales, praecedere debent iuxta antianitatem erectionis. 1905 ad 4.

Collegiatae Capitulo interessenti functionibus Ecclesiae Cathedralis Episcopus assignare debet locum decentem in Ecclesia ; quoad Processionem satis per Caeremoniale provisum. 2070.

Collegiatae Ecclesiae Oppidi Casalis Archipresbytero et Canonicis non licet celebrare Festum S. Antonii de Padua in Cappella ibidem sita, contradicentibus Patribus S. Francisci 2203 ad 1 et 2 ; possunt tamen quotidie recitare Responsorium de eodem Sancto, cum antecedenti signo campanae. Ibidem ad 3; sed nequeunt recipere pro dicto Responsorio oblationes et stipendia. Ibidem ad 4; nec iisdem licet occasione Responsorii vel aliarum quarumcumque functionum in honore dicti Sancti quaestuare per oppidum. Ibidem ad 5.

Collegiata S. Anastasiae Urbis in associatione cadaverum, quae humanda sunt in eius Ecclesia, Crucem erigere debet. 2227 ad 1 ; et Sacrista vel Cappellanus cum stola incedere potest ad sinistram Parochi. Ibidem ad 2.

Collegiatae Capitulo, cum incedit sub propria Cruce in Processionibus ceterisque functionibus ecclesiasticis, non debetur praecedentia supra Seminarium. 2233 ad \ ; debetur tamen, si incedat sub Cruce Cathedralis. Ibidem ad 2. 2894.

Collegiata S. Venantii Civitatis Camerini multis donata est praerogativis vigore Motus proprii Pauli III, quibus quodammodo aequiparatur Canonicis et Capitulo Cathedralis. Hinc S. R. C. respondit quod Episcopo Pontificalia exercenti in Ecclesia Collegiata assistentia debetur a Canonicis Collegiatae, non ab illis Cathedralis. 2285 ad 1; quodque in Synodo sedere debent Canonici Collegiatae in scamnis aequalibus, data solummodo dextera Canonicis Cathedralis. Ibidem ad 2.

Collegiatae S. Michaelis Archangeli de Plano Surrenti competit titulus. Insignis. 2312 ad 1.

Collegiatae S. Mariae Lauretanae Terrae Castignani Dioecesis Montis Alti, quae privative conveniant quoad Parochialem eiusdem Terrae, declaratur 2317.

In Collegiata Festum solemne, quod in parvo Oppido celebrari solet cum apparatu in Ecclesia Regularium, nequit peragi eadem die cum eadem solemnitate. Novemdialia tamen permittuntur in utraque Ecclesia, dummodo fiant horis diversis. 2472.

Collegiata S. Mariae Belvederi Dioecesis Senogallien. praecedere nequit Ecclesiae parochiali eiusdem loci. 2563 ad 1; licet tamen in casu Collegiatae exercitium functionum consuetarum, dummodo non turbetur exercitium functionum propriarum Parochiae. Ibidem ad 2.

Collegiata S. Iacobi Civitatis Calatayeronen. vigore Litterarum Apostolicarum, quibus declaratur Basilica minor, uti potest conopaeo et tintinnabulo. Ad evitandas tamen contentiones cum Cathedrali quaedam limitationes adiiciuntur. 2575.

In Collegiata S. Michaelis in Foro Civitatis Lucanae Caeremoniarum Magister porrigere debet aspersorium Canonico Decano. 2867 ad 3.

Pro Collegiata Oppidi Valliscursae quaedam Decreta statuuntur. 2825.

In Collegiata Oppidi Supini Dioecesis Ferentinae Archipresbyter et Abbates, curam animarum habentes, gaudent praecedentia, ac si essent Dignitates. 2922.

Collegiata S. Nazarii Civitatis Brixien. cessata ob civiles vicissitudines nullum ius habet in Processionibus cum reliquo Clero. 2997 ad 3.

In Collegiata benedictio Fontis in Sabbato Sancto et in Vigilia Pentecostes spectat ad Canonicum Hebdomadarium, non vero ad Canonicum Curatum. 3300 ad 1; Processiones, quae in dicta Ecclesia fieri solent sive immediate ante sive post Missam solemnem, peragendae sunt per Hebdomadarium. Ibidem ad 2; si immediate post Vesperas sequitur Processio, eamdem facere spectat ad Hebdomadarium ; si vero Hebdomadarius recessit post Vesperas et in Choro dicitur Completorium, illud spectare poterit vel ad eumdem Hebdomadarium vel (praesertim si Processio sit ex solemnioribus) ad primam Dignitatem iuxta statuta et consuetudinem. Ibidem ad 3 ; Expositio SS. Sacramenti, quae in reditu Processionis aliquando fieri solet, et etiam Vesperae solemnes cum Expositione SS. Sacramenti spectant ad Hebdomadarium, non ad Curatum. Ibidem ad 4 et 5.

In Collegiatis aspersio aquae benedictae de praecepto praemittenda est Missae Conventuali, quae canitur in Dominicis, sive cum Diacono et Subdiacono, sive 4051 absque sacris Ministris; in ecclesiis non Collegiatis eadem aspersio praefatis diebus fieri saltem potest. ad 1.

Vide Canonici Collegiatae. Ecclesia.

Color.

Coloris tantum nigri pileolum induant sub mitra Abbates et Praelati inferiores Episcopo. 1131 ad 8.

Coloris tempori convenientis pallium supra Crucem adhibere debet Clerus saecularis, qui sub propria Cruce pallio pensili more Regularium suffulta incedere consuevit. 1167.

Colore albo Consecrandus, colore vero tempori vel officio Missae convenienti Consecrator et Assistentes uti debent in Consecratione Episcoporum. 1265 ad 2.

Color paramentorum in Missa votiva de aliquo Sancto respondere debet Missae, quae in eiusdem festo celebratur. 1357 ad 3.

Color paramentorum in Processione, quae fit post Missam, cum SSm̃o Sacramento, idem esse debet, qui convenit Missae: excepto velo humerali, quod semper esse debet coloris albi. 1615 ad 6.

Color paramentorum Missae celebrandae in Altari, ubi SSm̃um Sacramentum expositum est, convenire debet cum Officio diei. 2417 ad 3.

Quoad Colorem paramentorum strictim servanda est Rubrica. 2682 ad 50. 2675. 2769 Dub. V. n. 1. 2 et 3. 2704 ad 4. 2788 ad 2.

Color paramentorum in Missis Instrumentorum Passionis Domini est rubeus, non vero violaceus. 3352 ad 2.

Coloris paramentorum esse debent caligae, sandalia et chirothecae Episcopi. 3729 ad 2.

Color paramentorum in Missa de Sacro Corde Iesu tum sub initio Egredimini tum sub altero Miserebitur, albus esse debet. 3737.

Coloris paramentorum ipsius Celebrantis esse debent etiam paramenta pro Ordinandis in Sacris, nisi aliud postulet necessitas. 3832 ad 6.

Coloris respondentis Officio diei, paramenta esse debent in Expositione SSm̃i Sacramenti; velum vero albi coloris, si eadem immediate fit ante Missam vel Officium, et Repositio immediate postea; quatenus Sacerdos, qui celebravit Missam vel Vesperas, non recedat ab Altari et assistat concioni et precibus. 2562. 3175 ad 3. 3559. 3949; quatenus autem Sacerdos recedat ab Altari, et Repositio habeatur tamquam functio omnino separata et distincta ab Officio, paramenta albi coloris adhibenda sunt. 2562.

Quoad Colorem vestium, Episcopus, quando assistit Exsequiis aut illas peragit, consuetudinem servare potest. 3184.

Coloris albi semper debent esse pallium et conopaeum Altaris, in quo exspositum est SS. Sacramentum. 1615 ad 7. 8 et 9. 2673.

Color conopaei et paramentorum Altaris, quem exigit Officium diei, retineri potest, si Expositio vel Repositio SSm̃i Sacramenti fiat immediate ante vel post Missam seu Officium, ita ut Celebrans ac Ministri ab Altari non recedant. 3559.

Color Conopaei et Pallii Altaris, in quo asservatur SSm̃um Sacramentum, si inibi cantetur Missa de Requie, debet esse violaceus. 3562.

Color stolae in Processionibus, quae fiunt feriis II, III et IV Hebdomadae maioris accedendo ad Ecclesiam, in qua SSm̃um Sacramentum expositum est, debet esse violaceus. 1765.

Color stolae in concionibus, ubi adest immemorabilis consuetudo eam adhibendi, respondeat Officio diei. 3157 Dub. 6; etiam die 2 Novembris. 3764 Dub. 13.

Color albus adhibendus est in Officio et Missa S. Eliae Prophetae. 2497.

Color albus adhiberi debet in festo Divisionis Apostolorum. 3400 Dub. II. qu. 2.

Pro Coloribus tum albo tum rubro tum viridi tela aurea in paramentis admitti potest ratione pretiositatis. 3646 ad 2.

Pro Colore albo in paramentis permittitur tela argentea. 3646 ad 3.

Coloris rubri paramenta adhibenda sunt in Missa et Officio Commemorationis omnium Sanctorum, quorum Reliquiae in Ecclesiis asservantur. 2492.

Coloris rubri vel violacei Mitra, quando paramenta sunt eiusmodi Coloris, tolerari nequit. 3729 ad 1.

Color rubeus adhibendus est in Processionibus, quae ex voto fiunt in festo S. Sebastiani Mart, immediate ante Missam Conventualem, etiamsi Missa de festo SSm̃i Nominis Iesu celebrari debeat. 3769 ad 1.

Color violaceus veli, adhibendi ad cooperiendam Crucem Feria V in Coena Domini ad Mandatum, non est mutandus. 926 ad 4.

Coloris violacei velo Crux Altaris Feria VI in Parasceve cooperiri debet, non vero nigri. 3535 ad 8.

Coloris violacei debet esse Pluviale pro canendo Martyrologio in Vigilia Nativitatis Domini. 2573.

Coloris violacei esse debent paramenta pro Episcopo Ordines sacros Sabbato Sancto privatim conferente, dum legit Prophetias ; eaque mutanda erunt in alia Coloris albi ad v. Peccatores Litaniarum. 3832 ad 5.

Colorem habitus choralis Canonici nequeunt mutare propria auctoritate; quod si id fecerint, tenentur eum deponere. 455.

Quoad Colorem habitus Canonici servare debent formam Apostolicae concessionis. 2144 ad 1 et 2.

Coloris violacei bireto cum flosculo et funiculis eiusdem coloris ac formae ordinariae uti possunt indistincte omnes Episcopi iuxta privilegium SS. D. N. Leonis XIII. 3873 ad 5.

Coloris eiusdem ac stola sit bursa a Sacerdote deferenda in administranda Communione. 3515 Dub. 1.

Coloris violacei Caligarum usus et chordulae sericae violaceae in pileo Canonicis nullimode competit, absque privilegio. 2805.

Color albus est adhibendus, si tantum preces dicantur, et non Missa pro quacumque tribulatione cantetur, in Expositione et Repositione SSm̃i Sacramenti ; si vero canitur Missa praefata et statini sequuntur Litaniae, Benedictio et Repositio SSm̃i Sacramenti, omnia in paramentis violaceis sunt peragenda. 3175 ad 4.

Color niger nullo modo adhibendus est in Expositione et in Processionibus, quae fiunt cum SSm̃o Sacramento ; in Missa vero et in Officio Defunctorum Expositio SSm̃i Sacramenti fieri nequit. 1744. Vide 3949 ad 8.

Color in Missis Defunctorum debet esse omnino niger; potest tamen esse violaceus die 2 Novembris, si fiat Expositio SSm̃i Sacramenti pro Oratione XL Horarum. 3177. Decret. gener. 3864 ad 4. Decret. gener.

Colore flavo vel caeruleo uti non licet in Missa et Expositione SSm̃i Sacramenti. 2704 ad 4.

Coloris eiusdem stola utatur Sacerdos communicans ac Sacerdos qui ministrat; vel, si libuerit, coloris albi. 3499 ad 1.

Coloris Officio respondentis potest esse stola in administranda Communione extra Missam, iuxta Rituale; vel, si libuerit, albi coloris prout valde convenientis Sacramento Eucharistiae. 2740 ad 12.

Color paramentorum Celebrantis et Ministrorum sacrorum in solemni Benedictione cum SSm̃o Sacramento impertienda post Completorium debet esse albus. 3799 ad 2.

Coloris nigri Pallium adhiberi nequit in solemni Commemoratione et Exequiis Defunctorum ad Altare SSm̃i Sacramenti. 3201 ad 10.

Coloris aurei Paramenta inservire nequeunt pro albo, viridi et rubro. 2986 ad 5.

Color Paramentorum in Missis votivis erit iuxta qualitatem Missae, quae celebratur. 3922 ad II. n. 3. Decret. gener.

Quoad Colorem Paramentorum, necnon quoad Officium et Missam nequit inhaerere proprio iudicio Sacerdos probabilius iudicans, Calendarium errare, sed stare tenetur Calendario. 4031 ad 5.

Color Missae votivae de Passione quae feriis VI per annum alicubi celebrari solet, est violaceus. 3922 ad IV. n. 2; in Missis votivis B. M. V. est albus, non vero caeruleus, nisi ex privilegio. Ibidem ad V. n. 2.

Coloris rubei esse debent paramenta in Benedictione cum ligno S. Crucis, quando haec functio peragitur separatim a Choro, eoque omnino expleto. 3256.

Quoad Colorem pluvialis in benedictione cum ligno S. Crucis Feria VI in Parasceve servanda est consuetudo. 2769 Dub. X. qu. 2.

Vide Paramenta.

Columna (de) B. M. V.

De Columna, vulgo del Pilar, Bm̃ae Virginis festum celebrare sub ritu duplici I classis Regulares in Hispania tenentur, sed sine Octava. 3436 ad 4.

De Columna Bm̃ae Virginis festum sub ritu duplici I classis, quod in Dioecesi Legionensi occurrit simul cum die octava S. Troylani Ep. Conf. Patroni, in perpetuum, celebrandum est cum commemoratione diei octavae S. Patroni. 4050.

Coma fictitia.

Comam fictitiam Canonicus gestare nequit in Processione deferens SSm̃um Sacramentum 2027 ad 4; aut in Missae celebratione. Ibidem ad 5.

Super comam fictitiam Tonsura collata sanatur. 2919.

Comiti competit thuris incensatio ad Offertorium et pacis oblatio statim post primam Dignitatem; non vero tamquam proventuum baronalium conductori. 57.

Comitia generalia.

Comitia generalia Cleri convocanda sunt a Praeposito Cathedralis in aula Capitulari. 2306 ad 8; ubi Canonico deputato Capituli Cathedralis debetur praecedentia supra Dignitates Collegiatarum. Ibidem ad 9; et etiam in aliis congressibus, qui fiunt coram Episcopo occasione Synodi. Ibidem ad 10.

Commemoratio (in genere).

Commemoratione illius Sancti, cuius duplex quoddam, ex antiqua obligatione celebrari solebat, in Vesperis de die occurrente oneri satisfieri declaratur in Ecclesia parochiali Deniae Valentinae Dioecesis; dummodo is Sanctus vel in Martyrologio Romano vel in particulari illius Ecclesiae descriptus sit, simulque accedat consensus et approbatio Ordinarii. 38.

Commemoratio unius Martyris ritus simplicis qualis esse debeat, si fiat in die, qua recitatur Officium alterius S. Martyris ritus duplicis vel semiduplicis, decernitur 1890 ad 1.

Si Commemoratio Sancti simplicis occurrat in Feria II Quadragesimae, quando dictum est Nocturnum Defunctorum, non oportet dici in Missa quarto loco Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum etc. pro Commemoratione Defunctorum, sed sufficit tertia Oratio A cunctis; quod si dicatur quarta Oratio: Omnipotens etc., quinta erit ad libitum. 2193 ad 1 ; si eadem Commemoratio occurrat in Feria II post Dominicam Passionis, dicenda erit secunda Oratio de Simplici tantum. Ibidem ad 2.

Pro Commemoratione Simplicis plurimorum Martyrum Antiphonae variantur, quando ea fieri debet in festo pariter plurimorum Martyrum ; sin autem festum transferatur, variatio non fit. 2199.

Pro Commemoratione facienda alicuius diei infra Octavam in Laudibus, si Antiphona sumenda sit ex eodem Communi, unde sumpta est pro Officio, servari debet Rubrica Tit. IX. num. 8, ut scilicet sumatur ex I Vesperis. 2205 ad 2. 2503 ad 2.

Commemoratio festi occurrentis non est facienda in Missa votiva, quae ex fundatione cantatur praeter Conventualem. 2323 ad 3. 2327 ad 2.

Commemoratio Sancti Simplicis in Missa Conventuali non cantata, sed tantum lecta, in duplici II classis omittenda est. 2514 ad 8 ; omittenda est etiam in duplicibus II classis in Missa cantata sine Ministris sacris. 2572 ad 4.

Commemorationes in Missa votiva B.M.V. quolibet Sabbato per privilegium cantanda faciendae sunt iuxta Rubricas, et Credo est omittendum. 3365 ad 6.

Commemoratio de die infra Octavam vel de Simplici non est facienda in Missa solemni votivo-festiva Patroni principalis, ubi illius Solemnitas ad Dominicam insequentem transfertur. 3624 Dub. 1.

Commemoratio solum per Orationes de Vigilia occurrente in Sabbato Quatuor Temporum facienda est ab Episcopo Ordines conferente ; non vero legendum eiusdem Evangelium in fine Missae. 3638 ad 1.

Quoad Commemorationes in Missis cantatis vel lectis, quando de Sancto in die non propria, uti in die festi, agitur ob speciale privilegium, serventur Rubricae. 3833 ad 2.

Commemoratio Dominicae in II Vesperis SSm̃ae Trinitatis fieri nequit, concurrente Festo 1 vel II classis. 2632 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 244

Commemoratio tantummodo diei octavae Corporis Christi in II Vesperis fieri debet, concurrente festo Nativitatis S. loannis Bapt. vel Ss. Apostolorum Petri et Pauli vel alio quocumque festo duplici I classis: non vero sequentis festi Sacri Cordis Iesu. 2632 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 248

Commemoratio Feriarum III et IV Rogationum omitti debet in festis I classis, non vero in festis II classis. 3352 ad 5.

Commemoratio festorum, quae simplificantur, omitti vel non omitti debent in II Vesperis, quando sequitur festum I vel II classis iuxta regulas Tabellae Concurrentiae; non secus ac si de ipsis factum esset Officium. 3352 ad 8.

Commemoratio Officii votivi de SSm̃o Sacramento fieri nequit in Vesperis Officiorum Passionis Dominicae intra Quadragesimam occurrentium. 3612 ad 2.

Commemoratio sequentis festi, etiam ad modum simplicis redacti, non est facienda in II Vesperis diei Octavae Corporis Christi. 3712. 3731 ad 2.

Commemorationum ordo in Vesperis faciendarum praefertur 3843.

Commemoratio feriae VI post Octavam Ascensionis in II Vesperis non est omittenda, si eadem feria occurrat duplex II classis. 3844 ad 4.

Pro Commemoratione in Suffragiis, si Titularis sit B. M. V. Assumpta, sufficit Antiphona Sancta Maria succurre cum supposita Oratione. 1354 ad 2. 3401 Dub. II. qu. 2. Vide 4043 Decret. gener.

Pro Commemoratione in Suffragiis, si Titulares sint Ss. Apostoli Petrus et Paulus, sufficit eadem, quae fit post Commemorationem B. M. V. 2374.

Commemoratio inter Suffragia de Titulari Ecclesiae Cathedralis, in genere, solummodo facienda est per illos, qui sunt de gremio Ecclesiae. 2388 ad 8.

Commemoratio S. Ioseph inter Suffragia Sanctorum apponi debet. 3252 Decret. gener.; et debet peragi ab Alumnis Seminarii Missionum ad Exteros iuxta formam Brevis Apostolici; item Commemoratio Sancti Francisci Xaverii prout infra Octavam eiusdem Sancti. 3314.

Commemoratio S. Ioseph in Officio parvo B. M. V. addi potest longissimae consuetudinis causa. 3572 ad 3.

Commemoratio de Cruce, quae dicitur tempore Paschali loco Suffragiorum, recitari nequit, quando fit Officium votivum de Passione. 3675 ad 3. 4043 ad 2; aut de SSm̃o Sacramento. 3792 ad 8. 3844 ad 5.

Commemoratio de Sancto Titulari Ecclesiae, per quam transit Processio, stando fieri debet. 1358 ad 3.

Commemoratio Nativitatis B. M. V. fieri nequit in Officio SSm̃i Nominis eiusdem ; neque facienda est in II Vesperis Nativitatis B. M. V. Commemoratio dicti SSm̃i Nominis, si prius festum cadat in Sabbato. 1739 ad i et 2.

Commemoratio solemnis S. Benedicti in mense Iulio non est celebranda cum Octava sine speciali concessione. 2319 Tit. VII.

Commemoratio S. Benedicti a Monachis eius Instituti fit in Officio S. Mariae in Sabbato, in Semiduplici, Simplici et Feriis. 2319 Reliq. Dub. ad 21 et 23; verum in eiusdem Officio votivo Commemoratio S. Scholasticae fieri nequit. Ibidem ad 22.

Commemoratio S. Ioseph in festo Desponsationis B. M. V. non est facienda absque speciali concessione. 2319 Tit. IX.

Commemoratio Rogationum facienda est in Missa pro Sponso et Sponsa illarum diebus dicenda. 2693 ad 4.

Commemoratio de Spiritu Sancto in Missa de Officio currenti facienda, de speciali gratia, nullo unquam tempore in exemplum afferenda, conceditur Monialibus Ordinis Cisterciensis S. Susannae in Urbe occasione vestitionis vel professionis; dummodo non occurrat festum duplex I vel II classis nec Dominica privilegiata. 2766.

Commemoratio S. Pauli in illis Ecclesiis, in quibus Conversio S. Pauli colitur tamquam Titulus, habet ritum solum duplicis maioris, nisi constet de speciali Induito quoad ritus elevationem. 2872 Dub. IV.

Commemoratio S. Pauli ad ritum duplicis maioris elevatur pro universa Ecclesia. 3581 ad 2.

Commemoratio S. Pauli, ubi est impedita, non gaudet privilegio translationis super aliis Officiis duplicis maioris antea translatis, sive primariis sive secundariis. 3919 ad 12. Vide S. Paulus.

Commemoratio Festi Ss. Apostolorum Petri et Pauli, die 29 Iunii, Romae agatur singulis Octavae diebus, quocumque festo occurrente. 3581 ad 3.

Commemorationes omnium Ss. Apostolorum die 29 Iunii, et omnium Ss. Martyrum die 26 Decembris, illae sunt, quae olim praescriptae fuerunt pro statu Romano, occasione reductionis festorum. 2591 ad 11; et ubi haec commemoratio fuit concessa, in Missa facienda est sub distincta conclusione. 2914 ad 1; et non immediate post Orationem Festi, sed suo loco. 3157 ad 12. Haec Commemoratio etiam Regulares in territorio Reipublicae Gallicanae respicit, quamvis utantur Calendario Urbis. Ibidem.

Commemoratio Octavae S. Michaelis Archangeli, ubi fit sub ritu duplicis I classis cum Octava, facienda est in festo Ss. Angelorum Custodum die 2 Octobris. 3406.

Commemorationis SS. Summorum Pontificum S. R. E. festum ritus duplicis, quando occurrit cum altero festo ritus duplicis, sed affixo diei mensis, huic locum cedit. 3607 ad 4.

Commemoratio Dedicationis Cathedralis Dioecesis, in qua Anniversarium omnium Ecclesiarum simul celebratur, fieri nequit a Sacerdotibus, qui eadem die celebrant Anniversarium propriae Ecclesiae. 3583 ad 1 et 2.

Commemoratio Ss. Tiburtii et Soc. Mart. facienda est in I Vesperis festi S. Iustini Mart. die 14 Aprilis, prouti exhibetur in editione typica Breviarii Romani. 3747 ad. 4.

Commemoratio pro Summo Pontifice in Anniversario Creationis et Coronationis eiusdem est praeceptiva in omnibus Missis cantatis et lectis in toto Orbe catholico. 3078 ad 8.

Commemoratio pro Episcopo in Anniversario Electionis et Consecrationis est praeceptiva in Missis cantatis et lectis tam pro saecularibus quam pro regularibus Sacerdotibus totius Dioecesis. 3078 ad 3. 3834 ad 5; et etiam in Anniversario Translationis. 3078 ad 6.

Commemoratio Anniversarii Electionis et Consecrationis Episcopi, si Missa votiva ab Episcopo vel coram ipso celebranda per accidens impediatur, coniungenda est sub una conclusione cum Oratione diei. 3824 ad 4.

Commemorationes plures quando occurrunt faciendae de eodem Communi; ad Vesperas, dictis Antiphona et V. de 1 et 2 Vesperis, altera Commemoratio fit per Antiphonam de Laudibus et V. ex 2 Nocturno, ultima vero per primam Antiphonam et V. ex 3 Nocturno; — ad Laudes vero, dictis Antiphona et V. de Laudibus, prima Commemoratio fit per Antiphonam et V. de 1 Vesperis, altera per Antiphonam de 2 Vesperis et V. ex 2 Nocturno, tertia tandem per primam Antiphonam et V. 3 Nocturni. 4042 ad 5.

Commemorationes agendas ad Laudes et Vesperas in Suffragiis Sanctorum statuit Decretum generale. 4043.

Commemoratio Dedicationis Cathedralis fit solum in II Vesperis Titularis Ecclesiae Monialium, quando hoc festum concurrit cum dicta Dedicatione. 2272.

Pro Commemoratione Officii votivi Ss. Apostolorum, quando in II Vesperis Ss. Ap. Simonis et Iudae die 28 Octobris fieri debet, sumatur Oratio ex Appendice Breviarii pro aliquibus locis die 29 Iunii; nimirum Deus, qui nos beatorum. 3597 Dub. 5.

Commemoratio de Ss. Ap. Petro et Paulo in Suffragiis non est omittenda in Officio votivo omnium Ss. Apostolorum. 3597 Dub. 7.

Commemorationem de sanctis Titularibus Beneficii simplicis Beneficiati non tenentur quotidie facere. 1354 ad 1.

Vide Collecta. Oratio. Officia votiva (in particulari).

Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum.

In Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum die Celebrantes possunt applicare sacrificium ad libitum. 1275 ad 9.

In Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum die tres Missas celebrare non licet sine Apostolico Indulto. 1554. 1617.

In Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum die si cadaver sit tumulandum, cani debet Missa ut in die obitus praeter aliam pro defunctis omnibus ; Missae vero privatae omnes dici debent de communi Defunctorum. 893 ad 4. 1788. 3864 ad 5. Decret. gener.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum Oratio post Absolutionem breviter concludenda est. 2002 ad 4.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, si quotannis coincidat cum die octava Dedicationis Ecclesiae, duae dicendae sunt Missae conventuales, una de octava, altera de Requie: Missae vero privatae omnes sint de Requie. Quando vero dies octava incidat in Dominica, omnes Missae esse debent de die octava, quum Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum transferatur in diem sequentem. 2014.

In Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum die Abbates Regulares in functione, quae fit in ambitu monasterii, nequeunt uti mitra. 2060.

Commemoratio generalis Defunctorum non est facienda in die Dominica. 192.

In Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum die, si celebranda sit Missa pro unico particulari Defuncto, poterunt illi, qui gaudent privilegio dicendi ea die tres Missas, qualemcumque celebrare ex illis a Benedicto XIV praescriptis. 2524 ad 2.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum canendum est Responsorium Libera me Domine, et non aliud in Absolutione. 2915 ad 12.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum et per eius Octavam servari potest consuetudo benedicendi populum cum SSm̃o Sacramento ad pias fundationes vel simplices devotiones adimplendas; quae semel acceptatae, si excreverint, non sunt minuendae aut commutandae absque facultate. 3017.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum Sacerdos, qui cantat Missam Conventualem, potest iuxta usum in Hispania vigentem, alias duas Missas pro Defunctis celebrare, observando ordinem Missarum iuxta Indultum. 3692. 3855 ad 1.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, ubi per Indultum tres Missas celebrare licet, Sacerdos qui unam Missam celebrare vult, debet dicere primam Missam, ut in die Commemorationis Defunctorum; qui vero duas tantum, alteram e reliquis ad libitum eligere potest. 3767 ad 27.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, occurrente prima feria VI Novembris, Missa Votiva de SSm̃o Corde Iesu celebrari nequit. 3855 ad 2.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum dicendum Matutinum pro Defunctis, non solum privatim, sed etiam publice in Choro anticipari potest die 1 Novembris post Completorium, in omnibus tam Cathedralibus quam Collegiatis Ecclesiis, sive praesens sive absens sit Episcopus. 3864 ad 1. Decret. general. 2002 ad 15.

Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum, quando die 2 Novembris occurrat dies Dominica, vel alicubi festum aliquod cum feriatione celebrandum, aut duplex I classis, quamvis sine feriatione, transferatur in sequentem diem tertiam eiusdem mensis similiter non impeditam: cuius pridie Matutini recitationem pariter anticipari S. R. C. indulget. 3864 ad 2. Decret. general.

Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum si transferenda sit in diem 3 Novembris et in aliqua Ecclesia eadem die festum duplex II classis occurrat, hoc festum transferatur in primam diem liberam iuxta Rubricas. De die vero octava, aut de festo duplici maiori, minori vel semiduplici occurrentibus, sicut de alio festo translato, cui in Calendario locus pro eo anno non suppetat, in praefata Commemoratione generali Defunctorum Officium fiat; sed Missae omnes, sola (ubi dicenda est) Conventuali excepta, sint de Requie. 3864 ad 3. Decret. gener.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, si habenda sit Expositio SSm̃i Sacramenti pro Oratione XL Horarum, Missa unica de eo non omittatur; sed reliquae omnes sint pro Defunctis, ad Altare Expositionis non dicantur et celebrentur in colore violaceo. 3864 ad 4. Decret. gener. Vid. 3177. Decret. gener.

In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, si Expositio SSm̃i Sacramenti facienda sit, Missa coram SSm̃o Sacramento dici potest de Sancto occurrente, si ritu duplici celebratur; secus, dici potest de Octava vel votiva de SSm̃o Sacramento cum Orationibus tempori congruentibus. 3302 ad 1.

Commemoratio Sanctissimi Sacramenti.

Commemoratio SSm̃i. Sacramenti fieri potest in Missis privatis in Expositione XL Horarum, exclusis Duplicibus I vel II classis. 1743 ad 4. 2365 ad 1.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti in Missa, quae coram Eodem exposito cantatur, facienda est post alias omnes Orationes de praecepto. 2515 ad 1. 3365 ad 5; et in Missis solemnibus in feslis I et II classis fieri debet sub unica conclusione. 2323 ad I; 2327 ad 1. 3436 Dub. 3; si haec Missa cantatur in festis I et II classis occurrentibus in Dominica, Commemoratio SSm̃i Sacramenti coniungenda est Commemorationi Dominicae. 2461 ad 3; item in Dominicis privilegiatis I et II classis facienda est sub unica conclusione cum Oratione Dominicae. 2509 ad 1.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti in Missis privatis poterit fieri durante eius Expositione, quando haec fiat in Pyxide ex publica causa. 2390 ad 4 et 5.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti fieri debet in Missa, quae celebratur pro eo exponendo, quamvis non sequatur Processio. 2598 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 191

Commemoratio SSm̃i Sacramenti omittenda est in Missa Sacratissimi Cordis Iesu celebrata ante SSm̃um Sacramentum solemniter expositum. 2717.

Quoad Commemorationem SSm̃i Sacramenti in Missa solemni coram SSm̃o exposito in solemnitatibus Nativitatis, Paschae et Ascensionis Domini, servanda est Instructio Clementina pro Oratione XL Horarum. 3112 ad 3.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti facienda est post alias omnes Orationes de praecepto, et ante omnes Collectas etiam imperatas. 3328 ad 2.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti praemittenda est Orationi de Spiritu Sancto in casu 3245 ad 1 ; atque in festis duplicibus I classis Oratio SSm̃i Sacramenti coniungenda est cum Oratione festi, et Oratio de Spiritu Sancto dicenda est sub distincta conclusione. Ibidem ad 2.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti in Missis privatis fieri potest in Ecclesiis, ubi SSm̃um Sacramentum expositum manet, in festis Domini; dummodo Missa non versetur in eodem mysterio. 3426 ad 1.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti ratione Expositionis in Vigiliis privilegiatis et festis duplicibus I et II classis in Missis solemnibus est facienda, non vero in Missis privatis. 3517.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti fieri nequit in Missa Pretiosissimi Sanguinis coram Eodem Sacramento exposito celebrata. 3613 ad 1.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti in Missa coram Eodem exposito omittenda est ob identitatem mysterii in festis dumtaxat Passionis, Crucis, SSm̃i Redemptoris, Sacri Cordis Iesu et Pretiosissimi Sanguinis. 3924 ad 4.

Commemoratio SSm̃i Sacramenti fieri nequit in Missa Conventuali, si haec celebretur, postquam SSm̃um Sacramentum reconditum iam fuerat. 2528 ad 5.

Commemoratio de SSm̃o Sacramento tempore Expositionis Eiusdem dicenda est; sed non in Missis ante Expositionem celebratis. 2745 ad 6.

Commentaria ad Instructionem Clementinam.

Commentaria ad Instructionem Clementinam pro Expositione SSm̃i. Sacramenti in forma XL Horarum ab Aloisio Gardellini descripta. Vide in IV volumine pag. 1-138.

Commissionis particularis.

Commissionis particularis virorum ecclesiastici cantus peritorum opera probatur et laudatur quoad novam librorum liturgicorum Ratisbonensem editionem Brevi Apostolico. 3830.

Communicantes.

Communicantes de Ascensione non omittitur in festis I et II classis, quae occurrunt infra Octavam Ascensionis, licet de ea non fiat commemoratio. 1333 ad 8.

Communicantes de infra Octavam dici debet, quamvis Missa votiva ex urgenti causa infra Octavam celebranda Praefationem propriam habeat. 1265 ad 3.

Communicatio Privilegiorum.

Communicatio Privilegiorum aliarum Religionum non sufficit, ut Regulares addere possint nomen S. Fundatoris in Litaniis et Confiteor, vel ut recitare valeant Officia et Missas concessas aliis Religionibus. 2166 ad 2.

Communicatio Privilegiorum non extenditur ad Officia. 2034.

Communicationis Privilegiorum vi Abbas Fuldensis Ordinis S. Benedicti habet facultatem benedicendi et consecrandi in locis suae iurisdictionis. 2119 ad 1 ; sed ad haec nequit delegare suum Vicarium. Ibidem ad 2.

Communicatio Privilegiorum non suffragatur Capitulo Collegiatae unito Capitulo Cathedralis cum huiusmodi communicatione, nisi cum ambo Capitula coniunctim procedant. 1369.

Communio (in genere).

Communio Fidelium in Nocte Nativitatis Domini prohibetur. 752. 781 ; sed attentis peculiaribus circumstantiis Monialibus Ursulinis Goritiae degentibus indulta est. 2267.

Communio prius administranda est ministro sacrificii quam aliis, quamvis dignioribus, non ratione praeeminentiae sed ministerii. 1074.

Communionem administrans non debet manum porrigere osculandam ; contraria consuetudo est eliminanda. 1134.

Communionem administranti Episcopo, etiam extra Dioecesim, conveniens est ut annulum praebeat osculandum. 1342 ad 4.

Communionem Fidelibus distribuere nequit extra casum necessitatis Minister in Ordine Diaconatus tantum constitutus. 2504.

Communio Fidelibus occasione Iubilaei vel magni concursus ministrari permittitur a tempore ad tempus, quo in illa Ecclesia celebrantur Missae; vel ad formam Rubricae, vel ad formam Indulti eidem Ecclesiae concessi. 2572 ad 23.

In Communionis distributione, si adsit necessitas, dividi possunt particulae consecratae. 2704 ad 1.

In Communionis distributione, quando occasione Indulgentiarum vel simili Fideles magna cum frequentia ad sacram Synaxim accedere solent, plura genuflexoria sive scamna linteo mundo contecta hinc inde a cancellis circulatim seu in quadrum intra Ecclesiam ordinentur, et in extremitatibus interiecti spatii duo saltem candelabra disponantur, quae perpetuo colluceant, dum Fidelibus circum adgeniculatis sacra Communio distribuitur. 3086 ad 2.

Communione Fidelium peracta, a Sacerdote redeunte ad Altare genuflectendum est antequam cooperiat sacram Pyxidem ; et iterum genuflectendum antequam, Pyxide in tabernaculo reposita, ipsius tabernaculi ostiolum claudat. 3116. 3975 Dub. 3 qu. 2.

Communio distribui nequit in Missis, quae celebrantur in Altari Expositionis neque intra neque extra Missam; nisi adsit necessitas vel gravis causa vel speciale indultum. 3448 ad 1. 3482; quod etiam valet pro Ecclesiis parochialibus ruralibus, in quibus, licet secundarium adsit Altare, nimis incommodum et indecens videtur ob earum angustiam inibi S. Synaxim administrare. Verum in hisce Ecclesiis praestat Altari laterali apponere parvum Ciborium amovibile, et quatenus oporteat, loco transennae, vulgo Balaustra, scamna circumponere. 3525 ad 4.

In Communione distribuenda si quantitas Hostiarum non suffecerit multitudini, in subsequenti Missa statim post consecrationem reassumi nequit eiusdem distributio; cuiusmodi abusus est interdicendus. 3448 Dub. 7.

Communionis primae puerorum occasione, Altaria ornari possunt floribus et pulsari Organa, etiam tempore Quadragesimae, et statua S. Ioseph relinqui potest discooperta tempore Passionis. 3448 ad 11.

Communionem accipiens Sacerdos utatur stola eiusdem coloris ac Sacerdos, qui eam administrat, vel etiam coloris albi. 3499 ad 1; Diaconi accedentes privatim ad sacram Communionem deferre debent stolam transversam super cotta. Ibidem ad 2.

Communionem necessario recipere non debent Sponsi in Missa Nuptiali; Parochi tamen curent et Rectores animarum adhortentur fideles nupturos, ut in Missa, in qua benedictiones nuptiales impertiuntur, communicent. 3329. 3531 ad 7.

Communionem quotidie recipiendi consuetudo laudanda est; ac promovendus est usus frequenter suscipiendi SSm̃am Eucharistiam, iuxta Concilii Tridentini sess. XIII cap. 8 dispositionem. 3648 ad 2.

Communionem dum Episcopus fidelibus administrat, adhibere nequit formulam in Pontificali pro Ordinatis praescriptam. 3012 ad 3.

Ad Communionem distribuendam et populo Benedictionem impertiendam, occasione alicuius Festi, Tridui etc., SSm̃um Sacramentum ab Altari maiori transferri potest ad Altare in Ecclesiae lateribus erectum ; dummodo tamen SS. Sacramentum in duobus Altaribus continuo non asservetur. 3576 ad 6. 3728 ad 1.

Communio populi usque dum terminetur, Celebrans transiens ante Altare, in quo fit Communio, genuflexus permanere non tenetur. 2002 ad 14.

Communio extra Missam.

Communionem extra Missam administrans Sacerdos non osculatur Altare, antequam populo benedicat. 2704 ad 6.

Communione distributa, Sacerdos debet benedicere populo manu dextera, non vero cum sacra Pyxide. 2543. 2725 ad 1 et 2 ; et formulae Ecce Agnus Dei et Domine non sum dignus recitari nequeunt lingua vernacula. 3735 ad 5.

Communio in casu necessitatis ministrari potest transeundo ad Altare, in quo SS. Sacramentum asservatur, a Sacerdote vestibus Missae induto qui in alio Altari Missam celebrat vel celebravit. 2740 ad 11.

In Communione administranda extra Missam decet, ut Sacerdos ipse bursam cum corporali deferat ad Altare. 2850 ad 3 ; bursa cum corporali est semper adhibenda. 2932 ad 1 et 2; et Rubrica Ritualis Romani in hoc casu est praeceptiva. Ibidem ad 3; nec sufficit palla super Altare posita loco corporalis. Ibidem ad 4; debet autem bursa esse eiusdem coloris ac stola a Sacerdote deferenda. 3515 Dub. 1.

Communio si administranda sit tempore Paschali ante vel post Missam de Requie, Oratio et versiculi debent esse de tempore, omisso Alleluia. 3465.

Post Communionem distributam Oratio Deus qui nobis etc. concludenda est ut in Rituali Romano longiori conclusione. 3515 Dub. 2.

Communione distributa tempore Paschali addendum est Alleluia tum Antiphonae 0 sacrum convivium, tum V. et R. 3576 ad 11.

Post Communionem extra Missam distributam Episcopus in benedicendo populo tres cruces efformare debet. 3731 ad 5.

In Communione administranda extra Missam Sacerdos nequit recitare Confiteor, nisi omnino deficiente idoneo ministro. 3488 ad 3.

In Communione administranda extra Missam stola potest esse coloris Officio convenientis iuxta Rituale, vel etiam coloris albi, prout valde convenientis Sacramento Eucharistiae. 2740 ad 12.

Communionem accipiens Sacerdos utatur stola eiusdem coloris ac Sacerdos, qui eam ministrat; vel, si libuerit, coloris albi. 3499 ad 1.

Communio dari potest tum ante tum post Missam Defunctorum, omissa in utroque casu benedictione. 1711 ad 2. 3177. Decr. gener.

Communionem quando Sacerdos immediate ante vel post Missam, sacris paramentis indutus, vel omnino extra Missam cum superpelliceo et stola Monialibus distribuit, quae habent Chorum retro post Altare, debet post recitatum Confiteor deponere Ciborium ad fenestellam Chori, et ibi ad Moniales conversus dicere Misereatur etc. 3764 ad 14. Declaratio huius Decreti. 3800.

Communione distributa extra Missam, versiculi et Oratio Deus qui nobis etc. sunt de praecepto ; benedictio autem semper danda est (excepto casu, quando datur immediate ante vel post Missam Defunctorum) cum formula Benedictio Dei etc. 3792 ad 10.

Communionem distribuere, iusta de causa, immediate ante vel post Missam non est prohibitum. 3832 ad 3.

Post Communionem distributam preces dicendae recitari debent infra ablutionem et extersionem digitorum. 3975 Dub. 3 qu. 1.

Communio administrari nequit extra Missam in Altari, ubi SSm̃um Sacramentum expositum est, etiamsi adsit consuetudo. 3448 ad 1.

Communio generalis Feria V in Coena Domini.

Communionem sumentes Sacerdotes Feria V in Coena Domini stolam aptare possunt in modum crucis vel deferre a collo hinc inde pendentem. 1637 ad 4.

In Communione generali Feria V in Coena Domini administranda formulae Ecce Agnus Dei etc. et Domine non sum dignus dici debent. 2089 ad 4.

In Communione generali Feria V in Coena Domini Canonici Sacerdotes imponere possunt stolam a collo pendentem super almutiam, vel solum super cottam iuxta locorum consuetudinem. 2552 ad 3.

Communionem Feria V in Coena Domini accipere potest Magistratus ad gradus Altaris. 2753 ad 6.

Communionem distribuere potest Superior Regularis suis subditis Feria V in Coena Domini ad praeceptum Paschale adimplendum, in Missa in Oratorio privato vel in Ecclesia ianuis clausis celebranda. 2799 ad 2; id tamen non valet in Oratoriis, quae ad Seminaria et Pias Communitates pertinent, nisi habeatur Apostolicum Indultum. 4049 ad 2.

Ad Communionem suscipiendam Feria V in Coena Domini Canonici pluvialibus induti nequeunt insuper imponere stolam. 3029 ad 14.

Ad S. Communionem suscipiendam Feria V in Coena Domini Canonici tenentur accedere cum iisdem tantum paramentis, quibus utebantur ab initio Missae. 3855 ad 4.

Communionem Feria V in Coena Domini ab Episcopo Auxiliari Canonici Ecclesiae Metropolitanae accipientes tenentur osculari. eiusdem annulum Communionem administrantis. 3984 ad 1.

Ad Communionem Feria V in Coena Domini Magistratus accedere nequit ante Sacerdotes paratos. 1559 ad 4 ; et tantum admittendus est post universum Clerum. 3024.

Communionis administratio et Missae celebratio Feria V in Coena Domini in Collegiata S. Petri Corinaldi Dioecesis Senogallien., absente Archipresbytero, spectat ad Dignitates seu Canonicos, non autem ad Mansionarium Curatum, qui tamen assistere debet pro distribuendis schedulis. 2406 ad 4.

Praeter ius circa Communionem administrandi Feria V in Coena Domini ad praeceptum Paschale adimplendum, Parochi sibi alia iura vindicare nequeunt quoad Ecclesias exteras inter parochialem iurisdictionem exsistentes. 3608 ad 2.

Communio Infirmorum.

Communio in Parochiis ruralibus, licet iter longum habendum sit, administrari nequit infirmis cum stola absque superpelliceo. 2650 Secunda facti species ad 1. — Vide Suffragium in IV volumine pag. 281

Communio licite administrari potest intra Missam in Xenodochiis, dummodo Altare e conspectu suo Celebrans non amittat, neque Psalmum interea recitet. 2672 ad i. Vide Suffr. in IV volumine pag. 313-3448 Dub. 8; etiamsi celebret in paramentis nigris. 2672 ad 2.

Communionem non licet Celebranti in Oratorio privato deferre intra Missam ad infirmum in eadem domo decumbentem; at si urgeat necessitas, hoc fiat expleta Missa. 2885.

Communione intra Missam peracta, Celebrans in sacello valetudinarii nequit deferre particulas in patena et pergere ad cellulas infirmorum, ut eis Communionem praebeat; sed particulas reservare debet distribuendas post Missam: fragmenta denique reponantur in Pyxide, quae in tabernaculo asservatur. 3099 Dub. I.

Communionem Missionarii in Dania administrare possunt occulte sine sacris vestibus et lumine, si ab haereticis aut infidelibus proveniat periculum sacrilegii. 3234 Dub. I. qu. 1 ; etiam iis, qui in carceribus acatholicis longo tempore detinentur, si immineat idem periculum et adsint causae prudenti iudicio Missionarii graves pro S. Eucharistia administranda. Ibidem qu. 3 ; in hisce casibus Sacerdos in cubiculo infirmi aut captivi se induere debet veste talari et stola, quotiescumque fieri potest. Ibidem qu. 4 ; Missionarius commorans in locis ab Ecclesia longe dissitis aliquas sacras Hostias pro Communione Infirmorum servare potest in loco decenti. Ibidem qu. 5.

In Communione deferenda ad infirmos conceditur Episcopo Oriolensi iuxta arbitrium et prudentiam suam a Summo Pontifice facultas, ut presbyteri ob aeris inclementiam aut nimium solis calorem cum pileolo incedant. 3246.

Communionem in sacra Pyxide deferre potest Sacerdos in valetudinario ad infirmos sine velo humerali, et a duobus tantum candelas accensas deferentibus comitatus, etiam ad infirmos in aliquibus cubiculis, ex quibus, etsi Altare non videatur, tamen vox Sacerdotis celebrantis audiri potest ; dummodo tamen in delatione SSm̃i Sacramenti umbella omnino adhibeatur. 3322 ad 1 et 2; et adstantes recitare possunt aliquas preces, dum distribuitur sacra Eucharistia. Ibidem ad 3.

Post Communionem administratam vel Viaticum distributum Oratio Deus qui nobis etc. concludenda est ut in Rituali Romano, cum longiori conclusione. 3515 Dub. 2.

In Communione infirmis administranda non per modum Viatici servandae sunt tam extra quam intra cubiculum infirmi omnes caeremoniae a Rituali Romano praescriptae pro administratione Viatici, exceptis excipiendis. 3767 Dub. addition. Dub. 3.

In Communione infirmis deferenda non per modum Viatici, recitari debent Ps. Miserere per viam; deinde V. Pax huic domui et Antiphona Asperges etc. cum V. V. et Oratione Exaudi in cubiculo infirmi, et data Communione alia Oratio Domine sancte etc. 3769 ad 2.

Vide Viaticum.

Communio intra Missam.

Communionem administranti Celebranti in Missa solemni Pyxis a Diacono et Patena a Subdiacono teneri nequeunt. 1572 ad 2.

In Communione, quae confertur ab Episcopo in Ordinum collatione, quoad presbyteros ordinatos tum Ecce Agnus Dei etc. tum Domine non sum dignus non dicitur ; dici tamen debet in Communione aliis ministris praebenda: prout etiam in Communione generali Feriae V in Coena Domini. 2089 ad 4.

Post Communionem Presbyteris distributam in Ordinum collatione Diaconi et Subdiaconi dicere debent Confiteor. 2682 ad 10. 3721 ad 2.

In Communione Ordinandorum, si communicentur etiam Ordinati in Minoribus, Episcopus uti debet formula: Corpus D.N.I.C. custodiat te etc. 2682 ad 16. (Pone in Resp. Ad I Negative. Ad II Affirmative).

In Communione Ordinatis (tam ad Minores quam ad Maiores) distribuenda utendum est formula Pontificalis; alias autem formula Ritualis Romani. 3186. 3012 ad 3.

In Communione Ordinandorum administranda Presbyteris servanda est Rubrica Pontificalis. 3105 ad 2.

In Communione Neo-Presbyteris praebenda in Ordinationis Missa formula Corpus D. N. I. C. etc. omittenda est. 2089 ad 4. 3274 ad 2. 3721 ad 1.

Communio quando a Celebrante post sumptionem Corporis et Sanguinis Clericis administratur, Canonici in Choro stantes genuflectere debent. 2209 ad 3.

In Communione prima adolescentium in Missa post sumptionem haberi possunt breves sermones, vulgo dicti Fervorini; vel alia quacumque ex causa. 3009 ad 4.

Ante Communionem distribuendam Celebrans sermonem ad populum habere potest, sed ab Altari et cum consensu Ordinarii, postquam se communicaverit. 3059 Dub. 10. 3529.

Communio Fidelium intra Missam in nocte Nativitatis Domini prohibita est. 752. 781; sed attentis circumstantiis peculiaribus, Monialibus Ursulinis Goritiae degentibus indulta est. 2267.

Communionem administranti Episcopo, etiam extra Dioecesim, annulum praebere ad osculandum convenit. 1342 ad 4.

Communio dum in Missa solemni per notabile tempus distribuitur, cantari lingua vernacula non licet. 3975 Dub. V. qu. 1.

Communio in Sabbato Sancto inter Missarum solemnia distribui licet; et per eamdem praeceptum Paschale adimpleri potest. 2561.

Communionem in Nocte Nativitatis Domini infra Missam Moniales suscipere possunt, si Regulae id praescribunt et approbatae sunt a S. Sede. 3254 ad 9.

Communionem infra Missam nuptialem Sponsi necessario recipere non debent; curent tamen Parochi et animarum Rectores adhortentur fideles nupturos, ut in Missa, in qua benedictiones nuptiales impertiuntur, communicent. 3329. 3531 ad 7.

Communitas.

Communitas nequit indicere festa de praecepto, quae nec in loco observantur de consuetudine, nec ab Ecclesia Romana praescribuntur. 535 ad 2.

Communitatum homines non tenentur in omnibus functionibus semper invitare Capitulum; dummodo non sint invitandi extranei. 1996 ad 2; Parochi dictarum Communitatum functionem funebrem peragere, aut alia quaecumque Officia celebrare possunt, tantum permittente Ordinario. Ibidem ad 3. Communitatum homines compellere possunt ad processionaliter accedendum ad Ecclesiam matricem in solemnitate Corporis Christi. Ibidem ad 4 ; possunt tamen infra Octavam Processionem facere in districtu suarum Parochiarum cum interventu Sacerdotum, non vocato Capitulo. Ibidem ad 5.

Communitatis Ecclesiae debent praestare cereum Ecclesiae matrici. 1996 ad 8.

Completorium.

Completorium cani a Canonicis Episcopus praescribere nequit, exceptis solemnioribus festis in Quadragesima occurrentibus; sed eisdem licet idem recitare modo chorali, non vero cani facere a musicis Cappellae Capitularis. 2425 ad 18.

In Completorio post V. Deus in adiutorium etc. addi debet Alleluia vel Laus tibi Domine, sicut in aliis Horis. 3213 ad 3.

Vide Conclusio Hymnorum.

Ad Completorium Chorus universus subiungere debet Confiteor et Misereatur, postquam Hebdomadarius dixerit Confiteor. 235 ad 14.

Post Completorium non licet recitare in Choro Matutinum pro die sequenti, 64. 67. 71; neque in Quadragesima 2331 ad 10; neque occasione Processionum et Festivitatum, absque licentia Episcopi. 2432 ad 2.

Ad Completorium in recitatione Lectionis brevis Moniales dicere debent: Iube Domne benedicere et Fratres sobrii estote; et contrarius usus tamquam abusus omnino abolendus est. 1490 ad 7.

In Completorio ad Psalmi quarti recitationem surgere non est in more Ecclesiae Romanae. 1322 ad 14.

Post Completorium Officium parvum B. M. V. et Psalmi Graduales recitari nequeunt. 1962 ad 1.

Completorii recitationem Canonici non tenentur suspendere ac differre, usque dum Pyxis maioris Altaris tabernaculo collocetur, catechismus vel concio ab Episcopo habita absolvetur, quaedam orationes recitentur, et cura benedictione plebs dimittatur. 2577. ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 160

In Completorii principio ad V. Converte nos signum Crucis ad pectus faciendi consuetudo servanda est. 3156.

Completorio in Choro assistentes Canonici nequeunt uti pallio et pileo, loco habitus canonicalis. 440 ad 2.

Concede Oratio.

Concede Oratio ad poscenda Suffragia Sanctorum dicenda est loco: A cunctis, si celebretur Missa de Titulari; vel omittendum est nomen Titularis in Oratione A cunctis. 2597 ad 3. Vide Suffragium in IV volumine pag. 189

Concentui musico.

Concentui musico ab Episcopo locus in Processionibus assignandus est, ante utrumque Clerum. 2869.

Conceptio Immaculata B.M.V.

Conceptio Immaculata B.M.V. vide Immaculata Conceptio Beatae Mariae Virginis.

Concessiones particulares.

Concessiones particulares quoad Missas, Lectiones in Officio etc. servandae sunt. 3254 ad 1.

Concio.

Concione in Missa solemni peracta, Credo dici debet. 9 ad 8.

Concionem habituro Episcopo coram loci Ordinario, etsi Cardinali, non convenit ut ante concionem petat benedictionem. 230.

Concio in Ecclesia, ubi expositum est SSm̃um Sacramentum, fieri debet detecto capite. 488 ad 4 ; quamvis SSm̃um Sacramentum sit velo serico obductum. 2769 ad 2.

Conciones habere nequeunt Regulares, non petita benedictione ab Episcopo. 641 Dub. 2.

Concionem actu habente Episcopo, nemini licet in aliis Ecclesiis vel saecularium vel regularium concionari. 1360.

Intra Concionem consuetudo sedendi super gradibus Altaris maioris, terga vertendo SSm̃o Sacramento, sive sit istud sive non sit expositum, tamquam corruptela reprobatur. 2564 ad 3.

In Concionibus Episcopi et Presbyteri possunt adhibere stolam, si adsit immemorabilis consuetudo. 2682 ad 21. 3157 Dub. 6; et color eiusdem respondeat Officio diei. 3157 Dub. 6; etiam die 2 Novembris. 3764 Dub. 13.

In Concionibus Capitulares Ecclesiae Cathedralis de Arequipa adhibere possunt stolam et pluviale, attenta consuetudine, etiam praesente Episcopo. 3117 ad i et 2.

Concionis alicuius habendae occasione, benedictio SSm̃i Sacramenti potest praemitti concioni iuxta Ordinarii concessionem et iusta de causa. 3448 ad 4.

Concio ex lege synodali facienda in Dominicis et Festis, etiam solemnioribus, fieri potest functionibus choralibus absolutis, vel inter Missarum solemnia, vel ante vespertinam Benedictionem cum SSm̃o Sacramento iuxta consuetudinem. 3614 ad 1.

In Concionibus et in publicis conventibus sacris usus cappae, mozzettae vel caputii iis permittitur, qui eisdem insignibus gaudent, in propriis tamen Ecclesiis, non vero in alienis, secluso privilegio, nisi in his capitulariter conveniant; nunquam autem in aliena Dioecesi. 3784 ad 3. Decret. gener.

Concioni assistere tenentur Canonici cum habitu Canonicali in aliena Ecclesia, quando Episcopus cum cappa eidem interest. 944; et non interessentes concioni in Ecclesia subrogata Cathedrali, eadem poena plectendi sunt, ac si concionibus in Cathedrali habendis non interessent. 978.

Concionibus assistentes Canonici et Praebendati in propria Ecclesia sedere debent in decenti separato scamno cum habitu chorali, et non mixtim cum populo ; idque iubere potest Episcopus sub poenis sibi visis. 1217.

Ad Conciones in Cathedrali audiendas si Canonici Collegiatae accedant, laudandi sunt, sed non cogendi. 1155.

Concionibus interessentes Canonici in propriis stallis debent esse induti habitu Canonicali. 2108.

Concionem si habent Canonici in propria Ecclesia, cappa et mozzetta utantur; non item extra. 2578 ad 2. Dub. addit. Vide Suffragium in IV volumine pag. 164

Concio dum habetur in Expositione SSm̃i Sacramenti, ante Idem velamen apponi debet. 3728 ad 2.

Vide Condonator. Sermo.

Concionator.

Condonator in Ecclesia, ubi expositum est SSm̃um Sacramentum, detecto capite sermonem habere debet. 488 ad 4; quamvis SSm̃um Sacramentum sit velo serico obductum. 2769 ad 2.

Condonator servare debet decretum Episcopi, quo iste iubet neque Capitulum neque Magistratum salutari. 941.

Concionatori non licet salutare Magistratum, sive praesente sive absente Episcopo, cum titulo Illustrissimi. 1621. 2045 ad 3.

Concionatori salutanti Celebrans et Ministri correspondere possunt. 1772 ad 5.

Condonator, sive praesente sive absente Episcopo, debet salutare prius Canonicos quam Gubernatorem. 1851. 1892; et prius Capitulum quam Magistratum. 2045 ad 2. 2288 ; et prius et distincte Episcopum, quam Gubernatorem Provinciae. 1941.

Condonator Canonicus Cathedralis in actu recipiendi Benedictionem ab Episcopo profunde sé inclinare debet ad formam Caeremonialis Episcoporum, lib. I, cap. 22, §. 2. 2331 ad 9.

Concionatori inter Missarum solemnia Indulgentias petenti, satis est, ut Episcopus dicat numerum dierum. 2682 ad 13.

Condonator nullo modo debet petere Benedictionem a Celebrante, etiamsi iste sit Parochus, et Celebrans gaudeat usu Pontificalium. 2882. 2907 ad 1 et 2; 3161 ad 1. 3434 ad 8; sed ex antiqua consuetudine inter Missarum solemnia Concionator Benedictionem petere potest a Celebrante; dummodo non immediate post Diaconum Evangelium cantaturum Benedictionem petat, sed cantato Evangelio et thurificato Celebrante. 3334 ad 1. 3535 ad 4. 3855 ad 6; praesente autem Episcopo in presbyterio cum rochetto et mozzetta, eidem competit Benedictio Concionatoris, non Presbytero celebranti. 3831.

Concionatori Benedictionem dans Celebrans iisdem verbis uti potest, quibus utitur, dum Diaconum Evangelium cantaturum benedicit, mutatis tantum verbis: Evangelium suum in: verba sancta sua. 3334 ad 2.

Concionator coram Episcopo et Canonicis sermonem in Vesperis habens potest induere habitum Canonicalem. 3059 ad 28.

Concionator quoad annuntiandas Indulgentias servare debet Caeremoniale Episcoporum. 3104: Dub. 6.

Concionator Canonicus nequit habere concionem cum pluviali. 3104 Dub. 7.

Concionator Episcopus singulis diebus Quadragesimae debet induere rochettum et mozzettam. 115.

Concionatori inter Missarum solemnia Canonicus Cathedralis nequit impertiri benedictionem, non interessente Episcopo. 2162.

Condonanti Episcopo debetur tantummodo assistentia Canonicorum, quando ille gerat Pluviale et Mitram. 855. 1760 ad 1.

Concionatoribus Abbates benedictionem elargiri non praesumant; verum eos Episcopis omnino dimittant. 1131 ad 20.

Vide Concio. Sermo.

Conclusio Hymnorum.

Conclusio Hymnorum tempore Passionis non est varianda. 1222.

Conclusio Hymnorum Horarum in festo SS. Angelorum Custodum et infra Octavam non est facienda his verbis: Deo Patri sit gloria, Qui quos redemit Filius etc. 2059 ad 3.

Conclusio Hymnorum infra Octavam Immaculatae Conceptionis B. M. V. in Dominica II vel III Adventus sonat apud Benedictinos: Gloria tibi Domine, qui natus es de Virgine. 2319 Alia Dubia ad 9; et in Breviario Romano: Iesu tibi sit gloria. 3924 ad 11.

Conclusio propria Hymnorum admittitur ad Horas minores et ad Completorium tantum, in Festis Domini et B. Mariae V. 2682 ad 51.

Conclusio Hymnorum in festo Sacrat. Cordis Iesu in Officio, cui respondet Missa Egredimini, legitur: Iesu tibi sit gloria, qui natus es etc.; in alio vero Officio, cui respondet Missa Miserebitur, conclusio Hymnorum minime varianda est. 3060 ad 2. 3767 Dub. IV.

Conclusio Hymnorum in Officio Pretios. Sanguinis non est mutanda. 3181; item Conclusio Hymni ad Laudes in hoc festo variari nequit, etiamsi idem occurrat infra Octavam Visitationis B. M. V., ubi eadem est concessa. 3702.

Conclusio Hymni ad Completorium dicitur: Iesu tibi sit gloria, si in Vesperis fiat Commemoratio de B. Maria V. 3241 ad 1 ; vel quando Officium votivum SSm̃i Sacramenti habet II Vesperas integras. 3064 ad 3 ; vel quando II Vesperae Officii votivi Immaculatae Conceptionis B. M. V. concurrunt cum I Vesperis Dominicae tempore Paschali. 3735 ad 2; vel quando Officium votivum de Passione Domini concurrit cum Officio votivo de Immaculata Conceptione B. M. V. 4003 qu. 3; vel quando Officium votivum de SSm̃o Sacramento feria V celebratum est, et ob sequens Officium de Passione Domini in I Vesperis Commemoratio SSm̃i Sacramenti omitti debet. 3844 Dub. VII.

Conclusio illa propria Hymni Completorii facienda est, quam habet Officium votivum in aliis Hymnis, quamvis de dicto Officio tantum Commemoratio in Vesperis facta sit. 3607 ad 2.

Conclusio Hymnorum in festo Exspectationis Partus est: Virtus, honor etc. 1404 ad 1. 2340 ad 5.

Conclusio Hymni: Veni Creator Spiritus semper facienda est hoc modo: Deo Patri sit gloria — Et Filio qui a mortuis — Surrexit ac Paraclito — In saeculorum saecula; ac nunquam, quovis anni tempore vel quocumque occurrente festo, in aliam mutanda est. 4036.

Conclusio Orationum.

Conclusio Orationis in festo S. Ludovici Regis dicenda est: Qui tecum vivit et regnat. 1490 ad 5.

Conclusio Orationis in Absolutione ad tumulum die Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum est brevis. 2002 ad 4.

Conclusio Orationis: Deus, qui nobis sub Sacramento in fine Expositionis SSm̃i Sacramenti est brevis scil. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. 2252. 2986 ad 6; longior autem, ut in Rituali Romano, adhibenda est post administrationem Communionis vel Viatici. 3515 Dub. II.

Conclusio Orationum S. luliani, S. Fidelis a Sigmaringa et Postcommunionis S. Ioannis Nepomuceni, S. Bernardini Senensis, S. Hieronymi Aemiliani, S. loannae Franciscae, S. Ianuarii, Octavae Passionis D. N. I. C., Feriae IV post Dominicam II Quadragesimae facienda est per verba tantum in unitate Spiritus Sancti. 2682 ad 45.

In Conclusione Orationum, quando plures in Missa vel Officio dicendae sunt sub unica conclusione, et in prima vel secunda, non autem in ultima, Spiritus Sanctus nominatur, dici tantum debet: in unitate Spiritus etc. omisso verbo eiusdem. 2724 ad 1 ; item quoties Filius non in ultima Oratione nominatus fuerit, conclusio fiat: Per Dominum, omisso verbo eumdem. Ibidem ad 2.

Conclusio Orationis in festo Sanctorum Innocentium est: Per Dominum nostrum. 3054: ad 1. a)

Conclusio Postcommunionis in collatione sacrorum Ordinum facienda est verbis: Qui vivis et regnas. 3103 Dub. 13.

Conclusio Secretae Missae propriae in festo Purissimi Cordis B. M. V. fieri ita debet: Per eumdem Dominum. 3103 Dub. 15.

Conclusio Orationum ante Benedictionem cum SSm̃o Sacramento debet esse brevis et concordare cum ultima Oratione, iuxta Rubricas. 2252. 3134.

Conclusio Orationis in festo SSm̃i Nominis Iesu debet esse: Per eumdem Dominum nostrum. 3244.

Conclusio Orationis in festo S. Ignatii de Loiola est: Per Dominum nostrum. 3448 Dub. XVIII.

Conclusio Orationis in festo Pretiosissimi Sanguinis erit: Per eumdem Dominum. 3642 ad 2.

Concordia.

Concordia inita inter Priorem et Monachos S. Catharinae Coelestinorum Terrenovae et Rectorem ac Clerum dictae Terrae circa processionem cum SS. Sacramento in eius festo approbatur. 79.

Concordia inita inter Episcopum et Civitatem Papiensem seu Magistratum, approbatur. 1166.

Concordia inita inter Capitulum Cathedralis Thelesinae et Capitulum Collegiatae Ecclesiae S. Martini Oppidi Cerreti servanda est. 1230.

Concordia inita inter Clerum Abbatialis Collegiatae S. Ruffilli Nullius Fori Pompilii et Clerum Parochialis S. Petri circa Processiones etc. reprobatur ; et certa regula statuitur in posterum servanda. 2284.

Concordiam initam inter Ducem Segobricae et Capitulum Cathedralis approbat S. R. C. 1441.

Concordiam initam inter Capitulum et Canonicos Ecclesiae Metropolitanae Surrenti ex una, atque Capitulum et Canonicos Collegiatae Ecclesiae Carrotti Plani eiusdem Civitatis ex altera parte, S. R. C. benigne approbat. 2350.

Concordia inita inter Primicerium et Canonicos Collegiatae S. Petronii Bononiae probatur et confirmatur. 2601.

Concurrentia.

In Concurrentia translationis festi S. Philippi Ap., ubi separatur a S. Iacobo Minore, cum S. Marco Evangelista servandae sunt Rubricae Breviarii Romani Tit. X, n. 7. 1756.

In Concurrentia duorum Officiorum in Vesperis Dignitas personarum attendenda est in solis Sanctorum Festis quae expressa sunt in Rubrica Concurrentiae n. 2, vers. Inter Festa; 1774 ad 1; itaque Vesperae dividendae sunt, quando Officia eiusdem ritus, sive Martyrum, sive Confessorum, sive Virginum etc. concurrant. Ibidem ad 2.

Concurrentia Festa Fori cum Festis Chori tantum, sed eiusdem ritus, utrasque huius Vesperas habere non debent. 2218 ad 2.

Concurrens festum Titularis Ecclesiae Monialium cum festo Dedicationis Ecclesiae Cathedralis habet integras Vesperas cum commemoratione Dedicationis. 2272.

In Concursu Officii VII Dolorum B. M. V. cum eius Annuntiationis Festo, nulla in huius Vesperis fit commemoratio VII Dolorum. 2365 ad 5.

In Concursu duorum Festorum secundariorum B. M. V. eiusdem ritus totum fit de praecedenti et nihil de sequenti. 2514 ad 2.

Concurrentibus duobus Officiis, quae idem mysterium respiciunt, faciendum est de primo sine commemoratione sequentis, dummodo non fuerit potioris ritus; tunc enim totum de secundo ac nihil de primo. 2802 ad 5.

Concurrente festo Patroni minus principalis, quod celebratur ritu duplici II classis, cum festo alicuius Apostoli, Vesperae dicendae sunt de S. Apostolo cum commemoratione Patroni. 3056 ad 1.

Concurrentibus II Vesperis Officii votivi Immaculatae Conceptionis cum Vesperis Dominicae I Adventus, fit a Capitulo de Dominica cum commemoratione Immaculatae Conceptionis. 3059 ad 13.

Concurrente festo S. Annae, quod in Ecclesia parochiali in Civitate Elda Dioecesis Oriolen. magna cum devotione et solemni pompa agi solet, cum festo S. Iacobi, pro gratia conceditur, ut primae Vesperae de S. Anna persolvi valeant, cum Commemoratione S. Iacobi. 3232.

Concurrente festo S. M. Magdalenae Poenit. ritus duplicis maioris ob insignem eius Reliquiam, cum festo S. Liborii Ep. Conf. duplicis maioris pariter ob insignem eius Reliquiam, Vesperae sunt dimidiandae iuxta Rubricas Tit. XI, n. 2: 3563. Videatur etiam 3603.

Concurrente Festo SS. Redemptoris cum Officio votivo SS. Sacramenti, commemoratio huius Officii votivi in Vesperis fieri nequit. 3624 ad 9.

Concurrente Officio votivo de SS. Sacramento cum Officio votivo de Passione Domini, fit totum de praecedenti, nihil de sequenti. 3597 Dub. IV qu. 2. 3604 ad 2.

Concurrente Officio votivo de SS. Sacramento cum Officio votivo de Sacr. Corde Iesu, ubi est concessa, fit totum de praecedenti, nihil de sequenti. 3710.

In Concurrentia Officii votivi Immaculatae Conceptionis B. M. V. aut festi semiduplicis secundarii cum Dominica sequenti Vesperae dividuntur a Capitulo. 3867 ad 1. 3871.

In Concurrentia Officiorum Votivorum inter se, Vesperae semper dividi debent. 3908 ad 1.

Quod in Concursu, dies Octavae festorum Domini cedant tantum duplicibus II classis, dies vero Octavae B. M. V. solis duplicibus maioribus, intelligendum est de solis octavis ad festa primaria pertinentibus. 3908 ad 2.

In Concursu cum aliis duplicibus minoribus dies Octavae festorum primariorum Archangelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Ioseph et Ss. Apostolorum praecedentiam habent. 3908 ad 3. 3919 ad 9.

In Concursu cedunt dies infra quamcumque Octavam, qui tamquam secundarii habendi sunt, cuicumque semiduplici. 3886 ad 1.

In Concursu cum festo duplici minoridies Octava SSm̃ae Trinitatis habet integras Vesperas. 1918 ad 2; etiam in concursu cum duplici maiori, ubi festum SS. Trinitatis celebratur sub ritu dupl. 1 classis. 2145.

In Concurrentia Officii votivi Commemorationis SSm̃i Sacramenti, quod sub ritu duplici maiori celebratur, cum festo secundario eiusdem ritus et dignitatis, totum Officium fit de festo cum Commemoratione Officii votivi. 3875 Dub. II qu. 2.

Concurrens Dedicationis festum in I Vesperis cum II Assumptionis B. M. V., fit totum de Assumptione cum Commemoratione Dedicationis. 2053.

In Concurrentibus II Vesperis Dominicae SSm̃ae Trinitatis cum festo I vel II classis omitti debet Commemoratio Dominicae. 2632 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 244

In Concursu diei octavae festi primarii S. Ioannis Ap. et Ev. cum die octava S. Stephani Protomartyris Rubrica specialis Breviarii Romani servanda est. 4006 ad 1.

In Concurrentia Officii votivi SSm̃i Sacramenti cum festo secundario Mysteriorum et Instrumentorum Passionis Domini sub ritu duplici maiori, Commemoratio praecedentis in I Vesperis sequentis fieri nequit. 4006 ad 2.

In Concursu festi VII Dolorum B. M. V. sub ritu duplici maiori cum Officio votivo Immaculatae Conceptionis in II Vesperis praecedentis fieri nequit Commemoratio sequentis. 4006 ad 2.

In Concursu I Vesperarum Pretios. Sanguinis D. N. I. C. cum II Vesperis Commemorationis S. Pauli Ap. sumendae sunt pro commemorationibus Antiphona propria S. Pauli et altera propria S. Petri. 4022.

Quoad Concursum et occursum festorum primariorum et secundariorum observetur Decretum generale 3808. Vide Suffragium in IV volumine pag. 376 ; quod respicit etiam duplicia minora et semiduplicia tam in concursu quam in occursu et in repositione. 3837. Vide Suffragium in IV Volumine pag. 402

In Concurrentia dignitas personalis in festis secundariis est attendenda ; quando eiusmodi festa quoad ritum et reliqua aequalia sunt inter se. 3919 ad 2.

In Concurrentia festa per annum duplicia, quae solemniter celebrantur a Choro et in populo sunt feriata, cum aequalibus quoad ritum et dignitatem, habere possunt integras Vesperas ad sensum Rubricae Tit. XI Breviarii Romani num. 2. 2378 ad 2.

Vide Vesperae. Festa. Officium.

Pro Concursu populi.

Pro Concursu populi ad festum celebrandum is intelligitur qui sit extraordinarius; et relate ad festa servari debent Rubricae de Translatione Festorum; et quoad addendum Symbolum pariter serventur Rubricae Missalis. 2769 VIII ad 4.

Confessarius.

Confessario Monialium competit ius benedicendi et distribuendi Candelas, Cineres et Palmas pro Monialibus. 1281.

Ad Confessarios Monialium spectat ius agendi exsequias defunctarum Monialium; non autem ad Capitulum Cathedralis. 751; vel Collegiatae. 2559.

Confessario seu Cappellano Monialium diebus Dominicis et Festis non licet praeesse cum stola et pluviali in Choro Ecclesiae Monialium, dum istae Vesperas cantant. 3180.

Confessarii quoad stolam et superpelliceum adhibendum servare debent Rituale Romanum. 3542 ad 3.

Confessarii et Cappellani Monialium Ordinis S. Benedicti nequeunt in Missa Commemorationis Omnium Sanctorum Ordinis addere in Introitu, Orationibus et Collectis: « sub honore Sanctorum omnium Ordinis nostri ». 1994.

Confessariis Monialium permittendum non est, ut Feria III maioris Hebdomadae ingrediantur Monasterii septa ad aspergendum aqua benedicta Monialium cubicula. 2026.

A Confessariis non est danda benedictio cum S. Pyxide Monialibus post Communionem; et consuetudo contraria abolenda. 2543.

Vide Moniales. Confraternitas.

Confessio.

Confessio, quae fit post concionem, cantanda est a Diacono Evangelii sive Episcopus celebret, sive non celebret, (sed praesens est). 9 ad 13 ; decet, ut cantetur memoriter: quod si id Diaconus nequeat, permittitur ut ei alter ex ministris inferioribus librum sustineat. 248 ad 5.

Confessiones audientes Canonici tempore Chori non lucrantur distributiones, nisi id fiat de expresso Episcopi mandato. 260.

Ad Confessionem in Missa Canonici debent stare, reliqui vero genuflectere. 1122.

Confessionem facere debet Episcopus, quando assistit cum cappa vel pluviali, a dexteris Celebrantis non Episcopi. 1583 ad 6.

Confessiones fidelium audire ante Missam in Feria VI Parasceve et Sabbato Sancto in Cathedrali aliisque Ecclesiis parochialibus licet; et consuetudo contraria omnino abdicanda est. 3383.

In Confessionis sacramenti administratione in ecclesiis servandum est Rituale Romanum. 3426 ad 4.

Pro Confessionibus audiendis in Oratorio Confraternitatis Parocho nihil persolvendum est. 2208 ad 9.

Vide Poenitentiae Sacramentum.

Confessionem facturus ad Missam sollemniorem simul cum interveniente Magistratu nequit Celebrans pluviale induere; sed Casulam iuxta Rubricam Missalis. 3780 Dub. 9.

Confessionem faciat Celebrans in Missa solemni, cui Episcopus assistit, versus Altare; et quando dicit: et tibi Pater, vertat se ad Praelatum. 86 ad 5.

Ad Confessionem Celebrans Episcopo, quando Missae solemni assistit, respondere debet usque ad Indulgentiam inclusive. 1275 ad 7.

Confessionem perficiet Celebrans cum Diacono et Subdiacono in Missa, cui assistit Episcopus, retrahens se, dicto per Episcopum: Indulgentiam etc. 3213 ad 8.

Confessionem cum Celebrante facere non debet Episcopus, quando assistit sine cappa. 86 ad 4.

Confessio dum cantatur inter Missarum solemnia, Diaconus eamdem cantans stare debet ante gradum solii, celebrante Episcopo; ante gradum autem Altaris, assistente tantum Episcopo. 2682 ad 14 qu. 1; Episcopus vero illis assistens cum cappa stare debet capite cooperto. Ibidem qu. 3.

Confirmatio.

In Confirmationis Sacramento conferendo licet Episcopo observari facere caeremoniam candelae accensae, utpote ab Ecclesia receptam, fidei protestativam et meritoriam. 2385.

Confirmandus, quando Episcopus dicturus est N. signo te signo crucis etc., potest rogare, ut sibi aliud nomen imponatur, praeter baptismale. 2404 ad 7.

In Confirmationis Sacramento sat est, ut Patrinus ponat manum suam dexteram super humerum dexterum Confirmandi, etsi adulti. 2404 ad 6.

In Confirmationis Sacramento conferendo Episcopus, dum frontem Chrismate inungit, dicere debet: Signo te signo Crucis, signum super frontem ipsam pollice producens; quo facto, manu extensa versus Confirmatum incipit In nomine Patris etc. ter signum Crucis efformans more solito. 3012 ad 2.

In Confirmationis Sacramento, quando Episcopus confirmans est simul Patrinus, ipse officium Patrini gerat per Procuratorem. 3305 ad 3.

Confirmationis Sacramentum administrandi facultas non conceditur Vicario Capitulari Nullius S. Luciae, quamvis in eiusdem territorio infra septem annos non fuerit administratum; ipse vero debet invitare aliquem Episcopum ad illud conferendum. 3416.

In Confirmatione administranda consuetudo recitandi Credo, Pater, Ave ab Episcopo simul et ab adstantibus, utpote laudabilis, servanda est. 3582 ad 3.

Confiteor.

Confiteor variari nequit; sed etiam a Monialibus recitandum est prout in Breviario Romano. 512 1334 ad 4.

Confiteor in Missa dicendum est pure et simpliciter, absque additione alicuius Sancti, etiam Patroni. 1332 ad 5. 2142.

In Confiteor et Litaniis nomen Fundatoris iuxta morem regionis addi, aliquando tolerari potest. 1518 ; sed nequit addi vi communicationis privilegiorum. 2166 ad 2.

Confiteor in Horis Canonicis, etiam assistente Episcopo, dici debet ut in Breviario. 1787 ad 3.

Ad Confiteor addi nomina Ss. Benedicti et Bernardi conceditur Monialibus Ordinis S. Benedicti Monasterii S. Donati Florentiae. 2297.

In Confiteor ad Primam, Completorium, Missam ac in Orationibus addi potest ab utentibus Breviario trium Ordinum nomen Sancti Francisci iuxta eiusdem Rubricas. 2587 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 178

Confiteor recitare debent Diaconi et Subdiaconi in Ordinatione post Communionem Presbyterorum. 2682 ad 10. 3721 ad 2.

Confiteor Sacerdos celebrans sine ministro bis dicere non debet. 3368 ad 1.

Quoad Confiteor recitandum ab Hebdomadario et a Choro praesente Ordinario, nec non ab ipso Ordinario, servandum est Caeremoniale Episcoporum. 3452.

Confiteor recitare nequit Sacerdos in Communione administranda extra Missam, nisi omnino deficiente idoneo ministro. 3488 ad 3.

Ad Confiteor ab Alumnis Ordinis Servorum B. M. V. addi potest: Septem beatis Patribus nostris et Septem beatos Patres nostros. 3749.

Confiteor cantare debet Diaconus Episcopo celebrante post homiliam stans ante gradum solii; ante gradum autem Altaris, quando Episcopus tantum assistit. 2682 ad 14 qu. 1 ; Episcopus vero assistens stare debet capite cooperto. Ibidem qu. 3.

Ad Confiteor verba vobis fratres et vos fratres omitti possunt, sed non debent, in Officii divini privata recitatione, quando duo vel plures idem recitant. 2682 ad 39.

Confiteor et Misereatur dicere debet Chorus universus ad Primam et Completorium. 235 ad 14.

Ad Confiteor Monialibus S. Clarae Civitatis Ravennae nomen S. Clarae addere permittitur. 2972; idem conceditur iisdem Monialibus Civitatis Massiliensis. 2983 ad 5.

Confraternitas.

Confraternitates a nemine erigi possunt inconsulto loci Episcopo. 357.

Confraternitas sine habitu nequit deferre Crucem, nec habere praecedentiam supra alias Societates, quae antea habuerunt habitum, nec potest accedere ad funeralia mortuorum, nisi expresse vocetur. 359.

Confraternitati illi praecedentia debetur quae prius saccis usa est, etiam in concursu cum Confraternitate SS. Sacramenti ; cui tamen debetur praecedentia in processionibus SS. Sacramenti, dummodo accedat etiam ad alias processiones et in loco sibi debito incedat. 682. 2628. 2708; et hoc privilegium extenditur ad omnes Processiones, in quibus defertur SS. Sacramentum. 986.

Confraternitates quoad praecedentiam debent servare Constitutionem Gregorii XIII. 3. 291 653.

Confraternitatis habitu induti confratres defuncti a sodalibus associari debent. 6.

Confraternitati SSm̃i Corporis Christi Oppidi de Fuenta Nobella inhibetur differre in Dominicam infra Octavam Corporis Christi Processionem, quam facere debent feria VI eiusdem Octavae. 37.

Confraternitatis (seu Societatis) SS. Sacramenti Sodalibus nequit ab Episcopo prohiberi, quominus deferant intorticia in processione Corporis Christi. 125.

Confraternitates Laicorum non habent praecedentiam super Clerum, non obstante quacumque consuetudine. 152 ad 6.

Confraternitati Disciplinantium permittitur Processio nocturna Feria V maioris Hebdomadae: prohibetur tamen mulieribus ne nocte ecclesiam ingrediantur, vel per Civitatem discurrant. 174 ad 1.

Confraternitati SS. Sacramenti, si sumptus facit, permittitur, ut non obstante Constitutione Gregorii XIII, in festo Corporis Christi ad Processionem aliquos Sodales mittat, qui cum intorticiis incedant binc inde, ante et apud SS. Sacramentum; servata in reliquis praefata Constitutione. 251.

Confraternitatis SS. Sacramenti Priores incedere debent non ante baldachinum post Capitulum, sed hinc inde a latere baldachini. 339.

Confraternitatis usus, ut in processione SS. Sacramenti duo ex Confratribus incedant post Clerum immediate ante Sacramentum cum campanulis non permittitur. 438.

Confraternitatibus non licet super ianuam Ecclesiae in publico exponere Insignia Protectoris Confraternitatis, sed tantum supra eorum Cappellani intus Ecclesiam. 487.

Confraternitatis Sodales vocati ad funus ab Episcopo impediri nequeunt sub praetextu quod simul vocatum non fuerit Capitulum Cathedralis. 533; eis non licet in processionibus deferre intortitia post Capitulum. 600; nec possunt deferre Crucem post Clerum Feria VI in Parasceve de sero. Ibidem.

Confraternitates duae in eodem loco sub eadem invocatione erigi nequeunt, et ubique locorum prohibentur. 783. 1582.

Confraternitates vigore cuiuscumque aggregationis nequeunt exponere SS. Sacramentum sine licentia Ordinarii. 814.

Confraternitati vetitum est in funeribus ultra Crucem Parochi deferre proprium Crucifixum, qui in magna est veneratione, non obstante consuetudine. 1019.

Confraternitates duae esse possunt in eadem Ecclesia, dummodo sint diversi Instituti vel Invocationis. 1101.

Confraternitates vocatae ad funus debent convenire in Parochiam vel ad Cathedralem si Capitulum intersit. 1175. 1177; et nullo modo permittendum est, ut domum defuncti directe petant et per vias exspectent. 3020.

Confraternitati laicali licet facere functionem mandati sive pedum ablutionem Feria V in Coena Domini, dummodo fiat diversa hora et post Episcopum. 1204.

Confraternitati non licet associare cadavera sine licentia et interventu Parochi; vel propriam erigere Crucem contra formam Decretorum S. R. C. 1302. 1643 ad 9.

In Confraternitatis Cappella Parochus solemnia exercere potest, dummodo non impediatur servitium Ecclesiae. 1305 ad 1.

Confraternitatibus non licet ea facere, quae ad Parochum spectant sine eiusdem licentia. 1317 ad 2.

Confraternitates processiones ducere nequeunt extra Ecclesiam, sed solummodo prope muros Ecclesiae, sive exeundo ab una ianua et intrando per aliam. 1440 ad 1.

Inter Confraternitates, quoad processiones faciendas, praefertur ea quae prius facere consuevit, etiam in concursu cum Parochiali. 1440 ad 2.

Confraternitates in funeribus debent observare Rituale Romanum vers. Constituto tempore, nec possunt occupare locum Parochi. 1536.

Confraternitas SS. Sacramenti Narniensis servare debet decretum Episcopi quoad Processionem in die Corporis Christi. 1580.

Confraternitati, habita licentia ab Episcopo, licet, etiam contradicente Parocho, per suum Cappellanum facere Missam solemnem cani, Eucharistiae Sacramentum ministrari et publicae venerationi exponi. 1622.

Confraternitates laicales Urbis nequeunt erigere propriam Crucem, quando defunctus defertur ad ipsarum Ecclesias, ibi tumulandus. 1641 ad 1; neque si cadaver tumulandum deferatur ad ecclesiam parochialem. Ibidem ad 2 ; earum Rectores sive Sacristae aliive Cappellani, incedentes seorsim a Confraternitate, nequeunt deferre stolam. Ibidem ad 3; incedentes cum respectivis Sodalitatibus possunt post absolutum a Parocho officium funeris, iterum funebre officium peragere, sed sine Cruce et sine stola. Ibidem ad 4.

Confraternitas non vocata nequit ad funus accedere. 1643 ad 9.

Confraternitatum Cappellano non licet functiones parochiales peragere. 1696. 1989.

Inter Confraternitates praecedentia illi competit, quae prius saccis usa est, etiam in concursu cum Confraternitate SS. Sacramenti; cui tamen debetur praecedentia in processionibus SS. Sacramenti, dummodo accedat etiam ad alias Processiones, et in loco sibi debito incedat. 682. 1789. 1925 ad 3. 2606. Vide Suffragium in IV volumine pag. 197

Confraternitates compelli possunt ab Episcopo ad interessendum Processionibus fieri solitis. 1913.

Confraternitati, cui fuerat indultum asservare in Oratorio SS. Sacramentum, dummodo in eo celebrarentur quatuor Missae quotidie, continuationem gratiae indulget S. R. C., etiamsi reditus certi sint pro celebratione trium dumtaxat Missarum. 2022.

Confraternitas nequit facere celebrare Missam Feria V in Coena Domini et asservare SS. Sacramentum in Cappella intra Ecclesiam, si in Ecclesia ipsa solemniter Missa iam celebratur. 1887 ad 1 et 2. 2099.

Quae Confraternitatibus licent et quae non, decernit Decretum generale 2123; scilicet: Confraternitates legitime erectae in Ecclesiis parochialibus dependent a Parocho etiam quoad functiones non Parochiales. Ibidem ad 1, prout etiam illae, quae habent Oratoria adnexa Ecclesiis Parochialibus. Ibidem ad 2, non autem si erectae sint in Ecclesiis publicis, licet sitis intra limites Parochiae. Ibidem ad 3, vel in Oratoriis disiunctis a Parochia. Ibidem ad 4; Missarum solemnium celebratio licet eis dumtaxat in festivitatibus solemnioribus eorum Ecclesiae vel Oratorii. Ibidem ad 10; possunt statis horis, cum vel sine cantu, persolvere horas Canonicas sine licentia Parochi, nisi Ordinarius ex causa rationabili aliter statuat. Ibidem ad 14 ; licet in eorum Oratoriis Missam privatam celebrari, assentiente Ordinario, etiam contradicente Parocho. Ibidem ad 15; possunt earum Cappellani sine licentia Parochi denunciare populo Festivitates et Vigilias in hebdomada occurrentes. Ibidem ad 16; nequit Parochus, invitis sodalibus, docere doctrinam Christianam in earum Ecclesiis sive Oratoriis a Parochia separatis. Ibidem ad 17, in quibus haberi possunt conciones, etiam in Quadragesima, assentiente Episcopo, contradicente Parocho. Ibidem ad 18; nequit tamen celebrari Missa sive lecta sive cantata ante Parochialem, nisi aliter Episcopus disponat. Ibidem ad 19; ad Parochum spectat Officium funebre super cadaveribus in praefatis Ecclesiis sepeliendis, dummodo tamen defunctus sit subiectus Parocho, intra cuius fines extat Ecclesia sive Oratorium. Ibidem ad 20. 3423. 3645 ad 4; sine licentia Parochi fieri possunt Processiones convenientes Instituto, sed infra ambitum, non extra, nisi adsit licentia Episcopi. 2123 ad 21 et 22; Cappellani vero extra propriam Ecclesiam nequeunt deferre stolam. Ibidem ad 23; accedente Episcopo ad aliquam Confraternitatis Ecclesiam, non est ei porrigendum aspersorium a Parocho. Ibidem ad 24. Cappellani et Rectores Confraternitatum nequeunt compelli a Parocho ad assistendum functionibus Parochialibus. Ibidem ad 25. Confraternitates nequeunt in suis Oratoriis sive Ecclesiis retinere SS. Sacramentum sine speciali Induito. Ibidem ad 26, stante' vero Induito, nequit illud exponi sine licentia Ordinarii. Ibidem ad 27; in Ecclesia Parochiali neque Sodales, neque eorum Cappellani debent se ingerere, invito Parocho, in functionibus sive Parochialibus, sive non. Ibidem ad 29; possunt Sodales congregationes facere sine consensu et interventu Parochi, dummodo non impediant functiones et divina Officia. Ibidem ad 30; ita etiam possunt administrare propria bona, ac de illis disponere, sine dependentia a Parocho. Ibidem ad 31; si Parochus congregationibus Confraternitatum intersit de mandato Episcopi, non habet suffragium. Ibidem ad 32 et 33.

Quoad Confraternitatem: Licet Parocho celebrare primas et secundas Vesperas in solitis festivitatibus Oratorii S. Ioseph Terrae Curtis maioris Dioecesis Placentinae, non autem Oratorii Cappellano. 2208 ad 1 et 2; item facere Officium et Missam cantare super cadaveribus sepeliendis in dicto Oratorio. Ibidem ad 3 ; nec licet Cappellano celebrare in dicto Oratorio Anniversaria. Ibidem ad 4 et 5; eidem tamen licet exponere SS. Sacramentum arbitrio Episcopi sine licentia Parochi: item retineri potest Confessionale pro Cappellano ad confessiones approbato. Ibid, ad 6, 7 et 8; si Parochus Missas solemnes occasione expositionis celebrare velit et Confessionali assistere, ei persolvenda est consueta eleemosyna pro Missa celebrata, nihil pro auditis confessionibus. Ibidem ad 9. Confratres et Sorores possunt eligere sepulturam in dicto Oratorio, reservatis Parochialibus emolumentis ad formam Constitutionum Synodalium et iuxta solitum; in associatione vero Parochus interesse debet. Ibidem ad 11 et 12; possunt Confratres facere Processiones inter ambitum Oratorii sine licentia Parochi, et cum interventu eorum Cappellani: neutiquam tamen extra, nisi auctoritate Ordinarii. Ibidem ad 12 et 13. Videri possunt alia Decreta quoad alias Confraternitates in similibus quaestionibus. 2210. 2224. 2243.

Confraternitati SS. Sacramenti Civitatis Baren. non licet in Processionibus incedere post Crucem Capituli, iunctim seu intermedie cum Canonicis Metropolitanae, non obstante quacumque consuetudine. 2220 ad 1, neque in associatione cadaverum. Ibidem ad 2; neque ei licet Capitulum non invitare in praedictis Processionibus. Ibidem ad 3 ; eidem tamen licet Processiones peragere de licentia Episcopi sine consensu Capituli. Ibidem ad 4; non debent in Anniversariis pro animabus Confratrum, praesente Capitulo, sedere Sodales in scamno posito in medio Chori, non obstante consuetudine. Ibidem ad 5, prout etiam non licet Feriis V et VI maioris Hebdomadae assistere functionibus, sedendo in stallis Canonicorum. Ibidem ad 6: aut in Festo Corporis Christi sedem et locum habere retro Altare maius Ibidem ad 7.

Confraternitatibus non licet sive in earum Ecclesiis, sive in Ecclesiis aliarum Confraternitatum et Regularium elevare sedile Magistratus. 2222 ad 1 et 2.

Confraternitas SSm̃i Rosarii potest retinere plures Campanas in suae Ecclesiae seu Oratorii turri. 2250 ad 1; peragere Processiones extra ambitum de licentia Episcopi. Ìbidem ad 2, quin tamen Cappellanus deferat stolam. Ibidem ad 3; potest ministrari in Oratorio Eucharistia Confratribus, sed non retineri custodia cum SS. Sacramento. Ibidem ad 4 et 5 ; potest ibi peragi Novemdiale ante festum Nativitatis Domini cum expositione SS. Sacramenti de licentia Episcopi. Ibidem ad 6; potest recitari diebus festivis Rosarium, sed horis ab Episcopo permissis. Ibidem ad 9; et similiter celebrari possunt Missae lectae et cantatae cum signo Campanarum ante celebrationem Missae parochialis. Ibidem ad 10 ; possunt celebrari Anniversaria et Officia tam ex obligatione, quam etiam manualia, cum assistentia aliorum Sacerdotum sine Parocho. Ibidem ad 11 et 12. Confraternitas potest quaestuare per parochiam de licentia Episcopi, irrequisito Parocho. Ibidem ad 13. In Processionibus solemnibus, in quibus intervenire solet Parochus, licet Confraternitati incedere sub suo Cappellano, seorsim a Parocho. Ibidem ad 14.

Confraternitati S. Iacobi Minoris sitae intra limites Parochiae S. Iacobi Maioris Placentiae licet exponere Reliquiam S. Crucis 2254 ad 1; nec tamen licet illius Cappellano cum ea benedictionem impertiri sine licentia Episcopi, cum id spectet ad Parochum. Ibidem ad 2; Confratres nequeunt in Oratorio peragere functiones Hebdomadae sanctae, exceptis Officiis tenebrarum. Ibidem ad 3 et 4; nequit Cappellanus independenter a Parocho celebrare Missam solemnem in festo Titularis etc. ad formam Constitutionum synodalium. Ibidem ad 5; nequeunt Confessionalia retineri, aut extra ambitum Processiones peragi, nisi de licentia Ordinarii. Ibidem ad 6 et 7.

Confraternitas B. M. V. de Planctu Civitatis Perusinae plura obtinet ad sui favorem Decreta in contumacia Parochi. 2263.

Confraternitatis SS. Sacramenti Sodalibus non licet in solemni Processione incedere post Clerum cum intortitiis hinc inde, ante baldachinum: iidem enim tenentur incedere a latere eiusdem. 2320 ad 1 et 2; gestantibus eis intortitia, occasione sacrarum Processionum, debetur praecedentia super famulos Magistratus similia intortitia deferentes. 2372 ; debetur praecedentia in omnibus Processionibus, in quibus defertur SS. Sacramentum, supra alias Confraternitates; dummodo ceteris Processionibus Sodales SSm̃i Sacramenti intersint et incedant iuxta ordinem antianitatis. 2421 ad 1. 2708. 3668. 3935 ad 2.

Confraternitatis S. Ioannis Civitatis Ripanae Officiales maiores in Processione cum Sacra Imagine B. M. V. incedere debent a latere eiusdem Imaginis, quae deferri nequit sub baldachino; et decet ut deferatur a Confratribus sacco indutis. 2379 ad 1, 2 et 3.

Confraternitatum Sodalibus, quacumque veste indutis, non licet assistere Vesperis et Missae solemni intra Presbyterium, ibique thurificationem aliosque obsequii actus excipere, etiam consentiente Parocho. 2536.

Confraternitati S. Sepulcri in Ecclesia Barnabitarum Maceratae canonice erectae licet deferre ante Crucem in Processionibus quinque intortitia in Sacr. V Vulnerum symbolum. 2610. Vide Suffragium in IV volumine pag. 200

Confraternitatum Cappellani incedere possunt in Processionibus et in Cadaverum associatione, dum processionaliter easdem sequuntur et claudunt, cum stola. 2635. (Vide Suffragium in IV volumine pag. 254). 2652. 2653. 2755. 2763. 3051. ad 4. ; (quibus Decretis aliud 2391 emendatur).

Confraternitati Bonae Mortis erectae in Ecclesia S. Bartholomaei a Gagliano Florentinae Archidioecesis permittitur Collecta pro infirmo morti proximo in Missa diei. 2804.

Confraternitates in Processionibus debent ducere vexillum velo obductum, non autem hastatam Crucem. 2811.

Confraternitas S. Ioseph erecta in Ecclesia Ordinis Minorum Suburbii Civitatis Notabilis Dioecesis Melitensis habet privilegium sepulcri, si in eius Ecclesia Sodales sepulturam elegerint. 3018 ad 1 ; ius habet associandi cadavera Sodalium, etsi deferantur ad aliam Ecclesiam, dummodo sit vocata. Ibidem ad 2; et interveniendo praecedit Confraternitatem SS. Sacramenti erectam in Ecclesia parochiali S. Pauli; quamvis defunctus huic etiam fuerit adscriptus, et ibi sit sepeliendus. Ibidem ad 3. Confraternitas autem S. Pauli non tenetur accedere ad funera communium Confratrum, qui in ea sibi sepulcrum elegerint; et interveniendo cedere debet alteri S. Ioseph. Ibidem ad 4.

Confraternilates duae, si distinctae sint et nomine et scopo, in eadem civitate exsistere possunt; neque quoad earum exsistentiam aliquod officit Constitutio Clementis VIII, quae incipit: Quaecumque. 3038.

Inter Confraternitatem Clericorum Divini Spiritus Sancti et Rectorem Parochialis Ecclesiae Assumptionis B. M. V. Caminiae Archidioec. Bracharen. Archiepiscopus conciliationem ineat de bono et aequo. 3231.

Confraternitatum Rectores seu Cappellani nequeunt vi Bullae Clementis VIII a. 1530 datae celebrare Missam in privatis aedibus Sodalium; et hi, si adsistant, praecepto Missam audiendi non satisfaciunt. 3443.

Confraternitati erectae in Ecclesia parochiali, quoad ius in administratione eleemosynarum in ditione parochiae collectarum, Episcopus pro sua prudentia consulere debet ad tramitem Institutionum Benedicti XIV, Cap. V, § 5. 3464.

Confraternitatis SSm̃i Sacramenti Sodales incedere nequeunt post baldachinum vel hinc inde ad latus Cleri in Processionibus cum SSm̃o Sacramento. 3549 ad 3.

Confraternitas B. M. V. de Monte Carmelo praecedentiam habet super Confraternitatem a SSm̃o Crucifixo in casu; quare illa ante Clerum in Processionibus incedere potest. 3561.

Confraternitatum Sodales in Processionibus cum SSm̃o Sacramento nudo omnino capite procedere debent. 3961.

Confraternitatis Sacr. Rosarii erectio vel restitutio spectat ad Generalem Ordinis Praedicatorum. 3295.

In Confraternitatum Sacr. Rosarii Ecclesiis non est substituenda antiquae Imagini B. M. V. de Rosario Imago Pompeiana; nec licet in eodem Altari illi supponere Imaginem parvam Pompeianam, nec dedicare Imagini Pompeianae aliud Altare, nec Imaginem B. M. V. Pompeianam publicae venerationi exponere ; neque in casu visitantes lucrantur Indulgentias concessas. 3723. 3732.

Congregatio.

Congregatio Sacerdotum S. Philippi Nerii, vide S. Philippi Nerii Congregatio.

Congregationi seu Unioni Presbyterorum Saecularium sub invocatione SS. Ioannis et Pauli in associatione cadaverum aliisque functionibus ecclesiasticis competit praecedentia supra Regulares. 2500.

Congregationis Missionis domui tyrocinii in civitate Neapolitana indulta quaedam conceduntur: ut in Nocte Nativitatis Domini intra Missarum solemnia sacra Synaxis ministretur Clericis etc. 2752 ad 1; ut cani possint Vesperae Dominica infra octavam Corporis Christi uti infra octavam eiusdem festi, dummodo privatim recitentur Vesperae diei. Ibidem ad 2; ut celebrari possit ante solemnem, unica Missa lecta Feria V in Coena Domini in qua ministretur Communio Confratribus, ministeriis temporalibus domus addictis. Ibidem ad 3. Denegatur, S. Vincentium a Paulo assumi in Contitularem novae Ecclesiae. Ibidem ad 4. Denegatur Iconem Immaculatae Conceptionis in ara principe collocari ; et apponi praecipitur Imaginem S. Nicolai Titularis. Ibidem ad 5. Vide Suffragium in IV volumine pag. 365

Conceditur, ut dies octava S. Vincentii celebretur sub ritu duplici II classis, in eaque primae Vesperae recitentur de hoc festo, licet concurrant cum II Vesperis S. Iacobi Apostoli. Ibidem ad 6. Permittitur, ut in uno altari laterali collocetur Icon S. Vincentii a Paulo et in altero Imago Conceptionis B. M. V.; dummodo in iisdem altaribus collocetur in ovali figura super gradus candelabrorum etiam Imago illius Sancti, sub cuius titulo constat Altare iam fuisse consecratum. Ibidem ad 7. Vide Suffragium in IV volumine pag. 367 Denegatur fieri Anniversarium Dedicationis propriae Ecclesiae eadem die, qua peragitur in altera Ecclesia veteris domus. Ibidem ad 8.

Congregationi Agonizantium Civitatis Conspicuae indulgetur in propria Ecclesia Collecta in Missa pro Confratribus infirmis vel morti proximis, dum graviter laborant. 2771.

Congregationis SSm̃i Redemptoris Alumni in Suffragiis Sanctorum tenentur apponere tantum commemorationem S. Alphonsi Fundatoris, non vero illam SS. Redemptoris. 3011 ad 1.

Congregationis SSm̃i Redemptoris Alumni festum S. loannis Damasceni Conf. Doct. debent celebrare die 13 Maii; sed Officium et Missam recitare iuxta Decretum Generale. 3774.

Congregationis Sacr. Cordis Iesu Alumni possunt uti pallio nigri coloris (mantello) et ex lana confecto ad tradendum fidelium verbum divinum ex pulpito vel ante Altare vel ex mensa Communionis. 3940 ad 1; ad S. Communionem recipiendam Fratres laici pallio uti possunt, non vero Clerici. Ibidem ad 2 ; illo uti nequeunt ad assistendum Missae solemni in Choro, ita ut sic vestiti incensari possint, nec extra Chorum tempore eiusdem Missae solemnis. Ibidem ad 3. Possunt tamen illo uti ad assistendum in Choro vel extra Chorum Benenedictioni Sanctissimi Sacramenti, necnon ad adorandum SSm̃um Sacramentum, dummodo Altari non inserviant aut adorationi SSm̃i Sacramenti in presbyterio non vacent. Ibidem ad 4.

In Congregationibus, quae fiunt coram Gubernatore pro negotiis publicis, Deputati Ecclesiastici tam saeculares quam regulares praecedentiam habere debent supra laicos. 2028.

Congregati laici.

Congregati laicise associare possunt cum luminaribus, quando Clerus a sacristia procedit ad Altare ad exponendum SS. Sacramentum, et procedere debent ante Clerum. 3388 ad 1; sed ingredi presbyterium nequeunt, ibique per aliquod tempus orationi vacare; sed extra presbyterium parandum est aliquod scamnum, ubi se sistere possint tempore Orationis. Ibidem ad 3 et 4 ; quando cum luminibus intersunt Processionibus cum SS. Sacramento, procedere debent ante Clerum saecularem et regularem, atque etiam ante Confraternitates, si adsunt sacco indutae. Ibidem ad 2.

Congregati laici tempore Missae sole mnis et Vesperarum thurificari nequeunt. 3395 ad 1 ; permitti potest, ut sex vel octo Sodales e Congregatis in Processionibus cum intorticiis accensis incedant e lateribus baldachini, sub quo SSm̃um Sacramentum defertur; reliqui vero ipsum SSm̃um Sacramentum sequantur. Ibidem ad 2; Inserviens, indutus rubra veste nuncupata gramaglia, manuque clavam gestans, vulgo mazza, comitari potest Congregatos, stationes et genuflexiones indicandi causa. Ibidem ad 3.

Conopaeum.

Conopaeo et tintinnabulo uti potest Collegiata S. Iacobi Civitatis Calatayeronen. vigore Litterarum Apostolicarum, quibus declaratur Basilica minor. 2575.

Conopaeo, quod potest confici ex panno contexto ex gossypio, vel lana, vel canabe, et esse coloris albi vel coloris convenientis Officio, tegendum est tabernaculum, in quo reconditur SSm̃um Sacramentum. 3035 ad 10. 3150.

Conopaeo tegere tabernaculum in regionibus Guinearum prudenti arbitrio Ordinarii remittitur, cum insecta varii generis conopaeum polluunt et in tabernaculum ipsum penetrant. 3456.

Conopaeo coloris violacei tabernaculum tegi debet in Altari, in quo asservatur Sanctissimum Sacramentum, si inibi cantetur Missa de Requie. 3562.

Conopaei et paramentorum Altaris color, qui respondet Officio diei currentis, retineri potest in Expositione et Repositione SSm̃i Sacramenti, si fiat immediate ante vel post Missam seu Officium, et Celebrans ac Ministri ab Altari non recedant. 3559.

Conopaei loco ad ostium tabernaculi, in quo asservatur SSm̃um Sacramentum, tabula ex metallo vel ex tela acu picta vel ex moderni temporis charta dicta oleographia, in qua apparent symbola SSm̃ae Eucharistiae, vel SSm̃um Nomen Iesu, vel B. M. V. imago, tolerari nequit. 4000 ad 1.

Conopaeum, omni tamen auri et argenti ornatu ab eo excluso, tintinnabulum et usus cappae magnae veniunt nomine privilegiorum alicuius Ecclesiae ad gradum Basilicae minoris elevatae. 2744. Vide Suffragium in IV volumine pag. 357

Conopaeum et pallium Altaris in Expositione SSm̃i Sacramenti semper esse debent coloris albi. 1615 ad 7. 8 et 9. 2673.

Consecratio Altaris.

Consecratio nova Altarium dispensatur pro Ecclesia Rhedonensi peculiaribus de causis. 2777; et pro Dioecesi S. Flori. 2918.

Consecratione nova indiget Altare sive fixum sive portatile, quod Reliquias amisit. 2876 ad 1. 2880 ad 1 et 2; neque valet appositio aliarum Reliquiarum facta ab Episcopo vel eius auctoritate. 2911.

Consecrari denuo debet Altare fixum pluribus lapidibus constans, apposito novo lapide integro. 2862 ad 1.

Consecratione nova indigent Altaria consecrata a simplicibus Sacerdotibus absque appositione Reliquiarum. 2876 ad 2.

Consecrari potest Altare in Ecclesia tantummodo benedicta, quin prius ipsa Ecclesia consecretur. 3059 ad 15.

Ut consecrandum Altare sit lapideum, oportet ut etiam in eius stipite saltem latera seu columellae, quibus mensa sustentatur, sint ex lapide. 3364: ad 2.

Consecrandi Altaria ius in Ecclesiis Tituli Gardinalitii spectat respectivis Em̃isCardinalibus Titularibus, non vero Em̃o Cardinali Urbis Vicario. 3478.

In Consecratione Altaris nequit adhiberi caementum loco lapidis seu operculi pro claudendis Reliquiarum sepulcris. 3585 ad 1; et ex singulis Altaribus caementum extrahi et lapides substitui debent in casu. Ibid, ad 2; et integra consecratio repeti; pro qua S. R. C. indulget usum brevioris ritus. Videatur hic ritus. Ibidem ad 3.

Consecratione nova indiget Altare, cuius lapis sepulcri firmus non invenitur, si dubitatur num idem amotus fuerit; Altare autem consecretur forma consueta, vel breviori, si haec a S. Sede impetrata fuerit. 3575 ad 11.

Si Consecratio facienda sit Altaris pervetusti, sub quo requiescunt exuviae S. Ubaldi Ep. Conf. in Cathedrali Eugubina, illud tamquam fixum rite construi debet cum tota mensa ex uno et integro lapide, iuxta canonicas praescriptiones. 3640.

Consecratio Altaris maioris simul cum Consecratione Ecclesiae omnino facienda est; nam illud est principale. 1321 ad 2.

In Consecratione Altaris tum fixi tum portatilis unctio in medio tabulae numquam omitti debet, quamvis Crux ibidem sculpta non sit; si tamen unctio ista omissa fuerit, valida est Consecratio. 3771.

Consecratio Altarium Ecclesiarum olim ad monasticos Ordines pertinentium, quae habentur passim consecrata, non est reiteranda; sed solum ea consecranda sunt quae certo constat numquam consecrata fuisse: et S. R. C. dat potestatem ea consecrandi per breviorem formulam. 3779 Dub. ad 6.

In Consecratione Altarium, adbibendo breviorem ritum ac formulam, aqua, cum qua fit maltha seu coementum ad firmandam tabulam seu lapidem super sepulcrum Reliquiarum, benedici debet formula, quae habetur in ipso Pontificali Romano. 3976 ad 1 ; caementum ipsum benedicendum est. Ibidem ad 2; Benedictio tam aquae quam caementi, necnon facultas consecrandi Altaria, in quibus lapis sepulcri ob omissum caementum movetur, Apostolicae Sedis nomine delegari potest simplici Sacerdoti. Ibidem ad 3.

Vide Altare fixum. Altare portatile.

Consecratio Calicis et Patenae.

Consecratio Calicis et Patenae vide Calix.

Consecratio Ecclesiae.

Consecratio Ecclesiae ab uno Episcopo incepta, qui improviso accidenti correptus eam perficere non potuit, ab altero Episcopo de novo est inchoanda, si prior defecit, priusquam sacro Chrismate linierit duodecim Cruces, et ea verba protulerit: Sanctificetur et consecretur hoc Templum etc.; in bis enim unctionibus praecipue Ecclesiae consecratio consistit. 319.

Consecratio Ecclesiae probatur concludenter ex signis deductis, et signa probantur per testes deponentes de visu. 611 ad 1; si incerta sit Consecrationis dies, Episcopus eam determinet perpetuo servandam. 611 ad ultimum ; dummodo tamen non assignetur dies in Adventu et Quadragesima. 1161.

Consecratio Ecclesiae fieri potest; quamvis non possit circumdari tota ab extra per Episcopum. 1321 ad 1.

Consecratio novae Ecclesiae facienda est ab Episcopo Dioecesano, non ab Abbate eius Fundatore; nisi is habeat speciale Indultum Episcopo exhibendum. 1505.

Consecratione nova Cathedralem Ferentini non indigere respondit S. R. C., etsi nullum Consecrationis signum aut monumentum exstabat, sed anniversarium semper celebrari consueverat. 2174.

In Consecratione Ecclesiae ieiunium est strictae obligationis pro Episcopo consecrante, iisque tantum qui petunt, ut Ecclesia sibi consecretur: idemque ieiunium indicendum est die praecedente Consecrationem 2519 ad 1 et 2. 2821; si dies Consecrationis est ferialis, non est servanda a populo de praecepto. 2519 ad 3; Officium inchoandum est absoluta Consecratione. Ibidem ad 4; Vesperae, Matutinum, Laudes et Horae, Consecrationem praecedentes, recitari debent de Feria vel de Sancto, prout praescriptum fuerit in Calendario. Ibidem ad 5; si nulla alia Ecclesia adsit in loco, Parochus aut alius Sacerdos, in ipsa consecranda Ecclesia summo mane celebrat pro populi commoditate; Missam vero celebrare debet non de Dedicatione, sed de Feria vel de Sancto, prout descriptum fuerit in Calendario. Ibidem ad 6.

Consecratio Ecclesiae est valida, quamvis consecratio Altaris fixi invalida fuerit. 2862 ad 2. 3286.

Consecratione nova non indiget Ecclesia, cuius tota frons destructa et novus murus pro maxima parte erectus est; quamvis in dicta fronte duae cruces oleo sancto inunctae reperiebantur, quae tamen in muro noviter exstructo iterum collocatae fuerunt. 3240.

Consecrationem non amisit Ecclesia ob demolitionem suae frontis. 3326 ad 1.

In Consecratione Ecclesiae necessario consecrandum est unum ex altaribus iuxta regulam Pontificalis; alia vero die quacumque consecrari poterunt cetera Altaria, strictim servatis omnibus a Pontificali Romano praescriptis. 2866. 3025.

Consecratione Ecclesiae et Altaris maioris uno eodemque die ab ipso Episcopo peracta, Sanctitas Sua de speciali gratia concedit Episcopo Oppiden. ob gravem suam aetatem, ut per alium Sacerdotem Missa celebrari possit ; qua finita Episcopus solemniter populum benedicet, Indulgentiam publicabit et diem anniversariam ad recolendam Consecrationem assignabit. 2866.

In Consecratione Ecclesiae celebrandae sunt Vigiliae iuxta Pontificale. 2868. 2886; Officium vero Dedicationis Ecclesiae, non Altaris, solum inchoandum est peracta consecratione ab Hora minori Tertia. 2868.

Consecratione nova non indiget Ecclesia, quae interius ex omni parte instaurata est, et duae tantum Cruces dimotae et alibi collocatae fuerunt. 3091.

Ad Consecrationem Ecclesiae procedi nequit, in qua omnia Altaria sunt consecrata. 3142 ad 1.

Ad Consecrationem Ecclesiae procedi nequit a duobus Episcopis, quorum unus Ecclesiam, alter Altare consecret. 3142 ad 2.

Consecratione nova indiget Ecclesia, quae ex integro constructa et solum benedicta fuit, quamvis duo Altaria tantummodo consecrata fuerint, Altare maius et alterum Cappellae B. M. V.; et consecratio perfici potest consecrando una cum Ecclesia aliquod ex minoribus altaribus loco Altaris maioris iam consecrati. 3269 ad 1 ; altera Ecclesia consecrata, in qua successive et diversis temporibus maxima fuerunt facta additamenta, et antiqui parietes omnino demoliti et sublati fuerunt, non amisit suam, consecrationem ; nec indiget nova reconciliatione, quamvis ex culpabili humani sanguinis effusione Sacerdos delegatus sine Apostolica venia reconciliationem perfecerit. 3269 ad 2.

Consecrentur solemniter ab Episcopis Ecclesiae saltem. Cathedrales et Parochiales. Quoad minores Ecclesias, si Episcopi nolint uti iure suo illas solemniter consecrandi, facultatem tribuant sacerdotibus eas benedicendi. 3364 ad 1.

In Consecratione Ecclesiae non est improbanda consuetudo passim recepta deferendi Crucem hastatam ab initio sacrae functionis. 3364 ad 3.

In Consecratione Ecclesiae aspersorium factum de herba hyssopi adhibendum est etiam in aspergendo exteriores Ecclesiae partes. 3364 ad 4.

In Consecratione Ecclesiae Sacerdotes, qui deferunt feretrum Reliquiarum, induti sint sacris vestibus ex usu passim recepto. 3364 ad 5.

In Consecratione Ecclesiae Episcopus, antequam Ecclesiam cum feretro Reliquiarum ingrediatur, inungere debet duos stipites lapideos vel lateritios, non vero portam ipsam. 3364: ad 6.

Consecratione nova non indiget Ecclesia iam consecrata et postea in sepulcretum mutata, si iterum reducatur ad usum Ecclesiae; ad maiorem tamen decentiam et reverentiam debet benedici. 3372 ad 1; Ecclesia vero, in cuius instauratione factus fuit murus integer et absis ac tectus etc., iterum consecrari debet. Ibidem ad 2.

Consecratione nova indigent tam Ecclesia, in qua ex instauratione solum nonnulla consecrationis signa apparent, quam Altare maius, in quo nulla vestigia Consecrationis inveniuntur nec adest sepulcrum pro Reliquiis condendis. 3385 ad 1, 2 et 3.

In Consecratione Ecclesiae Episcopus, qui in Altari consecrato Missam sine cantu celebrat, nequit induere omnia pontificalia paramenta. 3437.

Consecratione nova indiget Ecclesia Cathedralis non tantum ob reparationem novissime ibidem peractam, sed etiam ob defectum alicuius monumenti, quo indubie constet in sua prima dedicatione ritum praescriptum fuisse servatum; nulla tamen facta immutatione diei pro eiusdem Dedicationis anniversario peragendo. 3462.

Consecrationis Ecclesiae occasione recitatum Officium Vigiliae non dispensat a recitatione Officii diei currentis; et consuetudo contraria non est sequenda. 3532 ad 2 et 3.

In Consecratione Ecclesiae pro Vigiliis celebrandis ante Reliquias in Altari recondendas sufficit cantare Matutinum cum Laudibus in honorem Sanctorum, quorum Reliquiae sunt recondendae. 3686 ad 3.

Consecratione non indiget Ecclesia, in qua nova incrustatio interna ex materia marmorea superinducta est, et prior incrustatio, in qua depictae erant Cruces, per totum internum Ecclesiae spatium decussa fuit,sed iterum depingantur et apponantur Cruces in parietibus in testimonium peractae consecrationis. 3545.

Consecrare non licet Ecclesiam, in cuius parte subterranea spectacula, theatri more, ad iuventutem exercendam peragenda essent; Ecclesia enim cum sua parte subterranea consecratur per modum unius. 3546 ad 1.

Consecrare non licet Ecclesiam, quae pertinet ad laicam familiam, et per vigentes civiles leges potest haereditaria ratione transmitti aut vendi aut in usum profanum converti; nisi habeantur sufficientes cautiones. 3546 ad 2.

Consecratione nova non indiget Ecclesia consecrata, in qua in sua restauratione duae Cruces amotae et aliae inalbatae et pictae fuerunt; sed tantummodo reintegrandae sunt Cruces deletae. 3584 ad 1 et 2.

Consecratione nova non indiget Ecclesia, de cuius Consecratione pervetustum documentum et in parietibus Cruces depictae testantur, quamvis amplificata fuerit, intactis tamen parietibus lateralibus, qui solum politi et stucco cooperti sunt; sed iterum depingantur et apponantur Cruces in parietibus. 3651 ad 1 et 2; novum autem Altare maius fixum et lapideum erigendum et consecrandum est. Ibidem ad 3.

In Consecratione Ecclesiae quando nec preces nec murorum aspersiones extra Ecclesiam fieri possunt, recurrendum est ad S. Sedem ; sin minus, quoties urgeat tempus, neque Consecratio Ecclesiae differri valeat, solemnis caeremonia in sacrario sive in atrio vel alio in loco et cubiculis eidem Ecclesiae adnexis, incipienda est; murorum vero aspersiones, eo quo potest modo, sunt peragendae; servatis etiam Decretis pluries datis. 3687 ad i et 2; populus vero in casu ab initio functionis intra Ecclesiam admitti nequit. Ibidem ad 3; et si plura Altaria singula consecrantur a singulis Pontificibus, in fine Consecrationis satis est, ut celebretur Missa solemnis in Altari principali. Ibidem ad 4.

In Consecratione Ecclesiae Cruces in parietibus extergendae sunt a Diacono, quatenus Oleum sanctum per murum defluat, et statim ac Episcopus cuiusque Crucis unctionem peregerit. Si tamen cum Episcopo locus non esset Ministris sacris ascendendi scalam, ascendat cum eo saltem Caeremoniarius, a quo, hoc in casu, Cruces abstergantur. 3729 ad 4; Crucium unctio incipere debet a parte Evangelii. Ibidem ad 5.

In Consecratione Ecclesiae quando plura Altaria consecrantur, in Litaniis bis sunt invocandi respectivo ordine Sancti illi, quorum nomini dedicantur Altaria; et sancti Martyres, quorum Reliquiae in ipsis Altaribus reponuntur, si eorum nomina innotescant. 3729 ad 6.

In Consecratione Ecclesiae, quando plura Altaria consecrantur, post inunctas duodecim Cruces, omnia Altaria thurificanda sunt. 3729 ad 7.

In Consecratione Ecclesiae Responsorium Erit mihi Dominus omitti nequit; quamvis nunc temporis sermo et lectio Decretorum ante foras Ecclesiae omittantur. 3720 ad 8.

Post Consecrationem Ecclesiae finita Missa Episcopus debet impertiri solemniter benedictionem pontificalem, etiamsi ipsemet eam privatim celebraverit. 3729 ad 9.

Consecrationem Ecclesiae Episcopus incipiens, ter eamdem circumeat, aspergendo interim forinsecus parietes. Si ob aliquod loci impedimentum eiusmodi circuitio fieri nequeat, Episcopus se gerat meliori modo quo possit; nihil tamen de reliquis caeremoniis et ritibus praescriptis omittendo. 3852.

Consecratio Ecclesiae, in qua omittitur consecratio Altaris, est valida, sed non licita, nisi habeatur Apostolica dispensatio ; quamvis aliqua vel omnia Altaria iam consecrata reperiantur. 3907 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 416

Consecrata manet Ecclesia, quamvis in eius parietibus opus tectorium sit renovatum. 3907 ad 2. 3962 ad 1.

Consecratione Ecclesiae peracta, Missa in Pontificali praescripta potest celebrari iuxta Rubricas et Decreta omnibus diebus permissis ; diebus vero prohibitis fieri debet Commemoratio Dedicationis sub una conclusione; aliis diebus fiunt Commemorationes, quae etiam in Duplicibus I classis omitti nequeunt; in Consecratione vero Altaris hae Commemorationes fieri non debent. 3605 Dub. III.

In Consecratis Ecclesiis, in quibus nullum exstat Altare fixum consecratum, quam primum fieri potest, consecretur Altare fixum, praesertim Altare maius, in forma consueta, iuxta Pontificale Romanum. 3978 ad 6.

Vide Dedicatio Ecclesiae. Ecclesia.

Consecratio Episcoporum.

De Consecratione Episcoporum in Urbe peragenda quaedam praescribuntur. 5 ; et statuitur, ut ista facienda sit vel in aliqua Ecclesia consecrata vel in Cappella Pontificia. Ibidem.

Consecratio Episcopi ex speciali gratia, attenta necessitate et impossibilitate accersendi tres Episcopos, permittitur, ut ab uno fiat cum assistentia duarum Dignitatum loco duorum Episcoporum. 186.

In Consecratione Episcopi interrogatio: Scitis eum esse dignum? omittenda est iuxta Pontificale. 426.

Consecratio Episcopi peracta a duobus Episcopis et Dignitate Ecclesiae Cathedralis, una cum omnibus inde sequutis, convalidatur auctoritate Pontificis. 820.

In Consecratione Episcopi Consecrandus uti debet colore albo. Consecrator et Assistentes colore tempori vel officio Missae convenienti. 1265 ad 2.

Consecrationis Episcopi anniversarium non est celebrandum cum Missa in tota Dioecesi. 2168.

Pro Consecratione Episcopi Oratio dici debet sub unica conclusione post Orationem diei. 2194 ad 6.

In Consecratione Episcopi Consecrandus quoad actiones in Missa, quam concelebrat cum Consecrante, se conformare debet Pontificali Romano. 2404 ad 4.

In Consecratione Episcopi, dum Consecrator communicat Consecratum, nihil dicere debet iuxta Pontificale. 3006 ad 6.

In Consecratione Episcopi, quando facultas concessa fuit ut assistant duo Sacerdotes loco Episcoporum, in impositione manuum et in osculo pacis eodem modo Rubrica Pontificalis Romani servanda est. 3014 ad 3.

In Consecratione Episcopi simplices Sacerdotes, qui, Sancta Sede annuente, assistunt Episcopo consecranti, mitra uti nequeunt, quamvis in aliquibus Dioecesibus hic usus sit consuetudo. 3834.

Vide Anniversarium Consecrationis Episcopi.

Constitutio.

Constitutio Urbani VIII de sacris Imaginibus. 810; altera de observatione Festorum. 812.

Constitutio singularis Clericorum Regularium ministrantium Infirmis ab eis in vita observetur ; in morte vero Rituale Romanum. 822.

Constitutiones Synodales et Provinciales auctoritate Apostolica confirmatae comprehendunt omnes Ecclesias et personas quamvis exemptas et laicas. 1283.

Constitutio Apostolica de Protonotariis Honorariis seu Titularibus, confirmans Decretum S. Congregationis particularis a Pio Papa VII deputatae, quo quaedam firmantur leges, et intra quosdam limites coercentur privilegia iisdem Protonotariis indulta. 2583. Vide 2756. Vide Suffragium in IV volumine pag. 368

Constitutio Apostolica Pii Papae VII, qua declaratur Corpus inventum sub Ara maxima Basilicae Assisiensis revera esse corpus S. Francisci Fundatoris Ordinis Minorum. 2605. Vide Suffragium in IV volumine pag. 197

Constitutio Apostolica Pii VII, qua confirmantur Decreta S. R. Congr. super usu Insignium Pontificalium aliquibus Capitulis concesso. 2624.

Constitutio Apostolica Pii IX super Privilegiis Protonotariorum ad instar Participantium. 3262. Vide 3988.

Constitutio Apostolica Pii Papae VII, qua Archiconfraternitati S. Mariae de Campo Sancto et Confratribus eidem adscriptis concessum Privilegium declaratur et ad viam iuris reducitur, adiunctis conditionibus et limitationibus, quibus tolluntur abusus et corruptelae ex mala Indulti interpretatione exortae. 2586. Vide Suffragium in IV volumine pag. 172

Consuetudo.

Consuetudo canendi Epistolam et Evangelium in ambone in Ecclesia Oscensi retinenda est. 9 ad 1 et 2.

Consuetudines contra Rubricas Missalis sunt corruptelae abolendae. 9 ad 10. 1812.

Consuetudo, quae sacris Canonibus non repugnare visa est, probatur. 46.

Consuetudo quoad praecedentiam probatur. 70.

Consuetudo, ut Canonici Dignitatibus inserviant, quando hae pontificaliter celebrant, absque ratione et temere non est mutanda. 77.

Consuetudo Ecclesiae particularis servanda est. 130 ad 1. 232 654. 1463. 1541.

Consuetudines, quae laudabiles et antiquae sunt, Caeremoniale Episcoporum non tollit. 132 140 143 144 151 218 229 256 ad 1 et 2. 299 794.

Consuetudo immemorabilis ac Caeremoniali conformis servanda est. 608.

Consuetudo baptizandi per Canonicos infantes ad instantiam parentum ac de licentia Episcopi, non est improbanda, salvis iuribus et emolumentis Archipresbyteri. 213.

Consuetudo Ecclesiae particularis in praeintonandis Antiphonis servanda est. 228.

Consuetudo immemorabilis assistentiae fieri solitae Episcopo per Archipresbyterum, licet Archidiaconus sit prima Dignitas, servanda est. 233.

Consuetudo recitandi in Choro Officium parvum B. M. V. etiam Dominicis diebus et Festis semiduplicibus servanda est. 237 1334 ad 5.

Consuetudo celebrandi Vesperas solemnes in die Paschae in Ecclesia Collegiata continuari potest; sed non est prohibendum Canonicis et Capitulo Ecclesiae Cathedralis, quominus prius Vesperas in eorum Ecclesia cantent. 247 ad 3.

Consuetudo, quod Passio in Dominica Palmarum et Feria VI in Parasceve decantetur a Canonicis, servanda est; non obstante Caeremoniali, in quo disponitur eamdem a Cantoribus esse decantandam. 299.

Consuetudo immemorabilis in casu faciendi per proprium Parochum et Clerum saecularem Officium super defunctis, in aliqua Regularium Ecclesia, servari debet. 334.

Consuetudo excipiendi a Canonicis ex propriis aedibus venientem Episcopum ad concionem audiendam servanda est. 435.

Consuetudo non cantandi duas Missas Conventuales in Vigiliis, Quadragesima etc. non per coniecturas, sed concludentissime probari debet. 691.

Consuetudo in aliquo loco vigens, quod Clerici et Presbyteri cum superpelliceis, Cruce et Baldachino obviam eant et excipiant cives redeuntes in patriam graduatos, omnino est prohibenda. 692.

Consuetudo uti abusus reiici debet, quod Parochus in levandis cadaveribus stolam assumat in domo defuncti, et exiens illam deponat. 825.

Consuetudo circa delationem Clavarum seu delle Mazze cum insignibus intra Ecclesiam Lateranensem servari potest. 836.

Consuetudo in Collegiata delegandi Missas solemnes, quae Stationum diebus in eadem celebrari solent, Presbyteris advenis, exclusis Canonicis, reprobatur. 967.

Consuetudo, quod Hymnus Angelicus in Missa solemni sub Organo moduletur, reprobatur. 970 ad 2; neque toleranda est consuetudo Symbolum sub Organo alternatim modulandi: sed idem debet decantari integre et voce intelligibili. 1023 ad 3.

Consuetudo, quod in Ecclesia Cathedrali Dignitates Missas canant diebus solemnibus, Canonici vero in reliquis duplicibus, servanda est. 1137. 1143.

Consuetudines servandae sunt a Vice-Gubernatore, Ecclesiasticis functionibus interessente, et in associatione Episcopi. 1207. ad 1-3.

Consuetudo vigens in aliquo loco, quod proprius Parochus non associet defunctum in aliena Ecclesia sepeliendum, sed facta per ipsum absolutione in propria domo defuncti, consignato cadavere recedat, non reprobatur. 1300.

Consuetudo quod in solemnitatibus, in quibus Episcopus Pontificalia non peragit, Missas et Vesperas celebrentur ab Hebdomadariis per turnum vel etiam ab aliis Canonicis, servari potest. 1559 ad 2.

Consuetudines quaedam Ecclesiae Cathedralis Gadicen. non omnino reprobantur, sed cum aliqua modificatione permittuntur. 1609 ad 1, 2 et 3.

Consuetudo immemorabilis probanda est quoad aliquas functiones controversas inter Praepositum et Archidiaconum Cathedralis Dertonen. 1915.

Consuetudo dandi pacem et thus Principissae Dominae loci non est servanda. 2105.

Consuetudo quod Diaconus, etiam Episcopo celebrante, thurificet post Magistratum omnes alios ex omni gradu sedentes in scamnis inferioribus, vel prope vel e conspectu Magistratus, reprobatur, etsi sit immemorabilis. 2175.

Consuetudo celebrandi de praecepto Festa Titularium Ecclesiarum Dioecesis Ianuensis, sive sit anterior, sive posterior Constitutione Urbani VIII, non obligat. 2261.

Consuetudo, quod simplicibus Sacerdotibus Missas solemnes celebrantibus praeter Diaconum et Subdiaconum Presbyter cum Pluviali assistat, non permittenda, sed omnino tamquam abusus prohibenda est. 2271.

Consuetudo particularis Ecclesiae Quitensis aliarumque Ecclesiarum in Indiis, ut Canonici, qui utuntur superpelliceis cum manicis oblongis, maioris reverentiae causa, quandoque manicas deponant et circa brachia devolvant, non reprobatur. 2187 ad 1, 2 et 3.

Consuetudo cantandi unicam Missam in Cathedrali, aliamque legendi iis diebus, quibus a Rubrica duae praecipiuntur Missae, toleranda non est; reservato tamen iure probandi antiquam consuetudinem. 2424 ad 1 ; reprobatur consuetudo non adhibendi incensum in Missa conventuali; servari tamen potest consuetudo, qua diebus non festivis non assistat Magister Caeremoniarum. Ibidem ad 3.

Consuetudo pulsandi Organum tempore Quadragesimae, Adventus et Vigiliarum in Missis votivis B. M. V., quae singulis Sabbatis solemniter celebrantur, et in eiusdem Litaniis, quae post Vesperas cantantur, servari potest. 2424: ad 4.

Consuetudines quaedam particulares in Cathedrali Conimbricensi retineri possunt. 2424 ad 9. 10. 11. 12. 13 et 14.

Consuetudo, quae viget in Collegiata S. Ioannis Baptistae Terrae Angriae Dioecesis Nuceriae Paganorum, celebrandi solemniter Officium Defunctorum qualibet Feria II cuiuslibet mensis cum expositione SS. Sacramenti, et castro doloris accensis luminibus circumdato, reprobatur tamquam Rubricis et Ecclesiae ritibus contraria. 2513.

Consuetudo sedendi in gradibus Altaris maioris, terga vertendo SS. Sacramento, sive sit vel non sit expositum, ad effectum audiendi concionem, tamquam corruptela reprobatur. 2564 ad 3.

Quoad consuetudines contrarias Caeremoniali Episcoporum in casibus particularibus recurrendum est ad S. R. C. 2646 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 272

Consuetudo, quae viget in Ecclesia Pisana, deferendi alios duos parvos Cereos praeter Cereum Paschalem in Processione ad Fontem baptismalem, servanda est. 2684 ad 10.

Consuetudines, quae in Cathedrali Laudensi vigent in Processionibus, eliminandae sunt veluti abusus. 2989.

Consuetudo, quae invaluit in Ecclesiis S. Sepulcri et S. Iacobi Barioli Archidioec. Tranen., ut earum Rectoribus celebrantibus Missas et Vesperas solemnes assistant sex Presbyteri Pluvialibus induti, permittitur tantum quoad Vesperas. 2996.

Consuetudo vigens in Collegiata S. Mariae de Remedio Civitatis Ianuen. reverentiam exhibendi Praefecto Chori ad initium Matutini et aliarum Horarum, tamquam laudabilis, servanda est. 2998.

Consuetudo salutandi Chorum in Officiis Defunctorum et in Matutinis tenebrarum ac per integram Feriam VI in Parasceve usque ad Missam Sabbati Sancti, ab eo qui superveniat vel egrediatur, Officio iam inchoato, servari potest. 3029 ad 11.

Consuetudo vetusta Dioecesis SS. Nominis Iesu apponendi in Calendario omnes Sanctos in fine Breviarii pro Regnis Hispaniae positos cum Officio proprio et ritu ibi designato retineri potest, quousque Calendarium perpetuum examini et approbationi S. R. C. subiiciatur. 3044 ad 5.

Consuetudo recitandi in Choro Officium parvum B. M. V., Psalmos Graduales et Poenitentiales non est omittenda. 2657. 3129.

Consuetudo, qua Matutini Lectiones cantaturi non designantur a primo Caeremoniarum Magistro, sed ab alio deputato Chori Magistro servari potest. 3445.

Consuetudo quaedam in Vesperis tempore Quadragesimae in Metropolitana S. lacobi de Chile introducta retineri nequit; sed servandum est Caeremoniale Episcoporum. 3490.

Consuetudines peculiares in Basilica S. Mariae trans Tiberim exsistentes approbantur. 3491.

Consuetudo tolerari potest, qua in Dominicis et Festis B. M. V. ad finem Completorii immediate post Benedicat et custodiat etc. Chorus intonat Hymnum O gloriosa Virginum et processionaliter accedit ad Altare B. M. V. ad canendam Antiphonam Ave Regina coelorum etc. et post huius Antiphonae cantum immediate intonat Litanias Lauretanas; dummodo Officium integre recitetur, comprehensis Pater, Ave et Credo. 3580 ad 3.

Consuetudo Communionem quotidie recipiendi laudanda est; ac promovendus est usus frequenter suscipiendi SSm̃am Eucharistiam, iuxta Concilii Tridentini sess. XIII cap. 8 dispositionem. 3648 ad 2.

Consuetudines perplures in Cathedrali Calaguritana invectae tamquam abusus et corruptelae reprobantur. 3767 ad 29.

Consuetudines in pluribus Ecclesiis exsistentes partim approbantur, partim reprobantur. 4029 ad 1-5.

Consuetudo, in Parochiali Ecclesia Castriveterani Dioecesis Mazarien., simulacrum S. Ioannis Baptistae tempore expositionis detegendi servari potest, excepto tempore Expositionis XL Horarum. 2664. Vide Suffragium in IV volumine pag. 300

Vide Abusus.

Consules.

Consules et Assessor Civitatis Avenionensis thurificandi sunt immediate post Canonicos. 1648. 1675. 1724.

Consules et Gubernator thurificandi sunt post omnes Presbyteros Chori per eumdem Diaconum. 1415.

Controversiae.

Controversia ex parte duorum Parochorum circa iurisdictionem et praeeminentiam diiudicatur. 2156.

Controversiae exortae inter Patres Ordinis Praedicatorum Civitatis Andrien. et Capitulum Ecclesiae Cathedralis dictae Civitatis dirimuntur. 2206.

Controversiae exortae inter Capitulum et Canonicos Ecclesiae Collegiatae S. Mariae Terrae Mathelicae Dioecesis Camerinensis et Parochum seu Abbatem Ecclesiae S. Antonii eiusdem Terrae circa nonnullas praeeminentias tolluntur. 2429.

Controversia exorta inter Sodalitatem S. Ioseph erectam in Ecclesia Minorum Observantium in suburbiis Civitatis Notabilis Insulae Melitae et alteram SSm̃i Sacramenti in Paroecia S. Pauli eiusdem Civitatis componitur; quatenus Sodalitati S. Ioseph in supplicationibus publicis praecedentia debeatur, praeterquam in Processionibus SSm̃i Sacramenti. 2606. Vide Suffragium in IV volumine pag. 197

Conventio facta inter Officiales Civitatis et Capitulum Ecclesiae Brixien. servanda est. 187.

Conventuales.

Conventuales S. Francisci manutenendi sunt in possessione Novenam et Processionem faciendi in celebratione festi S. Antonii etiam extra proprium recinctum et per Parochiam ; et quaestuandi in Quadragesima post habitam concionem de animabus Purgatorii ; et celebrandi Officium generale pro eisdem animabus. 1353.

Conventuales S. Francisci Oppidi Valentiae ad Padum Dioecesis Papien. occasione Processionis in Festo Conceptionis B. M. V. habere debent locum in Choro et stallis Collegiatae a cornu Epistolae, ibique solitas honorationes recipere post Canonicos. 2301 ad 2.

Conventuales S. Francisci Balneacaballi, occasione Processionis, in qua defertur sacra Imago B. M. V., etiamsi intersit Capitulum Ecclesiae matricis cum suo Caeremoniario, possunt superpelliceo induti vagari ad effectum dirigendi Processionem et deferendi S. Imaginem. 2546.

Conventuales S. Francisci in civitate Theatina manutenendi sunt in possessione celebrandi festum Sancti Antonii Patavini. 2715.

Conventualibus S. Francisci oppidi vulgo Bettone Dioecesis Assisien. non competit usus Pluvialis in Processionibus generalibus. 2807.

Conventuales S. Francisci, Basilicae Patriarchalis S. Francisci Assisii servitio addicti, cedere debent locum Patribus de Observantia. 3036 ad 1 ; et etiam Patribus Reformatis, quando Observantes non accedunt. 3040 ; tenentur intervenire ad Processiones, quae ab Episcopo indicuntur ex publica causa. 3036 ad 4 ; item tenentur implere mandatum Episcopi quoad preces pro publica causa vel utilitate indictas. Ibidem ad 5.

Conventualibus S. Francisci conceditur, ut in Nocte Nativitatis Domini ad populi commoditatem Matutinum post primam horam inchoent et statim Missam celebrent, etiamsi debitam horam praeveniant. 44.

Conversio.

Conversionis S. Catharinae Fliscae Adurnae Officium reiicitur. 2667.

In Conversione S. Pauli Apost., ubi est Titulus Ecclesiae, semper per Octavam facienda est Commemoratio S. Petri, prout in die festo. 2365 ad 5.

Conversio S. Pauli Apost. cum in Dioecesi Melitensi celebretur cum Octava privilegiata, die 28 Ianuarii celebrandum est officium SSm̃i Nominis Iesu et non de die infra Octavam. 2905 ad 1.

Conversionis S. Pauli die infra Octavam, quando in officio translato Cathedrae S. Petri facienda est eiusdem Commemoratio, Antiphonae ad Magnificat et ad Benedictus ex festo Conversionis sumendae sunt. 3083.

An Conversionis S. Pauli Festum die 25 Ianuarii cuiuslibet anni sub ritu duplici I classis, tamquam de praecepto, utpote de Titulari ecclesiae atque unico et antiquiori Protectore terrae Montis Alti, observare istius populus teneatur, decernere spectat ad Episcopum. 1600 ad 1.

Ad Converte nos in principio Completorii signum Crucis ad pectus faciendi consuetudo servanda est. 3156.

Cor.

Cor mortuorum Episcoporum aliorumque praeclariorum Sacerdotum extrahi et honorifice servari potest in domo vel pio loco ab ipsis fundatis vel praedilectis atque ita conservari, ut claudatur cor in ampulla vitrea in visibili loco et inter flores ordinarie collocata; dummodo huiusmodi conservatio non fiat in loco sacro. 3982.

Cor Sacratissimum Iesu.

Sacr. Cordis Iesu festi sequentis non fit commemoratio in II Vesperis diei octavae Corporis Christi, quando hac die octava occurrat festum Nativitatis S. Ioannis Bapt., Ss. Apost. Petri et Pauli, Dedicationis, Tituli Ecclesiae, Patroni principalis aut alterum quodcumque festum duplicis I classis; sed tantum commemoratio praefatae diei octavae. 2632 ad 2. — Vide Suffragium in IV volumine pag. 248

Sacr. Cordis Iesu Missa uti votiva celebrari potest. 3605 Dub. V qu. 3.

De Sacr. Corde Iesu feria VI prima cuiusvis mensis conceditur Missa votiva, si peculiaria exercitia peraguntur; dummodo in illam diem non incidat aliquod festum Domini, aut duplex I classis, vel Feria, Vigilia aut Octava privilegiata. 3712; haec Missa votiva celebrari debet cum Gloria, Credo et unica Oratione. 3731 ad 1. 3769 ad 3 ; etiamsi sit solummodo lecta. 3773. 3792 Dub. 1; nequit tamen celebrari in Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, occurrente prima feria VI Novembris. 3855 Dub. 2.

De Sacr. Cordis Iesu Missa votiva dici potest diebus, quibus recitatur Officium votivum de SSm̃o Sacramento, de Passione Domini etc.; et in casu secunda Oratio sumenda est de tempore, quando non occurrunt aliae Commemorationes. 3764 ad 11.

In Sacr. Cordis Iesu Missa votiva duo Alleluia in Introitu extra tempus Paschale omitti debent. 3137 ad 5. 3764 ad 10. (Pone in posteriore Resp. Affirmative pro Negative).

In Sacr. Cordis Iesu Missa votiva, cuius Introitus est Miserebitur, Tractus et Graduale post Septuagesimam et Alleluia cum V. tempore Paschali sumi debent ex altera Missa iam approbata. 2784 ad III. 3168 ad I.

Sacr. Cordis Iesu festum elevatur ad ritum. duplicem I classis sine Octava pro universa Ecclesia. 3712 ; celebrandum est feria VI post Octavam Corporis Christi tamquam in sede propria, et nonnisi Solemnitatibus primariis eiusdem ritus occurrentibus locum cedit: quibus in casibus, die immediate sequenti reponatur. Ibidem.

Sacr. Cordis Iesu festo concurrente cum die Octava Corporis Christi, Vesperae integrae erunt de die Octava sine ulla Commemoratione. 3712. 3731 ad 2. 3919 ad 11; sed Commemoratio alicuius diei octavae, quae occurrit in festo Sacr. Cordis Iesu, non est omittenda. 3743.

Sacr. Cordis Iesu festo applicantur Indulgentiae, quae conceduntur per Octavam Corporis Christi. 3712.

Sacr. Cordis Iesu festo translato concurrente cum II Vesperis Nativitatis S. Ioannis Bapt., Vesperae integrae erunt de Nativitate S. Ioannis cum Commemoratione sequentis. 3792 ad 12. (In hoc Decreto expungantur verba: « iuxta Decretum in una Dubii die 5 Sept. 1891 »).

Sacr. Cordis Jesu illud Officium et Missa sive in corpore sive inter festa pro aliquibus locis contentum, recitari debet, quod propriae Dioecesi concessum est. 3201 ad 2.

In Sacr. Cordis Iesu officio, quod inter officia pro aliquibus locis invenitur, non sunt addenda Alleluia ad Responsoria brevia. 3488 ad 4.

Si Sacr. Cordis Iesu Officium votivum, ubi est concessum feria VI non impedita, concurrit cum Officio votivo de SSm̃o Sacramento, fit totum de SSm̃o Sacramento; nihil de Sacr. Corde. 3710.

In Sacr. Cordis Iesu festo ad finem Lectionis VI specialis additio praescribitur. 3734; quae additio adhibenda est tam in Officio pro universa Ecclesia in corpore Breviarii contento, quam in altero pro aliquibus locis indulto. 3742.

In Sacr. Cordis Iesu Missa, sive sub initio Egredimini, sive sub altero Miserebitur, color albus adhibendus est. 3737.

In Sacr. Cordis Iesu festo Hymni concludendi sunt in Officio, cui respondet Missa Egredimini, per verba Iesu tibi sit gloria: in altero, cui respondet Missa Miserebitur, minime varianda est conclusio. 3060 ad 2. 3767 Dub. IV.

In Sacr. Cordis Iesu festo Officium Defunctorum praesente cadavere recitari potest. 3788 ad 2.

Sacr. Cordis Iesu festum in Regno Lusitaniae est per accidens festum primarium, attento speciali privilegio. 3855 ad 5.

Sacr. Cordis Iesu Solemnitas non potest peragi iuxta regulas ceteris Solemnitatibus communes, nisi sit festum de praecepto. 3876 ad 10.

Sacr. Cordis Iesu festi externa solemnitas in aliam diem a Rm̃is Ordinariis locorum designatam potest in unoquoque anno transferri, etiam cum privilegio celebrationis Missae propriae de ipsomet SS. Corde Iesu: hoc autem privilegium excluditur quoad Missam solemnem a duplicibus I classis et a Dominicis privilegiatis item I classis, et quoad Missas lectas etiam a duplicibus II classis necnon a Dominicis, Feriis, Vigiliis Octavisque privilegiatis: non omittenda tamen Missa conventualis vel Parochialis Officio diei respondens, ubi eam celebrandi adsit obligatio. 3960.

SS. Cordis Iesu Litanias approbat S.R.C. et indulget tum Dioecesibus Massiliensi et Augustodunensi, tum universo Ordini Visitationis B. M. V., ut eaedem in Ecclesiis et Oratoriis publice recitari et decantari possint. 3996.

Cordis Iesu appellatio communis sacratissimum Cor servanda est; appellatio autem misericors Cor non admittenda. 3346.

Cor suum sacratissimum Iesu ostendentis B. Margaritae Alacoque ad eius pedes provolutae, statuae seu simulacra exponi nequeunt publicae venerationi, inconsulta Sede Apostolica. 3420.

Sacr. Cordis Iesu imago, ornati insignibus, quibus ex B. Margarita Alacoque revelatione depingendum exhibetur, nec non Cordis Immaculati B. M. V. redimiti rosea corona et gladio perforati, privata ex devotione permittitur, dummodo Altaribus non apponatur. 3492.

Sacr. Cordis Iesu et Purissimi Cordis B. M. V. statuas seu effigies locare licet ad utrumque latus introitus Sanctuarii, ita ut sibi invicem adversentur. 3673 ad 1; sed effigies Sacr. Cordis Iesu nequit collocari in medio Altaris maioris loco tabernaculi; neque, si adest tabernaculum, in quo asservatur SSm̃um Sacramentum, in huius posteriore parte. Ibidem ad 2. Vide 3625 ad 2.

Sacr. Cordis Iesu Congregatio vide Congregatio Sacr. Cordis Iesu.

Quoad Cordis Iesu et B. M. V. Imagiginum expositionem in Ecclesiis servanda est forma Decretorum Concilii Tridentini et Urbani VIII. 3059 ad 24.

De Sacr. Corde Iesu Litaniae pro universa Ecclesia approbantur et Indulgentia. 300 dierum ditantur. 4017.

De Sacr. Cordis Iesu cultu amplificando Litterae Sacr. Rituum Congregationis. 4045.

In Sacr. Cordis Iesu Missa celebrata ante SSm̃um Sacramentum solemniter expositum Commemoratio SSm̃i Sacramenti omittenda est. 2717. 3924 Dub. IV.

Cordis S. Ioseph cultus.

Cordis S. Ioseph cultus a Sede Apostolica non approbatur. 3304.

Cor Purissimum B. M. V.

Cordis B. M. V. festum Dominica V post Pentecosten celebrantibus Clericis Regularibus Matris Dei, qui Lucae degent, prohibetur, quominus in propria Ecclesia cantent Missam solemnem eiusdem festi, quando in dicta Dominica incidit festum Patroni vel Ss. Apostolorum Petri et Pauli. 2738.

In Cordis Puriss. B. M. V. Missa propria, concludenda est Secreta: Per eumdem Dominum. 3103 Dub. 15.

Cordis B. M. V. statua vel simulacrum conforme esse debet typo approbato per

Decretum S. Inquisitionis d. d. 26 Aprilis. 1875. 3470.

Cordis B. M. V. imago seu effigies Vide Cordis Sacr. Iesu statua seu imago.

In Cordis Purissimi B. M. V. honorem consecratio quotannis fieri potest in singulis Italiae Ecclesiis die 31 Maii, si haec incidat in Dominicam, vel proximiore eidem diei Dominica, adhibita formula a Sanctitate Sua approbata ; et eadem Dominica in Ecclesiis et Oratoriis Dioecesium Ordinariorum singillatim petentium unica Missa solemnis seu cantata, et altera lecta pro fidelibus ad sacram Synaxim accedentibus celebrari conceditur: dummodo non occurrat festum duplex I classis vel Dominica item I classis, neque omittatur Missa Conventualis vel Parochialis Officio diei respondens, ubi eiusdem celebrandae adsit onus. 4004.

Cordi Purissimo B. M. V. faciendae consecrationis in aliqua Dioecesi actus praefertur. 4004.

S. Cordulae Virg. Mart.

S. Cordulae Virg. Mart. festum celebrandum est sub die, in quo cadit et a Martyrologio Romano signatur. 847 ad 2.

Ss. Cornelii et Cypriani Pont. Mart.

Ss. Cornelii et Cypriani Pont. Mart. festum si transferatur, pro Commemoratione Ss. Euphemiae et Soc. non fit variatio in Antiphonis. 2199.

Corona.

Corona noviter inventa et ab aliis discordans reprobata est. 886. 1289. 1306. 2213.

Corona nuncupata Defunctorum a Sanctissimo D. N. Pio PP. IX approbata et Indulgentiis ditata est. 3290.

Coronae mortuariae in parietibus Ecclesiae vel Oratorii publici suspendi nequeunt. 3909.

Corporale.

Corporale nequit retineri extensum super Altare toto tempore Missae usque ad finem, sed tantum ad praescriptum Rubricae; nec convenit illud extra bursam deferre. 2146 ad 1 et 2.

Corporalia, Pallae, Purificatoria, quae sint ex gossypio, non vero ex lino vel cannabe, omnino prohibentur. 2600. Vide Suffragium in IV volumine pag. 192

Corporalibus rubenti Sanguine D. N. I. C. miraculose tinctis illae venerationis et cultus significationes debentur, quae conveniunt Reliquiis de Cruce D. N. I. C. 3176.

Corporalis anterior pars explicari debet ab initio Missae iuxta Rubricas. 3448 Dub. 12.

Corporalia non leniter imbuendi amylo usus communis retineri potest. 3767. Dub. addition. Dub. 9.

Corporalia et Pallae ex tela sive panno vulgo Nipis, confici nequeunt. 3868 ad 1.

Corporalia, Pallas et Purificatoria Moniales seu piae feminae vitam communem sub regula degentes, non possunt abluere, etiam si habeant licentiam Ordinarii. 3050 Dub. 26.

Corporatis loco in administranda Communione extra Missam non sufficit palla super Altare posita. 2932 ad 4; Corporale cum bursa in casu semper deferendum et adhibendum est. Ibidem ad 1 et 2 ; et Sacerdos ipse Corporale cum bursa ad Altare deferat. 2850 ad 3.

Vide Alba, Palla, Tobalea.

Corpus.

Corpus B. Petri a Molleano Ordinis Minorum de Observantia S. Francisci iure suo spectat ad Ecclesiam dicti Ordinis Civitatis Camertium; interim vero, perdurante sacrilega praefatae Ecclesiae invasione, removendum non est ab Ecclesia Cathedrali. 3318.

Corpus D. N. I. C. etc. Haec verba in Ordinationis Missa ad Communionem NeoPresbyteris praebendam, sunt omittenda. 2089 ad 4. 3274 ad 2. 3721 ad 1.

Corpus D. N. I. C. custodiat te etc. dicere debet Episcopus in Communione Ordinandorum, si communicentur etiam Ordinati in Minoribus. 2682 ad 16. (Pone in Resp. Ad I Negative. Ad II Affirmative.); quam formulam Episcopus adhibere debet in Communione Ordinatis (tam ad Minores quam ad Maiores) distribuenda: alias autem uti debet formula Ritualis Romani. 3012 ad 3. 3186.

Ss. Corporis Christi Festivitas.

In Corporis Christi Festivitate et octava fieri nequeunt in Ecclesia Cathedrali saltus seu danze a mulieribus et viris personatis pileo coopertis ante SS. Sacramentum; quam consuetudinem Archiepiscopus potest et debet prohibere. 1821 ad 5. 1919 ad 5.

In Corporis Christi festo Missa solemnis celebranda est ante Processionem. 1232.

In Corporis Christi festo, ubi extra octavam celebratur, Missa esse debet de Officio occurrente, nisi adsit peculiare Indultum. 2951 ad 11.

SS. Corporis Christi festum, ubi gaudet Octava privilegiata ad instar Epiphaniae, excludit ceteras Octavas ante festum inchoatas. 2954 ; in die octava habet tantum Commemorationem, si in eam incidat festum SS. Ap. Petri et Pauli. 2969 ad 2.

Infra Corporis Christi Octavam SS. Sacramentum tempore divinorum Officiorum super Altare expositum nequit ad libitum cooperiri et discooperiri. 3110 ad 13.

In Corporis Christi die et per Octavam in Regularium Ecclesiis celebrare licet Missas lectas, ante completam Missam solemnem et consuetam Processionem. 1811.

In Corporis Christi festo Regulares tenentur accedere ad Processionem, non autem in die octava. 661.

In Corporis Christi festo Sodalibus Confraternitatis SSm̃i Sacramenti non licet habere sedem et locum retro Altare maius. 2220 ad 7.

In Corporis Christi festo Missa Pontificalis fieri potest cum Expositione SSm̃i Sacramenti. 3604 ad 1.

Vide SSm̃um Sacramentum. Processio cum SSm̃o Sacramento in festo Corporis Christi. Octava Corporis Christi.

Ss. Cosmas et Damianus.

Ss. Cosmae et Damiani Mart. Festum, iam alias a propria die perpetuo amotum, celebrari deinceps poterit tam in Cathedrali quam in Dioecesi Cracoviensi die 3 Octobris; die autem prima agatur in Dioecesi de S. Remigio ad libitum, de quo in Cathedrali haberi poterit commemoratio tamquam de simplici in Officio de quarta die infra octavam S. Wenceslai inibi tantum occurrente. 2378 ad 6.

Ss. Cosmas et Damianus Mart. colendi sunt ut Patroni oppidi et districtus Essendiensis sub ritu duplici I classis cum octava. 3973 ad 1 ; et conceditur, ut haec festivitas semper peragi valeat ultima Dominica Septembris. Ibidem ad 2.

Credo.

Credo cantari debet in Missa solemni vel cantata, quando a Rubricis praescribitur. 2424 ad 2.

Credo cantus omitti nequit in Missis cantatis a fidelibus petitis; et consuetudo contraria veluti abusus prorsus eliminanda est. 3624: ad 11.

Credo et Gloria non alternatim a Celebrante et Ministris recitari debent, sed totum ab omnibus est dicendum, non praeveniendo nec sequendo, sed concomitanter. 3248 ad 5. 3507 ad 1.

Credo per integrum in Missa solemni seu cantata, si recurrat, canendum est. 3108 ad 15. 3827 ad 2. Decret. gener.

Credo integre et intelligibili voce decantandum est, non autem sub Organo tantum sine vocibus modulandum. 1023 ad 3.

Dum Credo cantatur a Choro, Celebrans et Ministri sacri sedere possunt. 9 ad 6. 290.

Credo in Missa solemni dici debet post concionem, non ante. 9 ad 8.

Credo non dicitur in Missa votiva solemni, in qua paramenta violacea adhibentur (nisi celebretur in Dominica). 1333 ad 4.

Credo Canonici Missam solemnem celebrantes intonare tenentur sine praeintonatione. 2114.

Credo non est dicendum in Missa Rogationum, quando festum S. Marci incidit in Dominicam ; in Vigiliae vero Nativitatis Domini Missa occurrente in Dominica Symbolum recitari debet. 2572 ad 16.

Vide Gloria. Symbolum.

Ss. Crispini et Crispiniani Mart.

Ss. Crispini et Crispiniani Mart. festum in Ecclesiis Dioecesis Cadurcensis, quarum Titulares vel loci Patroni sunt, celebretur die propria, scil, die 25 Octobris, licet ipsi pro tota Dioecesi dies 27 Octobris assignata sit. 3848 ad 2.

Crucifer.

Crucifer, amictus Tunicella aut Pianeta plicata, prout exigit sacrae actionis qualitas, diversus a Subdiacono Missae, debet deferre Crucem in die Purificationis, Dominica Palmarum, Feria V in Coena Domini et Feria VI in Parasceve; die vero Commemorationis omnium Fidelium defunctorum eamdem deferre debet Subdiaconus Missae. 2646 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 272

Crucifer in Processionibus consuetus debet esse indutus superpelliceo vel tunicella, nullo autem modo Pluviali. 9 ad 18.

Crucifer cottam induere debet, dum Archiepiscopus pontificaliter est indutus ; violaceam vero vestem, si Episcopus utatur cappa. 1145 ad 2; dum Archiepiscopus concioni assistit, potest crucem dimittere ad parietem. Ibidem ad 3.

Vide Crux in Funeribus et Processionibus deferenda. Subdiaconus. Processio.

Crux (in genere).

Crux argentea, etiam sine manica, conceditur regiis Cappellanis Ecclesiae S. Marci Salamant.; delatio enim manicae neque tribuit iurisdictionem aut praeeminentiam, neque eam adimit. 90.

Crux parva cum Imagine Crucifixi posita supra tabernaculum SSm̃i Sacramenti non est sufficiens tempore sacrificii, sed poni tunc debet alia Crux in medio candelabrorum. 1270 ad 1; sufficit tamen magna statua Crucifixi in Altari locata. Ibidem ad 2.

Crux in medio Altaris est collocanda, sed visibilis tam Celebranti quam populo. Mandatur Episcopis, ut iuris et facti remediis id servandum curent, simulque provideant pro casuum exigentia, ne Crux visibilis desit. 2621 ad 7. Vide Suffragium in IV volumine pag. 226

Crux in Altari, ubi est publice expositum SSm̃um Sacramentum, tempore Missae Sacrificii collocari potest: hoc tamen non est de praecepto; et quaelibet Ecclesia relinquenda est in sua praxi. 2365 ad 1.

Crux Altaris tempore Missae et Officiorum aliquo panno vel tela involvi nequit, posita alia Cruce minore loco Crucis obtectae. 3059 Dub. XI.

Crux Altaris collocari nequit super throno, et praecise in loco super quo SSm̃um Sacramentum publicae adorationi in Ostensorio exponitur, nec super corporale, quod Expositioni inservit. 3576 Dub. III.

Crux Altaris in Feria VI in Parasceve velo violaceo cooperiri debet, non vero nigro. 3535 ad 8.

Quoad Crucem detegendam et adorandam in Feria VI in Parasceve, servanda est Rubrica Missalis vel laudabilis consuetudo. 2682 ad 53.

Cruces et Imagines tegi debent a primis Vesperis Dominicae Passionis, non vero in Dominica post Evangelium Missae solemnis. 1158. 1275 ad 2. 2682 ad 34 ; nec interea detegi possunt, etiamsi occurrat festum Titularis, Patroni vel Dedicationis Ecclesiae. 926 ad 2 et 3. 3396.

Cruci genuflectendum est ab initio adorationis Feriae VI in Parasceve usque ad Nonam Sabbati Sancti inclusive. 3049 Dub. V. 3059 Dub. IV.

Cruci Altaris reverentia fit in fine Missae infra gradus capite discooperto. 1333 ad 7.

Ante Crucem Altaris omnes, exceptis Canonicis Cathedralis, unico genu genuflectere debent, etiam in aliis Ecclesiis et Cappellis, ubi in Altari maiori non asservatur SSm̃um Sacramentum, sed in actu functionis tantum. 3792 ad 11.

Crux Altaris est adspicienda, dum a Rubrica Celebranti iniungitur in Missa oculorum elevatio. 2960 ad 3.

Crux thurificanda non est, dum incensatur Altare, in quo Venerabile publicae adorationi expositum est. 2340 ad 4.

Crux visibilis in summitate Ostensorii apponi debet. 2957.

Crux in funere Sacerdotum, praesente corpore, locanda est ad caput Defuncti inter feretrum et Altare. 2392 ad 2.

Crux nequit collocari ad caput. feretri vel tumuli tempore Missae et Officii emortualis. 3535 ad 6.

Crux Ecclesiae tumulantis in funeribus explendis digniore in loco ponenda est; etiamsi haec sit Ecclesiae Regularium, et altera adsit Ecclesiae Abbatialis. 2523.

Crux Capituli nequit collocari in cornu Evangelii in Missa Rogationum, quae canitur a Beneficiatis sive Cappellanis. 3568.

Cruces Altarium seu Processionum non sunt benedicendae de praecepto; sed simplex Sacerdos eas privatim benedicere potest. 2143 ad 1 et 2.

Cruces benedicere, processionaliter deferre, plantare extra claustra in eorum fundo, Regularibus non licet sine licentia Episcopi. 1340.

Pro Crucis novae Benedictione in formula Benedictionis secunda Oratio et adoratio Crucis a Sacerdote benedicente non est omittenda. 3524: Dub. IV qu. 1.

Crux parva cum Imagine Crucifixi benedici debet formula Benedictionis Imaginum D. N. I. C. 3524: Dub. IV qu. 2.

Cruces et Numismata, tamquam peculiaria Insignia alicui Collegio Canonicorum vel Beneficiatorum concessa, non sunt palam deferenda in paramentis sacris et in administratione Sacramentorum. 2621 ad 13. 2639.

Crux pectoralis nequit ab Episcopo e Pianeta extrahi et in aperto poni, ita ut supra omnes sacras vestes appareat; sed dispositio Caeremonialis lib. II. cap. 8. § 14 servanda est. 3301 ad 1. 3873 ad 2.

Crucis oblatio ad osculandum Episcopo vel alicui Principi spectat ad digniorem e Dignitatibus: hinc, impedito vel absente Praeposito, prima Dignitate, spectat ad Archidiaconum, secundam Dignitatem. 1394.

Cruces duodecim, quae in Ecclesiae Consecratione sacro Chrismate liniuntur, nequeunt evelli expleta Consecratione, sed perpetuis temporibus remanere debent. 1939; debent incensari a Celebrante stante, non flexis genibus, neque a circumstantibus adorari flexis genibus. 3175 ad 1.

Cruces duae ex quatuordecim, quae in parietibus Ecclesiae SSm̃ae Trinitatis ad Montem Pincium Urbis depictae apparebant, expungendae sunt, salvis manentibus crucibus positis in Presbyterio et prope portam principalem. 3004.

Cruces ad sacras unctiones in Consecratione Ecclesiae non rite dispositae secundum Pontificale, iterum omissa unctionis caeremonia depingi debent, quarum sex in parte dextera, aliae in sinistra appareant; ita tamen ut duae sint prope Altare maius et duae prope Ecclesiae ianuam. 3157 Dub. IV.

Crux hastata in Consecratione Ecclesiae ab initio sacrae functionis deferri potest. 3364 ad 3.

Cruces, quae in Ecclesia rite consecrata in parietibus deletae sunt, iterum depingantur vel sculpantur, omissa unctionis caeremonia. 3498.

Cruces parietum in Anniversario Dedicationis Ecclesiae a Diacono in Missa solemni et a Celebrante in Vesperis thurificari possunt, ubi consuetudo viget; dummodo sive Diaconus sive Celebrans thurificationem stando perficiat. 3621 ad 1.

Cruces in parietibus in Dedicatione Ecclesiae extergendae sunt a Diacono, quatenus Oleum sanctum per murum defluat, et statim ac Episcopus cuiusque Crucis unctionem peregerit. Si tamen cum Episcopo locus non esset Ministris sacris ascendendi scalam, ascendat cum eo saltem Caeremoniarius, a quo, hoc in casu, Cruces abstergantur. 3729 ad 4; Crucium unctionem incipere debet Episcopus ex parte Evangelii. Ibidem ad 5.

Crucis Commemoratio ordinaria facienda est a Beneficiatis. 386.

Crucis Commemoratio, quae dicitur tempore Paschali loco Suffragiorum, recitari nequit, quando fit Officium votivum de Passione. 3675 ad 3, aut de SSm̃o Sacramento. 3792 ad 8. 3844 ad 5.

S. Crucis Inventionis Festum cadens in Dominica, in qua celebratur Festum Dedicationis Ecclesiae, transferendum est in primam diem Festo duplici vel semiduplici non impeditam. 2319. Reliq. Dub. ad 8; at si transferatur post tempus Paschale, subit nonnullas variationes quoad Officium et Missam. 2430.

S. Crucis Missam votivam celebrare non licet feria VI infra Octavam Nativitatis Domini, quacumque obligatione et consuetudine non obstante. 1377.

Crucem pectoralem extra functiones sacras Praepositus Ecclesiae Passaviensis gestare nequit, nisi doceat de speciali Indulto. 1517.

Crucem pectoralem deferre debent Canonici Meliten., decorati hoc privilegio, ad praescriptum Caeremonialis, nempe imposita Cruce super Albam ; eamdem vero tegere celebrante Episcopo. 2662 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 300

Crucem pectoralem detectam gestare possunt Episcopi sive Dioecesani sive Titulares, ubicumque degunt. 4035 ad 1 ; sed non possunt gestare eamdem Crucem super sacras vestes, nec illius flocculum, in sacris functionibus. Ibidem ad 2.

In S. Crucis festis in Missa coram Sanctissimo Sacramento exposito Commemoratio eiusdem SSm̃i omittenda est. 3924 ad 4.

Crucem thurificare incipiens Celebrans in Missa solemni dicat: Dirigatur Domine etc. 3213 ad 2.

Post Crucem Imago divini Infantis, Nativitatis tempore principe loco super Altari exposita, thurificanda est triplici ductu, eodem prorsus modo, quo incensatur Crux cum Imagine Crucifixi. 3288.

Crucem ante se deferri facere potest Archiepiscopus per monasteria et loca exempta suae Provinciae. 312; et cum cruce elevata ingredi Ecclesias Regularium. 1550.

Crucem ante se deferri facere potest Archiepiscopus ubique in sua Provincia, dummodo non sit in curru. 1342 ad 1. 2153.

Crucem erigere et dare benedictionem potest Archiepiscopus visitationis causa transiens per Dioeceses Suffraganeorum, praesente Episcopo Suffraganeo. 1459.

Post Cruces duodecim inunctas in parietibus, in Dedicatione Ecclesiae, quando plura Altaria consecrantur, omnia Altaria thurificanda sunt. 3729 ad 7.

Crux in Funeribus et Processionibus deferenda.

Crux a quo sit deferenda iuxta diversas actiones et Processiones declaratur. 9 ad 18.

Crucem deferre nequeunt post Clerum Feria VI in Parasceve de sero Confraternitatis Sodales. 600.

Crux cum velo appenso deferenda est in publicis Processionibus etiam a Canonicis Regularibus Lateranensibus, ut fit ab omnibus aliis Regularibus. 344.

Crucem deferre nequit Confraternitas sine habitu. 359.

Crux unica tantum in funeribus est deferenda, quae debet esse illius Ecclesiae, ad quam funus defertur. 515. 585 ad 2. 699. 1482. 1618. 1825 ad 2. 1905 ad 1. 2275 ad 5. 2644. 2685 ad 1. 3144 ad 1. 3854 ad 1. Decret. gener.; interveniente tamen Capitulo Cathedralis, Crux debet esse Cathedralis. 1647. 1742. 3144 ad 2; vel Collegiatae, si eiusdem Capitulum solum interveniat. 2861 ad 4. 3311.

Crucem deferendi ius in funeribus nequit a Canonicis Cathedralis delegari Regularibus in praeiudicium Collegiatae. 1009.

Crux Cleri saecularis deferenda est omnino a Clerico cotta induto; et contraria consuetudo est abusus. 1170.

Crucis Imago in Processione deferenda converti debet ad populum, non vero ad deferentem. 1538 ad 1.

Crux Archiepiscopalis, dum Archiepiscopus solemniter celebraturus Sacris indutus e sacrario pergit ad Altare, deferenda est ante Canonicos paratos. 1712 ad 7 ; in solemni Processione Corporis Christi deferri debet per Subdiaconum paratum ante Beneficiatos similiter paratos. Ibidem ad 9.

Cruces Processionum non sunt benedicendae de praecepto; sed simplex Sacerdos eas privatim benedicere potest. 2143 ad 1 et 2.

Quoad Crucem Archiepiscopalem deferendam, servanda est dispositio Caeremonialis Episcoporum lib. II cap. 8 § 24 et 27: eo modo ut Subdiaconus deferens Crucem Archiepiscopalem sit paratus, medius tamen inter duos Ceroferarios cum luminaribus; quoad Crucem Capituli, Acolythus deferens Crucem Capituli sit cotta indutus. 2684 ad 16.

Crucem deferendi in Processionibus facultatem, cuidam Collegiatae concessam ab Episcopo, S. R. C. adprobare recusat. 1982. 1997.

Crux in Processionibus deferenda est in die Purificationis, Dominica Palmarum, Feria V in Coena Domini et Feria VI in Parasceve a Subdiacono diverso a ministrante et amicto Tunicella aut Pianeta plicata, prout exigit sacrae actionis qualitas; die vero Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum a Subdiacono Missae. 2046 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 272

Sub Cruce Cathedralis in Processionibus omnes Parochi incedere debent, si accedat Capitulum Cathedralis; si vero non accedat, elevanda est unica Crux Ecclesiae, in qua fit Processio, quam sequuntur omnes, qui sunt de Clero saeculari. 3144 ad 3.

Crux deferri nequit in Processionibus ab Acolytho, Subdiacono prope hunc inter Ceroferarios incedente ; sed. in singulis casibus dispositio Caeremonialis Episcoporum servanda est. 3031 ad 4.

Crucem cum vexillo bifurcato erigere nequit Abbas in Processionibus. 789 ad 3.

Cum Cruce propria Canonici Cathedralis, capitulariter associantes funus ad Ecclesiam Regularium, possunt hanc ingredi, ibique cum Cruce erecta usque ad humationem assistere; ita tamen ut in absolutione funeris sola adhibeatur Crux Ecclesiae tumulantis. 1957 ad 1 et 2.

Praeter Crucem, quae ante Clerum defertur in Processionibus, Canonici nequeunt alteram immediate ante seipsos erigere, qua a reliquo Clero quodammodo dividantur. 472.

Sub Cruce Cathedralis incedere debent eidem Cathedrali adscripti, sive sint Canonici sive Clerici etc. ; neque ex hoc infertur praeiudicium Canonicis Ecclesiae Collegiatae, qui distinctum corpus efficiunt. 278 Vide 3000.

Ultra Crucem Parochi, Confraternitati vetitum est in funeribus deferre proprium Crucifixum, qui in magna est veneratione, non obstante consuetudine. 1013.

Crucem propriam erigere nequeunt Confraternitates laicales Urbis, quando cadaver defertur ad ipsarum Ecclesias. 1641 ad 1; nullo modo eisdem licet erigere Crucem, si cadaver sit tumulandum in Ecclesia Parochiali. Ibidem ad 2.

Crucem hastatam in Processionibus deferre nequeunt Confraternitates, sed tantum vexillum velo obductum. 2811.

Crucem propriam erigere in associatione cadaverum contra formam Decretorum S. R. Cong. Confraternitati non licet. 1302. 1643 ad 9.

Ante Crucem in Processionibus quinque intortitia in Sacr. V Vulnerum symbolum deferre licet Confraternitati S. Sepulchri in Ecclesia Barnabitarum canonice erectae. 2610. Vide Suffragium in IV volumine pag. 200

Crucem tripartitam seu Patriarchalem in Processionibus deferre non licet Canonicis Collegiatae S. Mariae Carignani. 2103.

Vide Funus. Exsequiae. Processio quoad Ordinem et Ritum.

S. Crucis lignum seu Reliquia.

S. Crucis et Sanctorum Reliquiae nullo praetextu licet immergere in aquam aut madefacere ad impetrandam pluviam. 369.

S. Crucis et Sacrae Spineae Coronae Reliquias ius deferendi spectat ad digniorem Canonicum in casu speciali. 1233 ad 4.

Cum S. Crucis Reliquia, post Expositionem vel Processionem cum eadem, priusquam reponatur, populus benedicendus est. 2324 ad 1 ; quicumque habeatur Hebdomadarius sive Canonicus sive Beneficiatus qui benedicturus sit. 2578 ad 11. Vide Suffragium in IV volumine pag. 162

S. Crucis Reliquia thurificanda est a Celebrante non genuflexo. 2324 ad 2; Capitulum et Clerus transeundo processionaliter ante Altare, in quo illa recondita est, genullectere non debent. Ibidem ad 3.

S. Crucis Reliquia patenter exposita exigit a transeuntibus genutlexionem unico genu usque ad terram; solam vero capitis inclinationem, si recondita est in custodia. 2390 ad 7. 2747. Vid. 2854. 3201 ad 7.

S. Crucis Reliquia retinenda est separatim a Reliquiis Sanctorum. 2647. Decret. gener.

S. Crucis lignum et Instrumenta Passionis Domini in Processionibus sub baldachino deferri permittitur; dummodo id fiat seorsim et disiunctim a Sanctorum Reliquiis. 2647. Decret. gener.

Coram S. Crucis Reliquia exposita super Altare, in quo Missa celebratur, solum genuflectendum est in accessu et recessu, et quoties opus sit transire ante medium Altaris, seu a latere ad latus ut in incensatione. 2722 ad 1. 3966 ; in transitu omnes in Choro unicum genu flectere debent. 2722 ad 2; in impertienda Benedictione cum hac Reliquia cani nequit: Benedicat vos omnipotens Deus etc. Ibidem ad 3.

Cum S. Crucis Reliquia benedicens populo Episcopus deponere debet Mitram et pileolum. 2769 IV ad 1 et 2.

S. Crucis Reliquia a Sacerdote non genuflexo triplici ductu incensanda est, etiam Feria VI in Parasceve. 2769 ad X qu. 1. 3201 ad 7; in ritibus vero, qui alicubi servari solent in benedicendo populo cum eadem Reliquia Feria VI in Parasceve, servetur consuetudo. 2769 ad X qu. 2. 3. et 4.

In S. Crucis ligni Benedictione, quando haec functio peragitur separatim a servitio Chori, eoque omnino expleto, paramenta esse debent coloris rubei. 3256.

S. Crucis Reliquia exponi potest Feria VI in Parasceve, ubi adest consuetudo ; dummodo Reliquia inclusa sit Cruci talis mensurae, ut poni possit inter candelabra Altaris maioris. 2887 ad 4.

Crux, in qua inclusa est Reliquia S. Crucis, non est deferenda processionaliter a sacristia ad Altare in festis solemnioribus. 3569 ad 1 ; et ad removendum omne scandalum, ab Episcopo seu a Parochis instruantur Fideles de speciali atque altiori cultu, qui salutiferae Crucis D. N. I. C. ligno debetur. 3570 ad 2.

S. Crucis Reliquia quando super Altari est exposita, praeter istius Altaris Crucem, Celebrans in Missa et Vesperis solemnibus utramque simul thurificare debet. 4026 ad 1.

Cum S. Crucis Reliquia populum benedicens Sacerdos uti potest supra rochettum, si huius habeat usum, amictu, stola et pluviali, quatenus Ministri sacri non adsint; secus vero, non. 3201 ad 6.

Crucis signum.

Cruces, quae fiunt super Oblata, fieri debent manu recta. 1275 ad 4.

Quoad Crucis signum in fine Gloria, Credo et Sanctus, Rubricae servandae sunt. 2682 ad 29.

Crucis signum ad Magnificat et ad Benedictus ab omnibus faciendum est, tam in Choro quam extra, iuxta laudabilem praxim, praesertim in alma Urbe servatam. 3127.

Quoad Crucis signum ad Deus in adiutorium initio omnium Horarum, Adiutorium nostrum, Indulgentiam etc., ad Benedictionem in fine Primae et Completorii, ad Nunc dimittis, ac quoad pollice signandum os ad Domine labia mea vel pectus ad Converte nos, servanda est consuetudo. 3156.

Cruces tres efformare debet Episcopus in benedicendo populo post Communionem extra Missam distributam et in absolvendis fidelibus in Sacramento Poenitentiae. 3731 ad 5.

Crucis signum super populum a Celebrante in fine Missae solemnis semel produci debet. 9 ad 3.

Crucis signum solum Episcopus producat super Canonicum Hebdomadarium, qui Missa celebrata ad Chorum regreditur, Horas Canonicas persolvendi causa. 2050 ad 24.

Crucis, signum faciens Celebrans ad Evangelium cum dextera manu super Missale, sinistram ponere debet super ipsum. 2572 ad 11; et super Altare in Missa de Requie, dum facit dextera signum Crucis ad Introitum. Ibidem ad 25.

Sine Crucis signo immittitur particula in Calice feria VI in Parasceve. 1333 ad 11.

Crucis signum manu non est producendum ad instar benedictionis, dum dicitur Fidelium animae in fine Officii. 4048 ad 8.

Crucis signum super frontem ipsam pollice producere debet Episcopus in conferendo Confirmationis Sacramento, dum frontem Chrismate inungit, interim dicens: Signo te signo Crucis; quo facto manu extensa versus Confirmatum incipit In nomine Patris etc. ter signum Crucis efformans more solito. 3012 ad 2.

Cubicularii secreti et honorarii Sanctitatis Suae assumere possunt subtanam violaceam subtus habitum Canonicalem, quamvis statutum Capituli Cathedralis obstet. 3222.

Cubiculum.

In Cubiculis exstructis supra Cappellas dexterae navis Ecclesiae Cathedralis, in quibus quotidie celebratur, Clericis Seminarii non licet habitare die noctuque, ibique etiam dormire, quod omnino prohiberi debet. 756.

A Cubiculi Praefecto Rm̃i Archiepiscopi intra presbyterium Archiepiscopo ipsi, Divina peragenti vel publice iisdem assistenti, nullum obsequium nullaque assistentia praestari debet; sed praedicta eo casu spectant ad Magistrum Caeremoniarum. 1145 ad 1.

Ad Cubiculum Episcopi accedere tenentur Canonici pro associatione, condicta hora cum Episcopo ad inchoandum Officium et dato signo cum campana. 900 ad 7.

Ad Cubiculum Episcopi, ubi ipse induitur cappa, accedere tenentur Canonici et Dignitates Cathedralis, eumque comitari ad Ecclesiam, et in reditu saltem ad ostium domus ipsum associare; si vero Episcopus privatim veniat, nonnulli ex Dignitatibus et Canonicis tam in ingressu quam in regressu ipsum usque ad ostium Ecclesiae comitentur. 14 ad 3. 138 139. 152 ad 1. 153. 525 ad 3. 900 ad 7. 915 ad 5. 1585. 1735. 1903. 2310 ad 5 et 6. 2471 ad 1. 2. 3 et 4. 3748 ad 4. 3828 Decret. gen. 3888 ad 2. 3953; sed non tenentur ad Episcopi Cubiculum accedere nec ipsum associare, si sine cappa pontificali ad Ecclesiam accedat. 86 ad 9. 892 ad 2. 900 ad 4. 906 3110 ad 1.

Ad Cubicula Monialium aspergenda aqua benedicta Confessariis Monialium non est permittendum, ut Feria III maioris Hebdomadae ingrediantur Monasterii septa. 2020.

Cubicula pro habitatione aeditui laici suaeque familiae haberi permittitur sub sacrario Ecclesiae Cathedralis, in quo exstat Altare portatile. 3978 ad 2.

Vide Communio Infirmorum.

Cultus.

Cultus Cordis S. Ioseph non est approbatus a S. Sede. 3304.

Cultus B. M. V. titulo de Cruce in sensu liturgico tolerari nequit. 3818 ad 1.

Cuppa Calicis.

Cuppa Calicis si adeo alta sit, ut ad eius fundum in consecratione Episcopus pollice pertingere nequeat, servari debet quantum fieri potest Pontificale Romanum. 3020.

Curatus.

Curatis et Presbyteris Ecclesiarum Parochialium et aliarum Ecclesiarum Canonici Collegiatae, in publicis processionibus, functionibus et synodis, praeferendi sunt. 317 664 1034 ad 1. 1198. 1200. 1531.

Non ad Curatum Canonicum, sed ad Canonicum Hebdomadarium spectat in Collegiata benedictio Fontis in Sabbato Sancto et in Vigilia Pentecostes. 3300 ad 1.

Curatus et Sacrista Cathedralis, etiam si sint amovibiles, quando funeribus intervenit Capitulum eiusdem Cathedralis, debent praecedere proprio Parocho Defuncti. 561.

Curatis Canonicis Vicariatus foranei lntrae Dioecesis Novariensis non competit Insignium canonicalium usus. 3453 ad 1.

Curatos quoscumque semper et ubique, etiam in horum propriis Ecclesiis, praecedere debent Canonici et Capitulum Ecclesiae Cathedralis. 142; quod tamen non habet locum, quando Canonici sine Cruce et consensu Capituli ut singuli incedunt. 150. 1492.

Curato et Poenitentiario qui in ipsa admissione Presbyteris adnumerantur, praeferendi sunt Canonici antiquiores illis possessione, quatenus aliis advenientibus Canonicis transeant ad ordinem Presbyterorum ; dummodo tamen, data alias optandi Presbyteratum opportunitate, optare non neglexerint, ne Sacerdotium suscipere cogerentur. 1215.

Ad Curatum Ecclesiae defuncti pertinet officium facere circa corpus eiusdem in alia ecclesia, ad quam defertur funus. 151. 224. Vide 3854. Decret. gener.

Curatus Canonicus, si Capitulum Cathedralis accedat ad associanda cadavera in Ecclesiis Regularium, nequit ibi Officium explere et Missam de Requie canere, sed sojum funeri assistere. 2342 ad 2.

Ad Curatum Mansionarium non spectat Missae celebratio et Communionis administratio Feria V in Coena Domini in Collegiata S. Petri Corinaldi Dioecesis Senogallien. absente Archipresbytero, sed ad Dignitates et Canonicos ; Curatus tamen assistere debet pro distribuendis schedulis. 2406 ad 4.

Curatus Cappellanus Cathedralis ratione stolae in ducendis funeribus habet praecedentiam super Canonicos Collegiatae. 258.

Curatus Abbas in Processione SS. Corporis Christi incedere debet Pluviali indutus cum alio Presbytero antiquiore similiter Pluviali induto. 1998.

Curatos tam urbanos quam rurales praecedere debent Beneficiati seu Mansionarii Cathedralis. 686.

Super Curatum Archipresbyterum Canonicus Cathedralis non gaudet praecedentia in Processionibus et Vesperis, nisi in Ecclesia propria. 928.

Curato cuique, ubi plures sunt, qui hoc munus in Ecclesia exercent, Horasque canonicas in Choro persolvunt, quando Hebdomadarii munere fungitur, debetur primus locus, sive hoc munus exerceat cum paramentis sive absque eis ; licet illorum alter sit Decanus, aliique in Choro sedeant iuxta antianitatem. 2237.

Non ad Curatum Canonicum in Ecclesia Collegiata, sed ad Canonicum Hebdomadarium spectant tam Expositio SSm̃i Sacramenti, quae in reditu Processionis aliquando fieri solet, quam Vesperae solemnes cum Ex positione SSm̃i Sacramenti. 3300 ad 4 et 5.

Vide Parochus.

Currus.

Currus usus pro feretro in funeribus ducendis tolerari potest; et tunc Parochus et Clerus funus ducere possunt sacris vestibus induti et Cruce erecta. 3212.

Custodia.

Custodia et cura SSm̃i Sacramenti in Ecclesia Cathedrali pertinet ad Parochum iuxta consuetudinem Ecclesiarum; attamen Capitulum invigilet, ut res sacrae rite expleantur. 3505 ad 2.

- D -

Dalmatica et Tunicella.

Dalmaticis induti Ministri sacri in Processionibus incedere nequeunt unus post alium ante Celebrantem, ut duo Canonici seu Parochi superpelliceis induti assistant Celebranti pluviali induto; sed Ministri sacri incedere debent hinc inde ad eiusdem latus. 2482 ad 3.

Dalmaticae et Tunicellae, si fieri potest, pretiositate conformes sint Planetae Celebrantis; quia haec sacra indumenta non Ministrorum ornatui, sed ecclesiasticae functionis decori inserviunt. 2578 ad 4. Vide Suffragium in IV volumine pag. 161

Dalmaticis Ministri sacri uti nequeunt in Dominicis Adventus et Quadragesimae in Ecclesiis, ubi exponitur SSm̃um Sacramentum. 3161 ad 2.

Dalmatica supplet stolam pro Diacono assistente Calicem de manu Episcopi accepturo in Processione Feriae V in Coena Domini. 3059 ad 22.

Dalmaticam et Tunicellam sumere nequit uterque Diaconus et Subdiaconus in Consecratione Ecclesiae. 3729 ad 3.

Dalmatica et Tunicella super Albam indui debent Ministri sacri in solemni Benedictione cum SSm̃o Sacramento impertienda post Completorium. 3799 ad 1 ; et color praefatorum paramentorum esse debet semper albus. Ibidem ad 2.

Dalmaticas et Tunicellas induere possunt in Processione Corporis Christi Diaconi et Subdiaconi; et Crux processionalis processionaliter deferri potest ante Clerum per Subdiaconum Tunicella paratum. 2362.

A Dalmatica et Tunicella indutis duobus mediis Canonicis seu Tertianariis in Processione Corporis Christi thuribula deferendi et Venerabile Sacramentum incensandi consuetudo in Cathedrali Conimbricensi vigens servanda est. 2424 ad 13.

Dalmaticam et Tunicellam albas assumpturi accedere debent Diaconus et Subdiaconus ad Sacristiam Sabbato Sancto et Vigilia Pentecostes, statim ac dictum fuerit in Litaniis Sancta Maria, ut praesto sint ad induendum Episcopum, depositis prius Planetis violaceis ; nec revertantur ad Altare, nisi quum, absolutis Litaniis, solemnis inchoanda sit Missa. 2684 ad 20.

Dalmaticam et Tunicellam induere tenentur Canonici munere Diaconi et Subdiaconi fungentes, dum Episcopus solemniter benedictionem cum SSm̃o Sacramento impertitur. 3526 ad 1; non vero possunt assistere cum cappa magna, quin a Diacono stola deferatur ; et inducta contraria consuetudo omnino eliminanda est tamquam abusus. Ibidem ad 2.

Dalmaticas et Tunicellas gestare debent Canonici ordinis Diaconalis et Subdiaconalis, ubi Praebendae sunt distinctae ; et sedere atque incedere debent singuli in proprio ordine. 235 ad 1.

Dalmaticam et Albam, etsi non benedictas, Ceroferarii, qui nec tonsura initiati sunt, induere nequeunt. 3722 ad 2.

Decanus.

Decanus.

Decani et Cantoris Lisbonen. praeeminentia in Chori regimine. 89.

Decanus Canonicus non deputatus audientiis Gubernatorum, qui Sede vacante ad regendam Dioecesim electi sunt, assistere et in primo loco sedere nequit; quamvis in Choro et dum omnes simul capitulariter conveniunt, iuxta solitum praecedentiam habeat. 136.

Decanus et Dignitates, Canonicis seu Portionariis celebrantibus, neque Evangelium, neque Epistolam cantare debent; assistere vero et inservire tenentur celebranti Episcopo. 41.

Decanus Cathedralis Ecclesiae Calaguritanae tenetur ad assistendum Episcopo pontificaliter celebranti; atque ad id, opportunis remediis ac etiam censuris ab Episcopo compellendus est. 382.

Decanus Cathedralis Senensis, qui est prima Dignitas, quamvis vestem peculiarem gestet, nequit in Processionibus solus incedere post alias Dignitates. 2955.

Decanus Capituli adesse Episcopo Ordines privatim conferenti non tenetur, ex lege communi et Decretis generalibus. 4016 ad 3.

Decanus Capituli pro associatione Episcopi non tenetur semper deserere Chorum et Episcopo obviam ire. 4016 ad 4.

Decano Missam solemnem celebranti diebus festivis et solemnibus duo Canonici Collegiatae assistere et ministrare debent, cantando Epistolam et Evangelium ; quando Mansionarii in cura animarum, audiendo Confessiones et ministrando SSm̃o Sacramento populo occupati, ministrare nequeunt. 327.

Ad Decanum pertinet delatio baculi pastoralis, absente vel impedito Archidiacono secunda Dignitate Cathedralis, et Archipresbytero prima Dignitate pariter absente vel impedito. 2125 ad 2.

Decanum, Canonicos et reliquum Clerum Celebrans aspergere debet in aspersione aquae benedictae, quavis contraria consuetudine non obstante. 2013 ad 3.

In Decani, qui gaudet duplici Praebenda Decanali et Canonicali, Officiis Canonicalibus, ad eius supplendas vices Canonici ex urbanitate rogandi sunt, secus cogendi; quando ille functurus Decanatus officio, nequit simul Canonicale munus exercere. 1123.

Decimarum exactio.

Decimarum exactio fieri debet in loco ab Episcopo designando. 2469 ad 4.

Decreta tum generalia tum particularia.

Decretum super Caeremoniis et Ritibus non introducendis absque consensu et approbatione Capituli nullum declaratur ex defectu iurisdictionis. 18.

Decreta facta pro Ecclesia Hispalensi transmittuntur servanda in Cathedrali Elborensi. 24.

Decreta contra abusus. 460 555 Haec Decreta extenduntur etiam ad Breviaria tolerata a S. Pio V, excedentia biscentum annos; ita ut addi nequeat aliquod festum Sanctorum, ne ratione quidem Reliquiarum, nisi modo et forma contenta in Decreto, et consulta Sede Apostolica. 477 ad 2.

Decreta a S. R. C. emanata observanda sunt. 517.

Decretum de Orationibus fieri solitis ab Advocatis Consistorialibus in Consistoriis publicis, ubi exhibetur instructio Urbani VIII. 556; quod per aliud Decretum Pii VII confirmatur. 2568.

Decretum generale, ne mulieres ingrediantur septa monasteriorum regularium, occasione processionum. 506 564.

Decretum generale de anticipanda Vigilia S. Ioannis Baptistae feria quarta quoad ieiunium, si quando illa occurrat in solemnitate Corporis Christi. 657; quo casu omittitur eo anno commemoratio Vigiliae in Officio et Missa. 2173.

Decretum generale pro Regularibus de non ducendis Processionibus extra claustra, nisi de licentia Ordinarii aut cum cruce Parochi. 1096.

Decretum super cultu Beatis adhuc non Canonizatis praestando, a S. R. C. ordinaria habita coram SS. D. N. Papa Alexandro VII emanatum. 1130. 1156. 1162.

Decretum circa usum Pontificalium Praelatis Episcopo inferioribus concessorum, a S. R. C. habita coram SS. D. N. Alexandro VII latum. 1131. 2376.

Decretum de non celebrandis Missis privatis pro defunctis in Festo duplici. 1238. 1343. 1392.

Decreta S. R. C. ad Missale Fratrum Minorum pertinentia. 1332. 1333; vel pertinentia ad Officium. 1334.

Decretum generale quo prohibentur Missae de Requie et votivae infra Octavam Corporis Christi. 1403.

Decretum generale de Lectionibus propriis Sanctorum. 1631.

Decretum generale de non apponendis in posterum in Martyrologio Romano nisi Sanctis canonizatis. 1651.

Decretum generale de Festo Purificationis B. M. V. 1658.

Decretum generale de non transferendis Officiis Sanctorum ad libitum. 1685.

Decretum generale de Officio SS. Nominis B. M. V. 1730. 1739.

Decretum generale circa ea, quae permitti nequeunt Praesidibus aliisque personis laicis in functionibus ecclesiasticis. 1792. 1831.

Decretum de Collectis recitandis prout in Missali. 1816.

Decretum generale de Festo Annuntiationis B. M. V. transferendo et reponendo. 1822.

Decretum generale, quo prohibetur Typographis imprimere nova Officia Sanctorum, nisi facultate in scriptis accepta et approbatione a Secretario S. R. C. obtenta de concordantia cum originali. 1852.

Decretum generale de Officiis recitandis ratione alicuius Reliquiae insignis. 1853.

Decretum generale de Festo S. Ioseph occurrente Feria V in Coena Domini. 1883.

Decretum generale de Officio SS. Apostolorum Philippi et lacobi transferendo post tempus Paschale. 2117.

Decretum generale, quo plures controversiae componuntur inter Parochos et Confraternitates. 2123.

Decreta generalia circa Rubricas. 2166.

Decretum generale de Officiis S. Marci Evangelistae et Ss. Apostolorum Philippi et lacobi aeque transferendis; quatenus praeferendum esse Officium S. Marci statuitur. 2171.

Decreta generalia, quae praecipue versantur circa Anniversaria et Missas de Requie et Reliquias Sanctorum, apponenda sunt in principio Missalis. 2228.

Decretum generale de Praefatione SS. Trinitatis. 2449.

Decretum generale, quo prohibetur duplex benedictio SS. Sacramenti in Ecclesiis Monialium. 2499.

Decretum generale quo Festum Decollationis S. Ioannis Baptistae elevatur ad ritum duplicis maioris. 2531.

Decretum Pii VII, quo Festum B. M. V. titulo Auxilium Christianorum pro Clero Romano et in toto Statu Ecclesiastico instituitur, et Litaniis Lauretanis elogium: Auxilium Christianorum inseritur. 2566.

Decretum generale de Palmatoria non adhibenda, nisi ab iis, quibus de iure competit, vel eius usus concessus est ex privilegio ; et de Canonicalibus Insignibus non adhibendis extra propriam Ecclesiam, nisi quando Canonici capitulariter incedunt, aut nisi singuli speciali privilegio fruuntur. 2579.

Decretum generale de Missa votiva pro Sponso et Sponsa, quae celebrari debet sine Gloria et sine Credo, cum tribus Orationibus, Benedicamus Domino et ultimo Evangelio S. Ioannis. 2582. Vide Suffragium in IV volumine pag. 166

Decretum generale, quo Amictus, Albae, Tobaleae, Corporalia, Pallae, Purificatoria ex lino vel cannabe conficienda esse declaratur, et ex gossipio confecta prohibentur. 2600. Vide Suffragium in IV volumine pag. 192

Decretum generale ad tollendos quosdam abusus, praesertim in Ecclesiis exemptis. 2613. Vide Suffragium in IV volumine pag. 203

Decretum generale de non imprimendis libris de vita, rebus gestis ac miraculis Servorum Dei, inconsulta S. R. C. 2617.

Decretum generale, quo declarantur privilegia Pontificalium quibusdam Capitulis concessa, et ad formam iuris reducuntur. 2624. Constitutio Apostolica, qua idem Decretum approbatur et confirmatur. Ibidem.

Decretum, quo S. R. C. mandat, ut Beneficiati cappae usum habentes etiam tempore aestivo, pellibus tamen depositis, substituant sericum operimentum eiusdem omnino coloris pellium dimissarum. 2629.

Decretum generale, quo declaratur licere legi in Orationibus nomina S. Ioannis Chrysostomi et S. Petri Chrysologi. 2637. Vide Suffragium in IV volumine pag. 263

Decretum generale prohibens, quominus Reliquiae Sanctorum sub Baldachino deferantur. 2647.

Decretum generale, quo praescribitur methodus in proponendis causis Servorum Dei, qui cultu immemorabili fruuntur. 2651.

Decretum generale, quo S. Petrus Damianus in Doctorum Albo recensetur, eiusque festum ad universam Ecclesiam extenditur. 2663.

Decretum generale pro conditionibus servandis in editione Librorum liturgicorum iuxta Pontificias Constitutiones. 2716.

Decreta S. R. C. et responsiones ab Ipsa scripto formiter editae eamdem habent auctoritatem ac si immediate a Summo Pontifice emanaverint. 2910 ; explicatur quid intelligendum sit illis verbis: dummodo formiter scripto edita fuerint. 3023.

Decreta particularia, quibus dantur Indulta specialia pro Missae celebratione Sacerdotibus infirmis etc., requirantur sub num. 2920. 2921. 2924. 2926. 2947. 2948. 2977; item celebrandi Missam in medio mari. 2945.

Decreta S. R. C. derogant consuetudini contrariae et obligant conscientiam ; sed recurrendum in particulari. 2951 ad 13.

Decretum generale circa Missale Romanum. 3103.

Decretum generale circa novum Officium et Missam festi Immaculatae Conceptionis B. M. V. 3119.

Decretum generale, quo declaratur phialas vitreas aut figulinas sanguine tinctas, quae ad loculos sepultorum in sacris Coemeteriis vel intus vel extra ipsos reperiuntur, censeri debere Martyrii signum. 3120.

Decretum generalè circa Communionem administrandam ante et post Missam Defunctorum. 3177.

Decreta generalia causas Servorum Dei respicientia. 3233.

Decretum generale circa Symbolum in festo natali et Patrocinii S. Ioseph dicendum; et circa eiusdem additionem in Oratione A cunctis atque eius Commemorationem inter Suffragia Sanctorum. 3252.

Decretum diei 9 Aprilis. 1802 factum ab Em̃o Cardinali Caprara pro territorio Gallicanae Reipublicae circa Anniversarium Dedicationis Ecclesiarum intelligi debet tam de Ecclesiis ante dictum annum consecratis, quam de iis, quae in posterum consecratae vel consecrandae sunt. 3275.

Decretum Urbis et Orbis, quo festa duplicia et semiduplicia a translatione excluduntur: et Officia Ss. Benedicti Abbatis, Dominici et Francisci Confessorum, Commemorationis S. Pauli Apostoli et Ss. Angelorum Custodum ad ritum duplicem maiorem elevantur; Commemoratio octavae Ss. Apostolorum Petri et Pauli singulis diebus infra octavam pro Roma praescribitur, quocumque festo occurrente; et Officia votiva pro singulis hebdomadis diebus assignantur. 3581.

Decretum generale Urbis et Orbis circa additionem praeconii Regina Sacratissimi Rosarii in fine Litaniarum Lauretanarum. 3598.

Decretum Urbis et Orbis, quo S. Camilli et S. Ioannis de Deo nomina Litaniis agonizantium inseruntur. 3663.

Decretum Urbis et Orbis, quo pro mense Octobri Mariale Rosarium cum Litaniis Lauretanis praescribitur et Expositio SS. Sacramenti in Ostensorio vel pro pauperibus Ecclesiis etiam in Pyxide conceditur. 3666.

Decretum Urbis et Orbis, quo festum Sacr. Rosarii B. M. V. Dominica I Octobris celebrandum ad ritum duplicem II classis pro universali Ecclesia elevatur. 3081.

Decretum Urbis et Orbis circa festum SS. Cordis Iesu. 3712. 3734.

Decretum generale quoad Anniversaria pro Defunctis. 3753.

Decretum declarationis Indulti pro solemnitate Festorum transferenda. 3754.

Decretum generale Missae exsequialis pro die obitus. 3755.

Decretum generale pro Induito duplicia II classis in dies impeditos transferendi. 3750.

Decretum generale circa Missam convenlualem apud Regulares. 3757.

Decretum quoad nominationem Fundatoris Regularium in Oratione A cunctis. 3758.

Decretum quoad intonandas Antiphonas in Choro. 3781.

Decretum generale quoad praecedentiam Canonicorum et Beneficiatorum in Ecclesiis Collegiatis et Cathedralibus, ubi Praebendae non sunt distinctae. 3783.

Decretum generale circa usum superpellicei et stolae in administratione Sacramentorum et in concionibus. 3784.

Decretum Urbis et Orbis circa translationem festi S. Ioseph. 3789. 3807. 3838.

Decretum, quo festum Sacrae Familiae cum novo Officio et Missa sub ritu duplici maiori Dominicae III post Epiphaniam assignatur. 3802.

Decretum generale circa translationem festi Annuntiationis B. M. V. 3807. 3838. 3850.

Decretum generale circa festa primaria et secundaria. 3808. Vide Suffragium in IV volumine pag. 376. 3837. Vide Suffragium in IV volumine pag. 402

Decretum generale, quo approbatur Catalogus festorum, quae uti primaria vel secundaria retinenda sunt. 3810.

Decretum generale super duobus festis vel Officiis eadem die occurrentibus. 3811.

Decretum de concessione Scapularis B. M. V. Genestani, quae vocatur Mater Boni Consilii. 3815.

Decretum generale, quo prohibetur, quin nativitas temporalis alicuius Sancti vel Beati celebrari possit liturgico ritu vel alio sacrae solemnitatis modo. 3816.

Decretum, quo prohibentur omnes Litaniae extra Breviarium et Rituale exsistentes in Ecclesiis et publicis Oratoriis. 3820.

Decretum, quo conceditur, ut privilegium coram cadavere Episcopi Missas in suffragium eius animae per totum mane celebrandi, etiam ad Vicarios Apostolicos, Abbates et Praelatos Nullius Dioeceseos et Episcopos Titulares extendatur. 3822.

Decretum generale, quo Octavae intra Quadragesimam prohibentur. 3826.

Decretum generale circa prohibitionem cantionum vernacularum in Missis solemnibus seu cantatis ; nec non circa cantum infra Missam et ad elevationem specierum. 3827.

Decretum generale quoad associationem Dignitatum et Canonicorum, quoties Episcopus pontificaliter celebrat. 3828.

Decreta circa Musicam sacram. 3830.

Decretum pro moderando cultu Servorum Dei, qui nondum ab Apostolica Sede relati sunt inter Beatos. 3835. Vide Suffragium in IV volumine pag. 401

Decretum generale circa professionem et votorum renovationem intra Missam peragendam. 3836. 3912.

Decretum Urbis et Orbis, quo festum Annuntiationis B. M. V. ad ritum duplicis I classis evehitur. 3850.

Decreta generalia circa festa Dolorum B. M. V. 3851.

Decretum statuens quomodo Episcopus se gerere debeat, quando in consecratione Ecclesiae eamdem circuire nequit. 3852.

Decretum circa translationem festorum, quae habent Octavam. 3853.

Decretum super Exsequiis. 3854.

Decretum circa lucem electricam. 3859.

Decretum Urbis et Orbis circa celebrationem in Ecclesia aliena. 3862.

Decretum generale celebrationis Festorum Patroni loci, Dedicationis ac Tituli Ecclesiae. 3863.

Decretum generale Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum. 3864.

Decretum functionum episcopalium. 3865.

Decretum Anniversarii Dedicationis Ecclesiae. 3881. Vide Suffragium in IV volumine pag. 408

Decretum, quo festum S. Thomae Ep. Cantuariens. sub ritu duplici pro universa Ecclesia decernitur. 3889.

Decretum circa Missas de Requie in Sa. cellis sepulchreti et in Ecclesiis atque Ora. toriis tam publicis quam privatis. 3903.

Decretum Urbis et Orbis, quo omnes Episcopi privilegio condecorantur; ut non solum ipsi in propriae habitationis Oratorio aut super Ara portatili, ubicumque degant, Missam facere aliamque in sui commodum permittere valeant, sed etiam fideles adstantes praeceptum Ecclesiae impleant. 3906.

Decretum circa consecrationem Altarium. 3907. Vide Suffragium in IV volumine pag. 416

Decretum generale circa Orationem et Sequentiam in Missis Defunctorum. 3920.

Decretum quoad Missas canendas in eadem Ecclesia, eadem die et de eodem officio. 3921.

Decretum generale de Officiis votivis. 3022.

Decretum quo ad impetranda nova Sanctorum Officia novasque Missas ab hac S. R. C. normae sequendae praescribuntur. 3926.

Decretum quo declaratur in Altari, in quo Feria V et IV maioris Hebdomadae publicae adorationi exponitur et asservatur SS. Eucharistiae Sacramentum, repraesentari tam sepulturam Domini quam Institutionem SS. Sacramenti. 3939 ad 1 ; ad praedictum Altare exornandum non licet adhibere statuas aut picturas, nempe B. M. V., S. Ioannis Evangelistae, S. M. Magdalenae et militum custodum; poterunt tamen Episcopi, ubi antiqua consuetudo vigeat, huiusmodi repraesentationes tolerare; caveant autem ne novae consuetudines hac in re introducantur. 3939 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 419

Decretum seu Litterae S. R. C. ad Archiepiscopos, Episcopos et Ordinarios Provinciarum Goritien. Iadren. et Zagabrien. de usu linguae Slavicae in sacra Liturgia. 3999. Vide 3768.

Decretum super Oratoriis semipublicis. 4007.

Decretum quoad Organorum pulsationem, quando canitur Praefatio et Oratio Dominicalis. 4009.

Decretum Urbis et Orbis circa Litanias de Sacro Corde Iesu. 4017.

Decretum super iure Episcoporum Dioecesanorum cedendi Thronum alteri Episcopo. 4023.

Decretum, quo conceditur pro pauperibus facultas celebrandi Missam de Requie sine cantu, loco Missae exequialis cum cantu. 4024.

Decretum generale super festo Titularium in Ecclesiis et Oratoriis publicis celebrando. 4025.

Decretum quoad conclusionem Hymni Veni Creator Spiritus. 4036.

Decretum circa Commemorationes agendas ad Laudes et Vesperas in Suffragiis Sanctorum. 4043.

Decretum Urbis et Orbis circa celebrationem Missae media nocte die 31 Decembris elapsi saeculi. 4046.

Decretum Urbis et Orbis, quo festum S. Bedae Venerabilis, addita Doctoris qualitate, pro universa Ecclesia praescribitur. 4047.

Vide Breve Apostolicum. Constitutio. Litterae. Epistolae.

Decuriones.

Decuriones Civitatis thurificandi sunt post Clerum. 1011.

Decuriones et Gubernator Civitatis Dertusensis non habent locum in Presbyterio, dum Missa solemnis cantatur; neque eisdem reverentia a Canonico celebrante et Ministris sacris ante initium et post finem Missae, tam praesente quam absente Episcopo, fieri debet. 2471 ad 12.

Dedicatio Ecclesiae.

Dedicationis Ecclesiae Anniversarium vide Anniversarium Dedicationis Ecclesiae.

Dedicationis Ecclesiae peractae si incerta sit dies, Anniversarium tamen celebrari debet cum Octava ea die qua probabiliter ex circumstantiis peracta censetur. 261.

Dedicationis Ecclesiarum festum, quas certo constat non fuisse consecratas, vel de quarum consecratione iure dubitatur, celebrari nequit. 511 ad 1 ; si certus dies Dedicationis, de qua minime dubitatur, ignoratur, Episcopus potest statuere diem pro eius Anniversario; Ibidem ad 2; vel potius ad S. R. C. recurrendum. 1358 ad 5; festum autem (nisi sit de Cathedrali) celebrari debet in ea tantum Ecclesia, de cuius consecratione Anniversarium peragitur. 511 ad 2.

Dedicationis Festum fieri debet propria die, etiamsi occurrat cum Festo Titularis, quod erit transferendum in diem sequentem. 598.

Dedicationis Ecclesiae propriae festum, iuxta Rubricas solemnius et primarium, aliis quibuscumque locorum festis, etiam Patroni et Titularis, est per se praeferendum tam in occursu quam in concursu; permittitur tamen, ut Patroni festum, ratione feriationis, praedicto festo Dedicationis praeferatur. 3881 ad 2. Decret. gener.

Dedicationis Festum cadens in diebus privilegiatis transferendum est iuxta Rubricas. 636.

In Dedicationis Ecclesiae die octava Lectiones I Nocturni repetendae sunt de ipso festo. 2319 Alia Dub. ad 5. 2365 ad 7.

In Dedicationis die octava Lectiones III Nocturni legendae sunt, quae primae post recitatas infra octavam omissae fuerint; quando vero omnes lectae sunt, in die octava erunt ut in festo. 3576 ad 14.

Dedicatione propriae Ecclesiae dicatae SS. Salvatori occurrente cum festo Dedicationis Basilicae Lateranensis, fieri debet de propria Ecclesia, et prima die non impedita infra Octavam de Basilica Lateranensi. 972.

In festo Dedicationis Ecclesiae nequit alia Missa celebrari praeter propriam huius festi; licet consueverit dici Missa de B. Maria, quia Ecclesia in honorem B. M. V. erat dedicata. 1149.

Dedicationis Festum non licet celebrari Dominica in Albis, nec potest transferri ab Episcopo in aliam Dominicam ; sed in hoc casu dies assignanda est a S. Sede. 1362.

Dedicationis certa dies si ignoratur, Episcopus poterit assignare diem pro eius Anniversario suo arbitrio, qua semel electa, huiusmodi festum amplius non est immutandum. 511 ad 2. 1498. 2174. 2313.

Dedicationis Festum si transferri contingat, lumina ad Cruces accendi debent ea die, ad quam transfertur Officium. 1686.

Dedicationis Officium alicuius Ecclesiae nequit recitari a Cappellanis, qui in eadem Sacrum facere solent. 1983.

Dedicationis Ecclesiae Octava minus digna declaratur quam Octava Omnium Sanctorum. 1922 ad 1.

Dedicationis festum concurrens in primis Vesperis cum secundis Assumptionis B. M.V., fit totum de Assumptione cum Commemoratione Dedicationis. 2053.

Dedicationis festum, quod celebratur die 10 Iunii, occurrens cum festo SS. Trinitatis, transferri debet iuxta Rubricas, et non reponi in Feria II impedita ab Officio S. Barnabae Apostoli. 2128 ad 2.

Dedicationis Cathedralis Officium recitari non debet in altera Civitate unita. 2129.

Dedicationis Cathedralis Festum Episcopus nequit transferre in aliam diem; et translatio pro eius arbitrio facta non sustinetur. 2180 ad 1.

Dedicatio Ecclesiae Festis solemnioribus adnumeratur ; et solemnia Officiorum sunt peragenda a prima Dignitate. 2181.

Dedicationis Ecclesiae Cathedralis ab Haereticis pollutae Festum, ac etiam illud Titularis, peragi potest per Dioecesim. 2218 ad 1.

Dedicationis Cathedralis festum concurrens cum Titulari Ecclesiae Monialium habet solum commemorationem in secundis Vesperis Titularis. 2272.

Dedicationis Basilicae Lateranensis Festum celebrandum est ab universo Clero Saeculari Urbis eiusque districtus sub ritu duplici I classis cum Octava. 2278.

Dedicationis Cathedralis festum a Regularibus celebrandum est ritu duplici secundae classis sine octava; sed Regulares degentes extra Civitatem non tenentur ad hoc Officium. 2319. Alia Dubia ad 1. 2417 ad 1.

Dedicationis Officium, quod in ipso die Consecrationis recitandum est a Clero Ecclesiae, quae consecratur, dici potest ab Episcopo non Ordinario loci consecrante, non ex praecepto, sed ex congruentia. 2390 ad 3.

Ad Dedicationis Officium Ecclesiae Abbatialis tenetur Clerus saecularis universus Sublacensis cum ritu duplici primae classis, in Civitate cum octava, in Dioecesi vero sine octava; Regulares autem sub ritu duplici secundae classis sine octava. 2409.

Dedicationis Ecclesiae Festum quoad Congregationis Vallisoletanae Ecclesias, certe non consecratas, celebrandum non est; sed in iis celebrari debet de consecratione Monasterii primarii. Quod si 'dubitetur, et hucusque ex antiqua consuetudine hoc Festum celebratum fuerit, continuari debet. 2516. 2517.

Dedicatio Ecclesiae Matricis cum octava a Clero Oppidi Balneariae non est celebranda, cum dicta Ecclesia diruta et solo aequata fuerit. 2567 ad 1.

Dedicationis Ecclesiae diem anniversarium Episcopus immutare nequit extra actum Consecrationis. 2719 ad 1.

Dedicationis Officium, si concessum sit celebrari una die de omnibus Ecclesiis Ordinis seu Congregationis, non potest iterari de singulis. 2726.

Dedicationis Ecclesiae dirutae Festum celebrari nequit; pro qua postea in eodem loco alia Ecclesia fuit aedificata. 2934 ad 1, qu. 1 et 2.

Dedicationis Ecclesiae Parochialis Officium recitandum est solum a Clero eiusdem Ecclesiae. 2986 ad 3.

In Dedicationis Basilicae SSm̃i Salvatoris Festo die 9 Novembris in Missali addenda sunt haec verba: Et dicitur Credo. 3421 ad 4.

Dedicationis et Titularis Officium Oratorii principalis Seminarii celebrandum est; dummodo Oratorium reapse fuerit consecratum et non simpliciter benedictum. 3471. Vide 4025 ad 1. Decret. gener.

Dedicationis Ecclesiarum si duo festa simul occurrunt, in secunda Postcommunione verba: Quem nomini tuo indigni dedicavimus servanda sunt. 3479 ad 1.

In Dedicationis propriae Ecclesiae festo nullibi licet decantare Missam de Requie, ne praesente quidem cadavere. 3541. Decret. gener.

In Dedicationis Ecclesiae Cathedralis et omnium simul Ecclesiarum Dioecesis Anniversario a Sacerdotibus, qui hac ipsa die celebrant Anniversarium Dedicationis propriae Ecclesiae, Commemoratio Dedicationis Cathedralis fieri nequit. 3583 ad 1 et 2.

In Dedicatione Ecclesiae uterque Diaconus et Subdiaconus sumere nequit Dalmaticam et Tunicellam. 3729 ad 3.

In Dedicatione Ecclesiae Cruces in parietibus extergendae sunt a Diacono, quatenus Oleum sanctum per murum defluat, et statim ac Episcopus cuiusque Crucis unctionem peregerit. Si tamen cum Episcopo locus non esset Ministris sacris ascendendi scalam, ascendat cum eo saltem Caeremoniarius, a quo, hoc in casu, Cruces abstergantur. 3729 ad 4; Crucium unctionem Episcopus incipere debet ex parte Evangelii. Ibidem ad 5.

In Dedicatione Ecclesiae quando plura Altaria consecrantur, in Litaniis bis sunt invocandi respectivo ordine Sancti illi, quo rum nomini dedicantur Altaria; nec non sancti Martyres, quorum Reliquiae in ipsis Altaribus reponuntur, si eorum nomina innotescant. 3729 ad 6.

In Dedicatione Ecclesiae, quando plura Altaria consecrantur, post inunctas duodecim Cruces in parietibus, omnia Altaria thurificanda sunt. 3729 ad 7.

In Dedicatione Ecclesiae omitti nequit Responsorium Erit mihi Dominus; quamvis nunc temporis sermo et lectio Decretorum ante fores Ecclesiae omittantur. 3729 ad 8.

Post Dedicationem Ecclesiae finita Missa Episcopus debet impertiri solemniter benedictionem pontificalem, etiamsi ipsemet eam privatim celebraverit. 3729 ad 9.

Dedicationis Officium tenentur persolvere omnes Missionarii Vicariatus Apostolici Senegambiae eadem die, qua in Gallia Festum recolitur Dedicationis omnium Ecclesiarum. 3752 ad 3 et 4.

Dedicationis, Tituli Ecclesiae ac Patroni loci festorum celebrationis Decretum generale. 3863.

Dedicationis Ecclesiae festum est festum Domini. 3881 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 408

Dedicationis Ecclesiae dies octava, occurrens cum festo Patrocinii S. Ioseph sub ritu duplici II classis recolendo, ad ritum simplicem redigenda est. 3993 ad 3.

Dedicationis propriae Ecclesiae Anniversarium ut fiat eadem die, qua peragitur in altera Ecclesia veteris domus, novae domui tyrocinii Congregationis Missionis denegatur. 2752 ad 8.

Vide Anniversarium Dedicationis Ecclesiae. Consecratio Ecclesiae. Ecclesia.

Defende (Oratio).

Defende Oratio pro Congregatione et Familia, in Missa eligi nequit tertio loco, cum dicitur 2 Oratio A cunctis. 3767 ad 24.

Defuncti.

Defunctorum omnium fidelium Commemoratio: vide Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum.

Defunctorum corpora non sunt deferenda ad Ecclesiam matricem, sed deferri possunt, ad Ecclesiam ubi sepelienda sunt; dummodo Curato iura et emolumenta solita sepulturae solvantur. 202.

Defunctorum Vesperae decantandae sunt post Vesperas Dominicae vel alterius Festivitatis, si die sequenti iuxta Rubricas dici debeat Officium Defunctorum. 130 ad 2. 1334 ad 7.

Defunctorum corpora possunt humo tradi vel in proprio vel in electo sepulcro sine praesentia Parochi, si is requisitus interesse recuset vel petitam licentiam deneget. 523; illa tamen in casu levari nequeunt de propria domo, nisi cum interventu vel de licentia proprii Parochi, cum quo est concordandum de hora illa deferendi. 580 ad 1. 924 ad 8.

Defunctorum haeredes cogi nequeunt a Parochis ad celebranda novendialia et Anniversaria in Parochia defuncti, prout celebrantur in Ecclesiis Regularium, in quibus sepelitur. 604 ad 2.

Defunctorum haeredibus licet exequias facere diebus 3, 7 et 30, ubi voluerint; cum Parochus non possit praetendere nisi ius funerale, quando eligitur alibi sepultura. 649.

Defunctorum haeredes possunt vocare Religiosos ad associandum funus ac eorum numerum determinare. 696; neque id relinquendum Parochorum arbitrio, non obstante Statuto Synodali. 784; sine praeiudicio in reliquis Iurium Parochialium. 852.

Defunctorum Missae nequeunt celebrari in duplicibus ; quarum loco dicendae sunt Missae de Officio currenti cum applicatione Sacrificii. 1238.

Defunctorum haeredes non possunt vocare aliquem Sacerdotem sibi bene visum ad peragendas functiones cum stola super cadavere, invito Parocho. 1461 ; possunt tamen ad associandum cadaver vocare Sodalitates, quin Parochus prohibere possit. 1478.

Defunctorum cadavera, petita et non obtenta licentia parochi, deponi possunt arbitrio haeredum in qualibet Ecclesia usque ad tempus illa processionaliter deferendi ad Ecclesiam sepulturae. 1539 ad 1; et Regulares debent congregari in illa Ecclesia, ubi cadaver fuit depositum. Ibidem ad 2.

Defunctorum Officia tot sunt recitanda, quot sunt obligationes: si quae recitari nequeant eadem die, transferenda sunt; sed si agatur de Anniversariis, sunt anticipanda. 1615 ad 1. 2. et 3; nisi tamen ex mente Fundatorum liceat uno Officio satisfieri pro pluribus: quo casu tot addendae sunt Orationes, quot sunt obligationes. Ibidem ad 4 ; in Anniversario a testatore praescripto, quoad Officium, servandae sunt Rubricae Breviarii et Ritualis. Ibidem ad 5.

Defunctorum haeredibus licet asportare cadavera e propriis domibus ad Ecclesiam parochialem per modum depositi, petita tamen, quamvis non obtenta, licentia Parochi, antequam illa processionaliter deferantur ad Ecclesiam Regularium 2470 ad 3.

Defunctorum Haeredes possunt, expleto funebri Officio, celebrari facere Missam solemnem sine interventu Capituli. 1996 ad 1. 2051 ad 1.

In Defunctorum Officio, etsi integrum recitetur extra diem 2 Novembris, omitti nequeunt Psalmi Lauda anima et De profundis post Vesperas et Laudes. 2002 ad 10. 2319 Reliq. Dub. ad 24. 2344 ad 1. 3877. (Haec est regula generalis; sed novissime S. R. C. etiam consuetudinis rationem habuit sequenti Decreto):

In Defunctorum Officio (etsi cum uno tantum Nocturno) sub ritu duplici recitato Psalmum De profundis ad Laudes et Psalmum Lauda ad Vesperas omittendi usus, in pluribus Ecclesiis etiam Urbis exsistens, probatur. 4020 ad 3.

In Defunctorum Officio nihil immutandum est, etsi pro uno tantum recitetur. 2572 ad 24.

In Defuncti laudem Oratio fieri nequit a Sermocinaturo cum Stola tam in Cathedralibus quam in aliis Ecclesiis. 2888.

Defunctorum Officium ad piam voluntatem petentium recitari potest diebus ritus duplicis etiam maioris. 2015 ad 13.

Defunctorum Octiduum quomodo instituendum in Ecclesia Parochiali Oppidi Fratta, Dioecesis Eugubinae, decernitur. 2953.

Defunctorum Nocturnum cantari potest in duplicibus, et postea celebrari Missa de die. 2981 ad 5.

Defunctorum Officium cum Absolutione ad tumulum una cum Missa de Festo, eam applicando pro Defuncto, cantari potest die non Anniversario, aut die quo prohibentur Missae de Requie, dummodo tempore Missae tumulus removeatur. 2994 ad 1.

Defuncto Canonico Almutiae imponi possunt supra brachium. 1275 ad 10.

In Defunctorum Officio cum unicum tantum Nocturnum absque Laudibus recitatur, est laudabilius, si ad preces recitetur Psalmus De profundis. 3035 ad 4.

In Defuncti die depositionis possunt dici tres Nocturni Officii Defunctorum, nisi accedant rationabiles causae a Rituali indicatae. 3110 ad 16.

Pro Defunctis Responsorium canere non licet in paramentis nigris post Missam solemnem in festis duplicibus. 3722 ad 1; quod prohibetur etiam post Missam privatam. 3042.

Defunctorum Episcoporum aliorumque praeclariorum Sacerdotum cor extrahi et honorifice servari potest in domo vel pio loco ab ipsis fundato vel praedilecto, et ita conservari, ut claudatur cor in ampulla vitrea, in visibili loco et inter flores ordinarie collocata ; dummodo haec conservatio cordis non fiat in loco sacro. 3982.

In Defuncti associatione quoad Psalmos, qui iuxta Rituale Romanum sunt canendi per viam, alternatim, a Sacerdotibus recitandos, servetur, quantum fieri potest, Rituale Romanum. 4029 ad 5.

Pro Defuncto unoquoque Canonici non sunt cogendi ab Episcopo ad integrum Officium, ubi mos viget unum tantum Nocturnum decantandi. l0l.

Defunctorum Officium et Missas celebrare in Ecclesiis Regularium iisdem invitis non licet Clero saeculari. 98.

In Defunctorum Officio et Missa Expositio SSm̃i Sacramenti fieri nequit. 1744. 3949 ad 8.

In Defunctorum Missis color debet esse omnino niger; potest tamen esse violaceus die 2 Novembris, si fiat Expositio SSm̃i Sacramenti pro Oratione XL Horarum. 3177 Decret. gener. 3864 ad 4 Decret. gener.

Super Defunctis Officium faciendi in casu per proprium Parochum et Clerum saecularem in aliqua Regularium Ecclesia consuetudo immemorabilis servari potest. 334.

Defunctorum Officium qualibet feria II cuiuslibet mensis cum Expositione SSm̃i Sacramenti et castro doloris accensis luminibus circumdato celebrandi consuetudo reprobatur tamquam Rubricis et Ecclesiae ritibus contraria. 2513.

In Defunctorum ipsorum domibus Regulares, Cappellani Confraternitatum et Collegiatarum nequeunt aspergere cadavera aqua benedicta, priusquam ad eorum Ecclesias efferantur tumulanda. 1643 ad 11.

Pro Defunctis Collectae in Missa privata non admittuntur, nisi in Missis Festorum Simplicium et in Ferialibus. 1322 ad 8.

Vide Missa de Requie. Officium Defunctorum. Vesperae Defunctorum. Exequiae. Funus.

Deinde.

Deinde: circa hanc vocem in forma Absolutionis Sacramenti Poenitentiae nihil est innovandum, quamvis imprimatur rubro charactere ; ideoque omitti non debet. 2764. Vid. 2745 ad 5.

Delegatus.

Delegatus Sedis Apostolicae sive Episcopi ad immittendum in possessionem novum Canonicum incedere debet in habitu talari cum Insignibus propriae Dignitatis. 2448 ad 1; post assignatum stallum in Choro vel locum in Capitulo, interesse nequit Choro ad gratiarum actionem, nisi sit de gremio Capituli. Ibidem ad 2.

Delegari potest simplici Sacerdoti nomine Apostolicae Sedis benedictio tam aquae quam caementi, necnon facultas consecrandi Altaria, in quibus lapis sepulcri ob amissum caementum movetur, adhibendo breviorem ritum et formulam. 3976 ad 3.

Delegandi Sacerdotes facultatem habens Episcopus pro Benedictione sacrae supellectilis, potest etiam eosdem subdelegare pro Benedictione Vasorum, dummodo sacra unctio non sit iisdem adhibenda. 3533 ad 2.

Delegati Sacerdotes pro Benedictione Paramentorum sacerdotalium utantur formula Benedictionis, quae legitur in Rituali 3392, vel in Missali Romano praescripta. 3524 Dub. II. 3533 ad 1.

Delegati Sacerdotes ab Episcopo impertiri nequeunt absque Apostolico Indulto Benedictiones in recentioribus Ritualibus contentas, quae propriae sunt diversorum Religiosorum Ordinum. 3533 ad 3.

Delegare possunt Ordinarii Sacerdotem ad libitum pro Benedictione agrorum, et non tenentur ad eligendum digniorem. 806.

Delegare nequit per se Episcopus alterum dignitate Episcopali non insignitum pro Benedictione Campanarum, omissa unctione. 1781.

Delegatus Sacerdos ab Episcopo, ex apostolico indulto, pro Benedictione Campanarum debet unctiones facere et omnia servare, quae in Pontificali praescribuntur. 3015 ad 1. 2. 3 et 4; non omisso Evangelio per Diaconum cantando. Ibidem ad 5 et 6.

Delegatus ad benedicendam Campanam, etsi litterae Delegationis loquuntur tantum de una Campana, Delegationem intelligere poterit factam pro tot Campanis, quot sunt benedicendae: expedit tamen, si fieri potest, ut in casu declaratio petatur ab Ordinario. 3630 ad 5.

Delegatus, si facultatem benedicendi aquam non acceperit, a Campanarum benedictione abstinere debet; in casu tamen, praesumi potest, attenta necessitate, facultas etiam ad benedicendam aquam. 3630 ad 7.

Delegare nequit Abbas Fuldensis suo Vicario facultatem benedicendi et consecrandi in locis suae iurisdictionis. 2119 ad 2.

Vide Episcopus quoad Iurisdictionem.

Denudatio Altarium Feria V in Coena Domini.

Denudandi Altaria usus post mandatum hora quarta pomeridiana servari nequit. 2684 ad 7.

Denudandi Altaria consuetudo a Sacerdote cotta et stola induto servari' potest. 2050 ad 3.

Pro Denudatione Altarium sufficit mappas seu tobaleas ita complicare, ut maior mensae pars nudata remaneat, quin ipsae mappae ab Altaribus amoveantur. 3842 ad 4.

Depositio Defunctorum.

Depositio Defunctorum, vide Cadavera. Defuncti. Missa de Requie in die obitus.

De profundis.

De profundis Psalmus in Officio defunctorum post Laudes omitti nequit, etsi integrum recitetur extra diem 2 Novembris. 2002 ad 10. 2319 Reliq. Dub. ad 24. 2344 ad 1. 3877. Sed vide infra 4029 ad 3.

De proftmdis Psalmus recitari ad preces est laudabilius, cum in Officio Defunctorum unicum tantum Nocturnum absque Laudibus dicitur. 3035 ad 4.

De profundis Psalmus cum V. Requiem aeternam in Expositione SSm̃i Sacramenti pro Defunctis ante Benedictionem recitari potest, si adsit consuetudo vel specialis gratia, et dictus Psalmus non est concludendus cum Gloria Patri. 3748 ad 2.

De profundis Psalmus cum Antiphona Si iniquitates dici debet, Absolutione ad tumulum expleta, in Officiis et Missis cum cantu pro uno vel pluribus Defunctis die 7, 30 et anniversaria, aut etiam extra hos dies celebratis. 4014.

De profundis Psalmu ad Laudes et Ps. Lauda ad Vesperas in Officio Defunctorum (etsi cum uno tantum Nocturno) sub ritu duplici recitato omittendi usus, in pluribus Ecclesiis etiam Urbis exsistens, probatur. 4029 ad 3.

De profundis Psalmus cum Antiphona Si iniquitates, Absolutione super tumulum expleta, recitari, non vero cantari debet, dum regreditur ad sacristiam. 2696 ad 2; sed omittitur in die Commemorationis omnium fidelium Defunctorum. 2694.

Deputatus.

Deputatus ab Episcopo Canonicus pro erigendo Seminario, ratione huius deputationis, nullam habet praecedentiam supra alios Canonicos. 885.

Deputati Ecclesiastici tam saeculares quam regulares praecedentiam habere debent supra laicos in Congregationibus, quae fiunt coram Gubernatore pro negotiis publicis. 2028.

Deputatus fabricae administrationi Canonicus tenetur ad servitium Ecclesiae; quod si contemnit, mulctandus est, sicut alii non servientes mulctantur. 113 ad 5.

Desponsatio B. M. V.

In Desponsatione B. M. V. non est facienda Commemoratio S. Ioseph sine speciali concessione. 2319 Tit. IX.

In Desponsatione B. M. V. addi potest in Dioecesi Tudensi ex speciali facultate Commemoratio S. Ioseph. 2915 ad 14.

Destinatus.

Destinatus ad regendum Chorum non est vocandus ad assistendum Episcopo. 146.

Deus in adiutorium etc.

Deus in adiutorium etc. versiculo in Completorio addendum est Alleluia vel Laus tibi Domine etc. sicut in aliis Horis. 3213 ad 3.

Ut Deus in adiutorium etc. incipiatur in Choro, competit Archidiacono seu primae Dignitati nutu indicere. 3110 Dub. XXIII.

Ad Deus in adiutorium etc. initio omnium Horarum Crucis signum faciendi consuetudo servanda est. 3156.

Deus indulgentiarum etc.

Deus indulgentiarum etc. haec Oratio non est dicenda post Responsorium pro Defunctis, quod cantatur mane et vespere, quando Rubrica non obstat; sed alia subroganda ex diversis ut in Rituali Romano. 3722 ad 8.

Deus, qui inter Apostolicos.

Deus, qui inter Apostolicos.

Deus, qui inter Apostolicos etc. Haec Oratio in sepultura cadaverum vel in Anniversario defuncti Sacerdotis omnino adhibenda est; quamvis prima vel secunda Missa de Requie dici possit. 2417 ad 8.

Deus, qui inter Apostolicos etc. Oratio in Officio Defunctorum non est semper dicenda pro defuncto Sacerdote, sed iuxta dispositionem Ritualis Romani Oratio dicitur de die depositionis, 3, 7, 30 et anniversario. 3764 Dub. III.

Deus, qui inter Apostolicos. famulum N. Presbyterum Cardinalem pontificali fecisti dignitate vigere dicendum est in Oratione Missae de Requie pro Cardinali Presbytero, sed Episcopo. 3642 ad 4.

Deus, qui nobis sub Sacramento.

Deus, qui nobis etc. de SSm̃o Sacramento Oratio in fine Expositionis concludenda est verbis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. 2252. 2986 ad 6 ; longior au tem conclusio adhibenda est post administrationem Communionis vel Viatici. 3515 ad 2.

Deus, qui nobis etc. haec Oratio et versiculi post Communionis distributionem extra Missam sunt de praecepto. 3792 ad 10.

Deus, qui nobis etc. dicta Oratione, immediate ante aut post benedictionem cum SSm̃o Sacramento preces Dio sia benedetto sermone vulgari coram Eodem exposito recitari possunt. 3237 ad 1.

Diaconus.

Diaconus et Subdiaconus in Adventu et Quadragesima uti debent planetis plicatis. 9 ad 9.

Diaconus et Subdiaconus sedere possunt una cum Celebrante, dum cantatur a Choro Kyrie eleison, Gloria et Credo 9 ad 6. 290.

Diaconus et Celebrans sedere possunt, dum Epistola a Subdiacono cantatur, et Graduale a cantoribus, si dabitur tempus. 9 ad 6.

Diaconus et Subdiaconus et assistentes sedendo ita se gerant, ut inferiores ministros Episcopi se ostendant. 9 ad 15.

Diaconi assistentes Episcopo, et non Presbyter assistens, debent elevare fimbrias Pluvialis, dum Episcopus progreditur et thurificat altare. 235 ad 7.

Diaconus Evangelii non excusatur, quin Chorum thurificet, praetextu consuetudinis. 248 ad 9.

Diaconus Evangelii, licet sit Canonicus, non debet Episcopum Missae assistentem thurificare, sed Presbyter assistens. 235 ad 9.

Diaconus procedens ad altare vel solus vel cum Celebrante nequit osculari altare in accessu et recessu. 423.

Diaconus assistens a dexteris Episcopo, tradere ei debet, et ab eo vicissim recipere SS. Sacramentum in solemni Processione Festivitatis Corporis Christi. 1664 ad 3.

Diaconi assistentia praestanda Episcopo solemniter peragenti functiones et celebranti in Sabbato Sancto declaratur. 1665 ad 1.

Diaconus et Subdiaconus Dalmaticis induti nequeunt incedere in Processionibus unus post alium ante Celebrantem, ut duo Canonici seu Parochi superpelliceis induti assistant Celebranti pluviali induto ; sed ipsi Diaconus et Subdiaconus incedere debent hinc inde ad eiusdem latus. 2482 ad 3.

Diaconus, in Ordine Diaconatus tantum constitutus, nequit extra casum necessitatis distribuere fidelibus Communionem. 2504.

Diaconus et Subdiaconus non tenentur genuflectere, quando Celebrans facit reverentiam Cruci in Sacristia. 2515 ad 7.

Diaconus, qui in Sabbato Sancto cantat Exsultet, nequit esse alter ab eo, qui assistit ad benedictionem Ignis. 2684 ad 8; Vide Suffragium in IV volumine pag. 323 ; sed peculiarium circumstantiarum causa Summus Pontifex pro Cathedrali Tiburtina consuetudinem contrariam concessit. 2631 ad 2. Vide Suffragium in IV volumine pag. 243

Diaconus Feria VI in Parasceve calicem cum SSm̃o Sacramento extrahere e capsula et deponere debet. 2669 ad 1. Vide Suffragium in IV volumine pag. 309

Diaconus et Subdiaconus Evangelium aut Epistolam legere debent cum Episcopo in Ordinatione, quae fit sine cantu. 2682 ad 9; 3368 ad 5. lidem dicere debent Confiteor post Communionem Presbyterorum ordinatorum. 2682 ad 10. 3721 ad 2.

Diaconus Episcopo celebrante Confiteor cantare debet post homiliam stans ante gradum Solii. 2682 ad 14 qu. 1; sed Episcopo assistente stans ante gradum Altaris. Ibidem.

Quoad Diaconorum assistentium vestes dispositiones Caeremonialis Episcoporum serventur. 2684 ad 18.

Diaconus et Subdiaconus ut praesto sint ad induendum Episcopum Sabbato Sancto et Vigilia Pentecostes, quum dictum fuerit in Litaniis Sancta Maria, surgentes recedant ad Sacristiam, ubi depositis violaceis Planetis, assumant Dalmaticam et Tunicellam albas, nec revertantur ad Altare nisi quum absolutis Litaniis, solemnis inchoanda est Missa. 2684 ad 20.

Diaconus nequit benedicere domos Sabbato Sancto, etiam de consensu Parochi. 2729.

Diaconus potest exponere et recondere SS. Sacramentum, non vero cum Eodem populo benedicere. 2951 ad 9.

Diaconus nequit cum Pluviali associare cadavera loco Parochi et sepulturam benedicere de licentia Parochi. 2951 ad 10.

Diaconus, et non Sacrista, debet ministrare Celebranti, dum SS. Sacramentum in Ostensorio reponitur. 2951 ad 14.

Diacono et Subdiacono deficientibus, in Missa solemni nequeunt duo Laici uxorati sacris vestibus induti, licet sine manipulo et stola, assistere Sacerdoti celebranti; cuiusmodi abusus omnino eliminandus est. 2952.

Diaconus in Missa solemni coram Episcopo cantata quoad oscula manus Celebrantis observare debet dispositionem Caeremonialis Episcoporum. 3059 ad 2.

Pro Diacono et Subdiacono assistentes Canonici debent genuflectere, dum Episcopus actu cum SSm̃o Sacramento populum benedicit. 2352.

Diaconus, quando deficiente Presbytero et de consensu Ordinarii, Viaticum defert ad infirmos, potest facere aspersionem aquae benedictae, dicere Misereatur, Indulgentiam, signare infirmum vel seipsum, dicere Dominus vobiscum cum Oratione, et benedicere infirmum et assistentes cum SS. Sacramento. 3074 ad 1.

Diaconus, deficiente Presbytero et de consensu Ordinarii, potest explere exequias pro Defuncto iuxta Rituale Romanum. 3074 ad 2.

Diaconus et Subdiaconus in Missa assistentes non debent petere benedictionem ad canendum Evangelium seu legendam Epistolam ab Episcopo in habitu camerali et privatim Missae solemni assistente, nec tunc ei deferre Evangelium ad osculandum. 3110 ad 22.

Diaconus et Subdiaconus in Missa pontificali ob Clericorum defectum possunt supplere locum Diaconorum assistentium, in casu, attenta necessitate. 3114 ad 3; et etiam Presbyteri assistentis. 3315 ad 2.

Diaconus, finito cantu Evangelii in pulpito, tradendo librum Subdiacono, qui illum portat Celebranti osculandum, servare debet solitum. 3151. 3160.

Diaconus et Subdiaconus in Missa Pontificali Feria V in Coena Domini ministrantes, possunt, recedentibus qui erant assistentes ad Sedem, in Ecclesia Metropolitana Ianuensi remanere ministraturi Archiepiscopo in Processione. 3163.

Pro Diacono et Subdiacono inserviendi onere non sunt gravandi Cappellani Cappellaniarum erectarum in Cathedrali, si huiusmodi onus non fuit eis impositum a Fundatore. 2204.

Diaconus et Subdiaconus pergentes ad locum, ubi canitur Epistola et Evangelium, portare nequeunt velum humerale iuxta colorem diei, quo suum respective librum cooperiant. 3236 ad 2.

In Diaconi et Subdiaconi Ordinatione eisdem tradi potest Missale pro libro Epistolarum et Evangeliorum. 3315 ad 7.

Diaconus nequit canere Evangelium in Missa solemni etiam pontificali super praedella Altaris, in qua se sistant etiam Subdiaconus, Acolythi et Thuriferarius: et huiusmodi consuetudo est abusus omnino eliminandus. 3337.

Diaconus quoad elevationem fimbriarum posteriorum planetae Celebrantis in Missa solemni servare debet Rubricas Missalis et Caeremonialis Episcoporum. 3535 ad 2.

Diaconus et Subdiaconus (quando Patenam non sustinet) non debent se conformare Celebranti, quotiescumque hic caput inclinat vel seipsum signat; nec tenentur pectus sibi percutere, nisi ad Agnus Dei. 3535 ad 3.

Diaconus, cum aliquando ex necessitate ei committitur solemnis Baptismi administratio, salem et aquam benedicere nequit. 3684.

Diaconus uterque et Subdiaconus Dalmaticam et Tunicellam sumere nequeunt in Dedicatione Ecclesiae. 3729 ad 3.

A Diacono in Consecratione Ecclesiae Cruces in parietibus extergendae sunt, quatenus Oleum sanctum per murum defluat, et statini ac Episcopus cuiusque Crucis unctionem peregerit. Si tamen cum Episcopo locus non esset Ministris sacris ascendendi scalam, ascendat cum eo saltem Caeremoniarius, a quo hoc in casu Cruces abstergantur. 3729 ad 4.

Super Diaconos Canonicos praecedentia debetur Coadiutori Canonici Presbyteri Ecclesiae, in qua Praebendae sunt distinctae; etiamsi Coadiutor non sit Sacerdos, sed in minoribus Ordinibus sit constitutus. 1398 ad 1.

Diacono Evangelium cantante, Subdiaconus librum Evangeliorum sustinere tenetur sive ante pectus, sive in Lectorili existentem. 2425 ad 3.

Diaconus, cui soli confertur Ordo Diaconatus, Evangelium cantare nequit in Missa Ordinationis. 2179 ad 3.

Vide Ordinatio.

Diaconi munus exercens Canonicus Patriarchalium Urbis seu alicuius Cathedralis (extra Urbem) tenetur osculari manum Celebrantis post petitam benedictionem ad Evangelium, etiamsi Celebrans non sit Canonicus nec in Dignitate constitutus. 1835; idem decernitur quoad porrigendum cochlear, patenam, calicem etc. 2578 ad 5. Vide Suffragium in IV volumine pag. 161

A Diacono Pyxis et a Subdiacono Patena teneri nequeunt Communionem administranti Celebranti in Missa solemni. 1572 ad 2.

Quod Diaconus, etiam praesente Episcopo, thurificet post Magistratum omnes alios ex omni gradu sedentes in scamnis inferioribus, vel prope vel e conspectu Magistratus, consuetudo reprobatur, etsi sit immemorabilis. 2175.

Diaconi accedentes privatim ad S. Communionem debent deferre super cottam stolam transversam. 3499 ad 2.

Diaconus et Subdiaconus, in Missa pontificali inservientes, non possunt Altare osculari cum Pacem recipiunt. 4015 ad 3.

A Diacono et Subdiacono genuflexiones in Altari peragendae, dum ab uno latere ad aliud transeunt, aut dum ab uno latere in medium pergunt aut dum e medio ascendunt ad Altare vel viceversa, declarantur. 4027 ad 1-3.

Diaconus ad exponendum et reponendum SSm̃um Sacramentum semper adhibere debet stolam: duobus tantum casibus exceptis, prout in Caeremoniali Episcoporum lib. II, cap. 23 § 12 et cap. 33 § 20. 4030.

Diaconi et Subdiaconi munus propriis expensis committendi exteris Sacerdotibus facultate facta Canonicis ex gratia S. R. C., non tenentur ad contributionem Dignitates, quae canonici non esse censentur. 2100 ad 1. 2. 3 et 4.

Diacono et Subdiacono Aspersorium offerre nequit Celebrans; sed ipsos aspergere debet, non obstante contrario usu. 2013 ad 2.

Diaconi et Subdiaconi munus exercentes Beneficiati indui possunt ac debent paramentis sacris in eadem mensa, in qua induitur Celebrans, sive sit Canonicus sive sit Dignitas. 2703. 3937.

A Diacono in Missa solemni Cruces parietum in Anniversario Dedicationis Ecclesiae thurificari possunt, ubi consuetudo viget; dummodo Diaconus thurificationem perficiat stando. 3621 ad 1.

Ex Diaconorum numero eligantur Canonici assistentes, quando Praebendae sunt distinctae. 129.

Tam Diaconalis quam Subdiaconalis Ordinis Canonici per turnum tenentur ad assistenliam Praepositi tum in solemnioribus Festis tum in Dominicis, quando ipsemet celebrat. 1391 ad 1. 1395.

Vide Canonici quoad assistentiam.

Diaconus et Subdiaconus Missae, non vero duo Diaconi assistentes, Episcopo Olea consecranti Feria V in Coena Domini assistere debent. 3580 ad 5.

Diaconus tantum, alba et stola indutus, absque Subdiacono, nequit assistere Celebranti in Missa et Processione Feriae V in Coena Domini ; sed deficiente Clero, sacra functio peragi potest iuxta Memoriale Rituum. 3697 ad 10.

Diaconi Canonici assistentes Episcopo, Missae per alium cantatae assistenti, stare debent a tergo Episcopi et Celebrantis, dum Episcopus facit Confessionem cum Celebrante. 2682 ad 15.

Diaconi et Subdiaconi munus exercere convenit Canonicis Cathedralis, si in Ecclesia Cathedrali aliqua Dignitas Missam solemnem celebrare debet. 3159.

Ad Diaconi et Subdiaconi munus Dignitates cogi nequeunt, celebrante Canonico vel Portionario. 2037 ad 2 et 3. 2219 ad 5.

Diacono munus suum exercenti praecedentiam dare debet Canonicus Presbyter deserviens pro altero ex Diaconis impedito, et sedere a sinistris illius. 668.

Supra Diaconos et Subdiaconos canonicatu antea provisos Canonicis Presbyteris ubique locorum competit praecedentia in functionibus capitularibus, tam quae fiunt cum habitu canonicali quam quae sine habitu. 961.

Diaconalis Ordinis Canonici, ubi Praebendae sunt distinctae, in minoribus Ordinibus vel in Diaconatus Ordine tantum constituti, debent praecedere Canonicos Presbyteros Ordinis Subdiaconalis. 1398 ad 2.

Supra Diaconalis et Subdiaconalis Ordinis Canonicos etiamsi hi sint constituti in Ordine Presbyteratus, Canonicis praebendae Presbyteralis danda est praecedentia. 1237.

Diaconi et Subdiaconi Canonici, ubi Praebendae sunt distinctae, sedere et incedere debent singuli in proprio Ordine, et gestare Dalmaticas et Tunicellas. 235 ad 1.

Praeter Diaconum et Subdiaconum diebus festivis et Dominicis, Canonicis non licet habere Presbyterum assistentem cum candela accensa ad instar Episcoporum. 475.

Diaconi et Subdiaconi assistentiam Canonici Concanonico celebranti praestantes laudandi sunt; sed ob paucitatem numeri non sunt cogendi. 1184.

Diaconi Canonici non debent procedere a dextris et sinistris Episcopi quasi assistentes, quando ipse cum cappa ad Ecclesiam accedit, sed solum quando paratus cum Mitra ad eamdem progreditur. 103 109.

Ad Diaconi et Subdiaconi munus obeundum cogi nequit Canonicus Poenitentiarius, licet ultimo loco provisus, consuetudine seu constitutione in contrarium non obstante. 1462. Vide 3154.

Diaconi Canonici Cathedralis iuxta Caeremoniale praestare debent assistentiam Episcopo. 2481 ad 1.

Diaconus et Subdiaconus in adoratione Crucis Feria VI in Parasceve deponere possunt calceamenta, si adsit consuetudo. 2769 X ad 5.

In Diaconi et Subdiaconi Officio ministrare et Epistolam atque Evangelium canere Canonici tenentur, quoties alter Canonicus celebrat. 837 ad 6. 1064. 1597. 1855. 1878 ad 1.

Pro Diacono et Subdiacono Canonici pariter, et non inferiores, Canonico Missarum solemnia peragenti inservire debent. 1119.

Diacono Canonico cantaturo Evangelium non licet uti Mitra. 1728 ad 6 et 7; ad Diaconum Missae spectat ministrare Mitram Canonico celebranti. Ibidem ad 8.

Ex Diaconali et Subdiaconali Ordine assumendi sunt Canonici, ubi Praebendae sunt distinctae, pro Evangelio et Epistola, dum Episcopus solemniter celebrat. 1878 ad 2.

Diaconali et Presbyterali duplici Praebenda gaudens Canonicus inservire debet in utroque Officio. 713 923.

Pro Diacono ministrandi onus habens Canonicus non excusatur, eo quod organum pulset. 848.

Diaconum et Subdiaconum inferioris Ordinis Canonicus celebrans habere potest. 2578 ad 4. 3159.

Diaconi et Subdiaconi munere fungentes Canonici, dum Episcopus solemniter benedictionem cum SSm̃o Sacramento impertitur, tenentur induere Dalmaticam et Tunicellam. 3526 ad 1 ; non vero possunt assistere cappa magna, quin a Diacono stola deferatur; et inducta contraria consuetudo omnino eliminanda est tamquam abusus. Ibidem ad 2.

Pro Diacono servire Dignitatibus solemniter celebrantibus Canonici non tenentur, si Praebendae sunt omnes presbyterales ; si secus, tenentur qui habent Praebendas Diaconales et Subdiaconales. 3566.

Diaconi et Subdiaconi munere fungentes in Missa solemni Canonici adiuvare debent Celebrantem, dum sacras vestes induit ; nisi contraria vigeat consuetudo. 3866 ad 1.

Ad Diaconi et Subdiaconi munus non tenentur Canonici, ubi Praebendae sunt presbyterales, in solemnioribus Festis, si Episcopo impedito a Missa pontificali peragenda, Missa ab aliqua Dignitate solemniter decantetur. 3839 ad 2 et 3. 3893.

Vide Ministri sacri. Subdiaconus.

Dies.

Dies.

Dies duo, qui proxime sequuntur Dominicam Paschatis et Pentecostes, solemnes declarantur. 764. 2507.

Die obitus impedita, nequit cantari Missa de occurrenti Festo vel Feria privilegiata, applicando fructus Sacrificii Defunctorum animabus. 2427 ad 1.

Vide Missa de Requie in die obitus.

Diebus III, VII et XXX Missa de Requie celebrari potest, etiamsi fiat de duplici per annum; non tamen diebus festivis de praecepto, si quaestio sit de Missa cantata ; praedictae dies numerari possunt sive a die obitus sive a die sepulturae, iuxta diversam Ecclesiae consuetudinem. 2482 ad 2. 3753 ad 4. Decret. gener.

Dies liberi pro translatione Sanctorum sive fixa sive accidentali ii tantum censendi sunt, quibus nullus Sanctus, etiam fixe translatus, est assignatus. 3248 ad 6.

Diei 26 Martii assignari potest sedes fixa Festi perpetuo translati. 3531 ad 3.

Diebus 24, 25, 26, 27 et 28 Februarii assignata Festa in anno bissextili transferuntur singula ad sequentem diem. 1663 ad 3. 3604 ad 3. 3611 ad 5.

Ad dies 3, 7 .et 30 ab obitu, sive quoad Missam de Requie cum cantu, sive quoad translationem si impediatur, extendendum est quod S. R. C. de diebus anniversariis pro Defunctis statuit. 3753 ad 3. Decret. gener.

Die 30 Decembris tunc tantum reponi potest Officium aliquod translatum, quando hac die fieri deberet Officium de die infra octavam Nativitatis Domini. 3866 ad 2. 3919 ad 15.

Dies infra octavam quamcumque tamquam secundarii habendi sunt, et cedunt cuicumque semiduplici occurrenti. 3886 ad 1.

Dies octava est primaria vel secundaria prout festum, ad quod illa pertinet, primarium vel secundarium est. 3886 ad 2.

Vide Octava.

Si Dies liberi pro reponendis festis duplicibus II classis, diebus suis impeditis, in decursu anni non suppetant, praefata festa licite possunt et debent reponi in aliis diebus proximioribus, quamvis in his festa semiduplicia, aut in eorum defectu, duplicia minora (non tamen Doctorum Ecclesiae) occurrant; quae pro eo anno commemoranda tantum erunt iuxta Rubricas. 3756 ad i Decret. gener.

Dies nonnullos liberos, quantum fieri potest, Calendariorum Ordinatores relinquere debent pro Missis de Requie celebrandis. 3756 ad 3. Decret. gener.

Dies natalitia Sanctorum est intelligenda illa, qua iidem Sancti aeternam ingrediuntur vitam, atque illa quam pro quasi-natalitia, S. Sedes eligit extra natalitiam ad liturgica festa recolenda. 3811 ad 5. Decret. gener.

Diebus 13 et 14 Augusti, ex concessione Pii VII Dioecesi Senensi facta, nequit affigi aliquod festum novem Lectionum ; quare festum S. Alfonsi de Ligorio, usque ad praesens assignatum diei 13 Augusti, reponi debet die prima libera post Assumptionem B. M. V. 3938 ad 3.

Die 2 lanuarii quoad II Vesperas servanda est Rubrica specialis Breviarii. 3957 ad 4. 4006 ad 1.

Diebus 3, 7 et 30 in Officio Defunctorum pro Sacerdote Oratio dicenda est iuxta dispositionem Ritualis Romani Tit. VI, cap. 5, n 3. 3764 Dub. III.

Diebus 3, 7 el 30 Parochus, simul Canonicus supranumerarius, in funeribus ius habet Missam canendi praesente cadavere, non vero in Anniversariis aliisque functionibus; quod in casu spectat ad Hebdomadarium. 2971 ad 2.

Diebus 3, 7 et 30 privilegiatis, etiam in Missis lectis, Sequentia Dies irae dicenda est. 3956.

Dies irae.

Dies irae.

Dies irae Sequentia in Missa de Requie cum cantu praetermitti nequit; quia omnia, quae precationem Suffragii respiciunt, cantari debent. 2959 ad 2; et verba precatio Suffragii includunt etiam Sequentiam Dies irae. 3051 ad 1.

Dies irae Sequenliae ad stropham: Rex tremendae maiestatis legendum est: qui salvandos salvas gratis. 3054 ad 1. d.

Circa Sequentiam Dies irae in Missis Defunctorum vide Decretum generale. 3920.

Dies irae in Missis de Requie semper dicendum est, quandocumque hae fiant in cantu ; atque etiam in Missis lectis, quae sunt de diebus privilegiatis, hoc est diebus obitus, III, VII, XXX et anniversario ; in reliquis autem ad libitum. 3956.

Digiti.

Digiti vide Ablutio Digitorum.

Dignior.

Digniori ipsius Ecclesiae, quando Episcopus illam ingreditur, competit huic aspersorium offerre. 14 ad 5; et illo legitime impedito, competit primo ex praesentibus. Ibidem in fine § 6.

Dignioribus danda est praecedentia debitusque locus in Processionibus, etsi tardius veniant. 238.

Ad Digniorem spectat in speciali casu ius deferendi Reliquias S. Crucis et S. Spinae. 1299 ad 4; item Absolutio ad tumulum, quae qualibet Feria secunda non impedita fieri solet. Ibidem ad 5; et invocatio seu Oratio Spiritus Sancti, quando convocatur Capitulum. Ibidem ad 6.

Digniores in Ordine assistere debent Episcopo tam celebranti quam Divinis cum cappa assistenti, ubi Praebendae non sunt distinctae. 1437.

Dignior Capituli debet facere tabellas Missarum et assignare Presbyteros per turnum. 1619 ad 3 ; prout etiam ad eum perlinet veniam dare exeundi e Choro. Ibidem ad 4.

Dignior Ecclesiae tradere debet Celebranti ac vicissim ab eo accipere Candelam, cineres et palmam ; non autem Vicarius Generalis. 715. 718. 1671.

Ad Digniorem, etiam in Collegiatis, pertinet canere Missam solemnem in praecipuis Festivitatibus. 1829.

Digniori de Choro debetur praeeminentia praescribendi et ordinandi pro directione Chori. 1976.

Dignior de Clero (si non sit Canonicus) porrigere debet Celebranti palmam, candelam et cineres sine stola, et vicissim recipere genuflexus et cum osculo manus. 2148 ad 5; nec tamen Celebrans descendere debet e suppedaneo, candelam, palmam et cineres suscepturus. 2426.

Vide Dignitas prima.

Dignitas prima.

Dignitas prima in Ordine Presbyterali pluviali induta fungi debet munere Assistentis, quando Episcopus solemniter celebrat; eaque impedita, Dignior de Capitulo. 14 ad 6. 655 ad 1. 915 ad 6.

Dignitate prima absente, functiones pertinent ad eum, qui proxime succedit. 112. 837 ad 2 ; vel ad seniorem. 1384 ad 3. 2088 ad 2. 2120; non vero ad Substitutum. 120 2147 ad 1 et 2.

Ad Dignitatem primam pertinet solemnes Vesperas et Missas celebrare, aliasque functiones peragere, quae fieri solent ab Episcopo, eodem absente vel impedito. 241. 837 ad 1. 1384: ad 2. 3865 Decret. gener.

Dignitas prima distributionem Missarum infra annum vel Archipresbyter vel alius ordinet, ad quem de iure vel de consuetudine spectat. 241.

Dignitas prima non debet genuflexa Episcopum thurificare. 310.

Dignitas prima, ubi non distinguuntur Praebendae, vel Canonicus qui primum locum in Choro et in Processionibus obtinet, Episcopo aspersorium et naviculam ministret ; quando vero illae sunt distinctae, id a primo Presbytero omnino erit agendum. 235 ad 5.

Dignitas prima, quae celebrare debet pro Episcopo absente vel impedito, debet etiam celebrare I et II Vesperas, Matutinum et Laudes. 633.

Dignitas prima per seipsam, non per Substitutum, Episcopo celebranti vel Divinis interessenti assistere debet. 655 ad 2.

Dignitati primae e Collegiata solemniter celebranti non licet habere Presbyterum assistentem cum pluviali, praeter Diaconum et Subdiaconum. 805 ad 1 ; neque eadem thurificanda est triplici, sed tantum duplici ductu. Ibidem ad 2; neque sola incedere debet in Processionibus, nisi cum habitu sacro. Ibidem ad 3.

Dignitati primae primum stallum debetur in Choro. 866 ad 4.

Dignitati primae, quae est unica Cathedralis, conceditur, quatenus sit Protonotarius, habitus Praelatitius in Choro, ita ut etiam distributiones lucretur. 930.

Dignitas prima Missarum solemnia in Dominicis peractura tenetur Chorum aspergere; imo ad hoc etiam cogenda est. 1044.

Dignitate prima absente, in Choro eius stallum debet esse vacuum, nec ab alio Canonico occupari potest. 1384 ad 7.

Dignitas prima assistere debet Episcopo cum cappa interessenti functionibus ; et in illius absentia, Dignior qui succedit, non obstante contraria consuetudine. 1385. 2125 ad 1. 2659 ad 1.

Dignitati primae competit dicere in Choro Actiones nostras etc. et exigere reverentiam ab aliis, qui e Choro discedunt: non vero Vicario foraneo. 1590.

Dignitas prima debet dare signum inchoandi divinum Officium et a Choro exeundi; licet ad alteram Dignitatem pertineat dirigere Chorum. 1882.

Dignitas prima in Collegiata celebrare debet in festis solemnioribus. 2188 ad 1; si sit absens vel impedita, nequit alium ad sui placitum substituere, quia celebratio tunc de iure spectat ad illum, qui proxime succedit. Ibidem ad 2; Missae diebus minus solemnibus, ut die secunda Paschatis vel Pentecostes, festo S. Stephani, Dominica infra Octavam Corporis Christi, spectant ad secundam Dignitatem, non ad Hebdomadarium. Ibidem ad 3. Vide Decret. gener. 3865 ad II.

Dignitas prima in Cathedrali non tenetur, sed decet, Episcopo non celebrante, in solemnioribus festivitatibus celebrare Missam et utrasque Vesperas. 2196 ad 1 et 2; Vide Decret. gener. 3865 ad I; eidem tamen non debentur quaedam honorificentiae, quibus quodammodo in paramentis et assistentibus distinguatur super aliis Dignitatibus et Canonicis. 2235 ad 2, 3 et 4.

Dignitati primae competunt Missae solemnes et intonatio Te Deum in Cathedrali, occasione natalis Regis, publicationis pacis etc., Episcopo non celebrante. 2235 ad 1.<